Obrazy na stronie
PDF
ePub

Sed si aqua conglaciata sit; curetur ut liquefiat: sin autem ex parte congelata sit, aut nimiùm frigida , poterit parum aquæ naturalis non benedictæ calefacere, et admiscere aquæ Baptismali in vasculo ad id parato, et eâ tepefactâ ad baptizandum uti , ne noceat infantulo.

De forma Baptismi.

[ocr errors]

Q UONIAM Baptismi forma his verbis expressa : Ego baptizo te in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, Amen. omninò necessaria est, ideò eam nullo modo licet mutare: sed ea verba eodem tempore quo fit ablutio, pronuncianda sunt.

Cùm Baptismum iterare nullo modo liceat, si quis sub conditione, de quo infrà, sit baptizandus, ea conditio explicanda est hoc modo: Si non es baptizatus, ego baptizo te in nonine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, Amen. Hac tamen conditionali formâ non passim aut leviter uti liceat, sed prudenter, et ubi, re diligenter pervestigatâ , probabilis subest dubitatio infantem non fuisse baptizatum.

Baptismus administretur per infusionem aquæ, ita ut trina ablutione caput baptizandi perfundatur in modum crucis, uno et eodem tempore quo verba proferuntur; et idem sit qui aquam adhibet et verba pronunciat.

Cavendum verò est, ne aqua ex infantis capite in fontem, sed vel in piscinam, seu Sacrarium Baptisterii propè ipsum fontem extructum defluat; aut in aliquo vase ad hunc usum parato recepta in ipsius Baptisterii, vel Ecclesiæ Sacrarium effundatur.

De Ministro Baptismi. LEGITIMUS quidem Baptismi Minister est Episcopus, Parochus, vel alius Sacerdos à Parocho, vel ab Ordinario loci delegatus; sed quoties infans aut adultus versatur in vitæ periculo, potest sine solemnitate à quocumque baptizari in qualibet linguả , sive Clerico, sive Laïco, etiam excommunicato, sive fideli, sive infideli , sive Catholico, sive Hæretico, sive viro, sive foeminâ, servatâ tamen formâ et intentione Ecclesiæ.

Sed si adsit Sacerdos, Diacono præferatur, Diaconus Subdiacono, Clericus Laïco, et vir fæminæ, nisi pudoris gratiâ deceat foeminam potiùs quàm virum baptizare infantem non omnino editum, vel nisi meliùs fæmina sciret formam et modum baptizandi. Quapropter curare debet Parochus, ut fideles, præsertim obstetrices, rectum baptizandi ritum probè teneant, et servent. Ac ne quis ignorantiam causare possit, aliquando per annum in Pronao Missæ Parochialis formam verborum hujus Sacramenti linguâ vulgari distinctè pronunciabit, et modum simul infundendæaquæ breviter edocebit:monebitque insuper Laïcos, ut quotiescumque baptizabunt, si fieri possit, duas saltem personas adhibeant, quæ de modo et formâ administrati Sacramenti, ubi opus erit, Parocho idoneum testimonium reddant.

Pater aut Mater propriam prolem baptizare non debet, præterquàm in mortis articulo, quando alius non reperitur , sive vir, sive fæmina, qui baptizet: neque tunc baptizando ullam contrahunt cognationem , quæ Matrimonii usum impediat.

De baptizandis parvulis. O PPORTUNÈ Parochus hortetur illos, ad quos ea cura pertinet, ut natos infantes baptizandos quamprimùm fieri poterit, et quâ decet Christianâ modestiâ deferant ad Ecclesiam, ne illis Sacramentum tantoperè necessarium nimiùm differatur cum periculo salutis. Moneat insuper sub excommunicationis pæna teneri intra octayum ab ortu diem Baptismum infantibus procurare.

Infantes verò qui ex necessitate privatim baptizati sunt, quamprimùm fieri poterit, ad Ecclesiam deferri debent, ut illis consuetæ cæremoniæ, ritusque suppleantur, omissâ formâ et ablutione.

Si Ecclesia procul distet , qui infantem deferunt, habeant secum aquam puram in aquali, vel alio vase apto , quâ statim baptizari possit, si fortè in itinere periculum mortis impendere videatur.

Infans in Ecclesia , quando baptizandus, ungendusque est, nudetur quidem capite, scapulis et pectore, quia partes istæ tangendæ sunt, non autem toto corpore exuatur, ne quid inhonesti

n

[ocr errors]

accidat, aut infantulus aëris injuriâ, vel contrectatione suscipientium lædatur.

Nemo in utero matris clausus baptizari debet; sed si infans caput emiserit, et periculum mortis immineat, baptizetur in capite; nec postea, si vivus evaserit, erit iterùm baptizandus. At si aliud membrum cmiserit, quod vitalem indicet motum, in illo, si periculum impendeat, baptizetur: et tunc, si natus vixerit, erit sub conditione baptizandus eo modo , quo suprà dictum est: Si non es baptizatus, ego baptizo te in nomine , etc. Şi vero ita baptizatus, deinde mortuus prodierit ex utero, debet in loco sacro sepeliri,

Si mater prægnans mortua fuerit, quamprimum de morte constiterit, fætus cautè extrahatur, si credatur vivere: ac si vivus repertus fuerit, baptizetur: si fuerit mortuus, et baptizari non potuerit, in loco sacro sepeliri non debet : curabitur tamen ut in loco honesto sepeliatur,

Infantes expositi et inventi, si re diligenter investigatâ, de eorum Baptismo non constat, sub conditione baptizentur.

In monstris verò baptizandis, si casus eyeniat, magna cautio adhibenda est: de quo, si opus fuerit, nec mortis periculum immineat, Illustrissimus D. Episcopus consulatur.

Monstrum quod humanam speciem non præ se ferat , baptizari non debet: de quo si dubium fuerit, baptizetur sub hac conditione: Si tu es homo , ego baptizo te in nomine Patris, et Filii, et Spiritús sancti , Anen. · Illud verò, de quo dubium est , una ne aut plures sint personæ , non baptizetur, donec id discernatur. Discerni autem potest, si habeat unum vel plura capita , unum vel plura pectora: tunc enim totidem erunt corda et animæ, hominesque distincti; et eo casu singuli seorsùm sunt baptizandi, unicuique dicendo, Ego baptizo te in nomine Patris, et Filii , et Spiritus sancti , Amen. Si verò periculum mortis immineat, tempusque non suppetat, ut singuli separatim baptizentur: poterit Minister singulorum capitibus aquam infundens omnes simul baptizare dicendo, Ego vos baptizo in nomine Patris , etc. Quam tamen

formam

formam in iis solùm, et in aliis similibus mortis periculis, ad plures simul baptizandos , aliàs nunquàm, licet adhibere.

Quandò verò non est certum in monstro esse duas personas, ut quia duo capita, et duo pectora non habet benè distincta; tunc debet primùm unus absolutè baptizari, et posteà alter sub conditione, hoc modo: Si non es baptizatus , ego baptizo te in nomine Patris, etc.

De Patrinis et Matrinis. PATRINOS et Matrinas non oportet Baptismo adhibere, nisi cùm fit solemniter in Ecclesiâ.

Parochus antequàm ad baptizandum accedat, ab iis, ad quos spectat, exquirat diligenter, quos Susceptores elegerint, qui infantem de sacro Fonte suscipiant; ne plures quàm liceat, aut, indigni , vel inepti accedant.

Porrò ad hoc munus non admittat infideles, aut hæreticos; non publicè excommunicatos, aut interdictos; non publicè criminosos, aut infames; non eos quos constet eo anno confessione annua, vel Paschali communione, sine consilio proprii Sacerdotis abstinuisse; nec prætereà, qui sanâ mente non sunt, nec qui nullum certum domicilium habent, nec qui ignorant Symbolum Apostolorum , Orationem Dominicam, Præcepta Dei et Ecclesiæ , et cætera Fidei Catholicæ rudimenta: hæc enim Patrini et Matrinæ spirituales filios suos, ubi opus fuerit, opportunè docere tenentur.

Prætereà, ad hoc etiam admitti non debent Monachi, vel Sanctimoniales, neque alii cujusvis Ordinis Regulares, neque Clerici Sacris initiati.

Patrinus unus tantùm, et una tantùm Matrina adhibeantur: nunquàm verò baptizandi pater aut mater.

Patrinus septem vel octo annos natus admitti poterit, modò Matrina sit duodecim ad minus annos nata, et uterque de Catechismo aptè respondeat. Matrinam similiter septem vel octo annorum adhibere non renuet Parochus, dummodò Patrinus sit saltem quatuordecim annorum, amboque Catechismum probe calleant.

[ocr errors]
[ocr errors]

B

Præmonebit etiam accuratè Parochus parentes paulò ante Baptismi ministrationem, vel alio tempore congruo, ut Susceptores tales deligant, quales eos esse oportet, qui et vitæ exemplis, et Christianâ disciplinâ, castisque moribus alios instruere debent. · Qui undatum infantem domi, posteà in Ecclesià suscipiunt, non contrahunt cognationem spiritualem, quæ Matrimonium dirimat, sed ii solùm qui suscipiunt quandò baptizatur et tingitur aquâ: Atque de hoc Patrini et Matrinæ commonendi sunt.

Patrini, quantùm fieri poterit, masculis baptizandis nomen imponant. Matrinæ fceminis. Caveat porrò Sacerdos, ne obscena, fabulosa , et poëtica, aut ridicula, vel inanium deorum, vel impiorum Ethnicorum hominum, aut aliàs quævis profana nomina baptizandis imponantur: sed tantùm Sanctorum ab Ecclesia receptorum , quorum exemplo Fideles ad piè vivendum excitentur, et patrociniis protegantur.

Monebit denique Parochus Baptismi diem à parentibus notari debere: út quo die infans baptizatus est, eum ex instituto Patrum, quotannis ardentiori prece, eleemosynâ , si per facultates licet, omnique charitatis opere atque officio, spiritalisque gaudii celebritate recolạt, memor se, chirographo damnationis deleto , hæreditatis cælestis participem in Christo Domino factum esse. Repete, inquit S. Ambrosius, quid interrogatus sis, recognosce quid responderis; Renunciasti diabolo et operibus ejus, mundo et luxuriæ ejus, ac voluptatibus. Menor esto sernionis tui, et nunquàm tibi excidat tuæ series cautionis.

De tempore et loco Baptismi. Potest quidem Baptismus quovis tempore, etiam interdicti et cessationis à divinis, præsertim si urgeat necessitas, conferri: tamen , ut, quantùm fieri potest, antiquissimus Ecclesiæ ritus servetur , instante Sabbato Paschæ, vel Pentecostes, si qui erunt Catechumeni Adulti, quorum Baptismus in id tempus differri commodè queat, ii solemni cæremoniâ baptizandi erunt prædictis diebus , post factam baptismalis fontis consecrationem.

Ac licèt, urgente necessitate, ubique baptizare nihil impediat, tamen proprius Baptismi administrandi locus est Ecclesia , in

« PoprzedniaDalej »