Obrazy na stronie
PDF

ECCLESI^ LINGONENSIS.

REGUL.E GENERALES

DE SACRAMENTIS.

Ut ea quae ex antiquis Catholicae Ecclesi» Institutis, et Sanctorum Canonum, Summorumque Pontificum Decretis, de Sacramentorum ritibus ac caeremoniis hoc Libro praescribuntur, qua par est diligentia ac religione custodiantur, et ubique fidelitcr serventur, illud ante omnia scire et observare convenit, quod Sacrosancta Tridentina Synodus de iis ritibus decrevit inhaec verba:

Si quis dixerit, receptos et approbatos Ecclesiai CatholictB ritus in solemni Sacranientorum administratione adhiberi consuetos, aut contemni, aut sine peccato a Ministris pro libito omitti, aut in novos alios per quemcumque Ecclesiarum Pastorem mutari posse, anathema sit. Sess. 7, c. i3.

Cum igitur in Ecclesia Dei nihil sanctius aut utilius, nihilque excellentiushabeatur, quam Sacramenta ad humani generis salutem a Christo Domino instituta; Parochus, vel quivis alius Sacerdos, ad quem eorum administratio pertinet, meminisse ihprimis debet se sancta tractare, atque omni fere temporis momento ad tam sanctae administrationis omcium paratum esse oportere.

Quamobrem illud perpetuo curabit, ut integre, caste, pieque vitam agat. Nam etsi Sacramenta ab impuris coinquinari non possunt, neque a pravis Ministris eorum effectus impediri; impiu-e tamen et indigne ea ministrantes aeternse morlis reatum incurrunt. Sacerdos ergo, si fueritpeccati mortalis sibi conscius (quod absit) ad Sacramentorum administrationem non aadeat accedere, nisi prius corde pceniteat: sed si habeat copiam Confessarii, et temporis locique ratio ferat, convenit conuteri.

Quacumque diei ac noctis hora ad Sacramenta ministranda vocabitur, nullam officio suo praestando (praesertim si necessitas urgeat) moram interponet. Ac propterea populum saepe, prout sese offeret occasio, praemonebit, ut ciim sacro ministerio opus fuerit, se quamprimum advocet, nullajtemporis, aut cujuscumque ineommodi habit4 ratione.

Ipse vero antequam ad hujusmodi administrationem accedat, paululiim, si opportunitas dabitur, orationi, et sacrae rei, quam acturus est, meditationi vacabit, atque ordinem ministrandi, et caaremonias pro temporis spatio praevidebit, et perleget

In Baptismi, Eucharistiae, Matrimonii, ac Extremae-LTnctionis administratione superpelliceo sit ornatus, et desuper stola: in Sacramento vero Poenitentiaa ministrando, superpelliceo in Ecclesia semper sit indutus.

Adhibebit quoque unum, vel plures Clericos, prout loci et Sacramenti ratio postidabit, decenti habitu et superpelliceo pariter indutos.

Curabit etiam ut sacra supellex, vestes, ornamenta, linteamina', et vasa ministerii integra,nitidaque sint, et munda.

In Sacramentorum administratione, eorum virtutem, usum, ac utilitatem, et caeremoniarum significationes, ut Concilium Trideutinum praecipit, ex Sanctorum Patrum et Catechismi Romani doctrina, prout fieri commodepoterit, diligenter explicabit; ut majori cum fructu suscipiantur ab omnibus. Monebit etiam Fideles, ne ad ea suscipienda irreverenter accedant: sed priiis emundare studeant conscientiam ab operibus mortuis.

Dum Sacramentum aliquod ministrat, singula verba, quae ad illius formam et ministerium pertinent, attente, distincte etapposite atque clara voce pronunciabit. Similiter etalias orationes et preces devote ac religiose dicet: nec memoriae, quae plerumque labitur, facile confidet: sed quantiim fieri poterit, recitabit ex Libro. Reliquas prasterea caeremonias ac ritus ita decenter

gravique

gravique actione peraget , ut astantes ad cmlestium rerum cogi

tationem erigat, et attentos reddat.

Ad ministrandum procedens , rei quam tractaturus est, intentus sit, nec de iis quae ad ipsam non pertinent, quicquam cum alio colloquatur: in ipsaque administratioue actualem attentionem habere -studeat, vel saltem virtualem, cum intentione faciendi quod in eo facit Ecclesia.

Illud porro diligenter caveat , ne in Sacramentorum administratione aliquid quavis de causa vel occasione, directe vel indirecte exigat: sed ea gratis ministret, et ab omni simoniw atque avaritiaa suspicione , nedum crimihe, longissime absit. Quod vero nomine eleemosynaa , aut devotionis studio, peracto jam Sacramento, sponte a F idelibus offeretur, id licite pi-o consuetudine Dimcesis accipere poterit. D Fidelibus alienaa Parochiw Sacramenta non niinistrabit nisi necessitatis cause , vel de licentia Parochi , aut Ordinarii.

1 Omnes autem qui Sacramenta suseipiunt, iistiue ministrandis assistunt, loco et tempore opportuno mone it, ut remoto inani colloquio , et habitu, actuque indecenti , pie ac devote Sacramentis intersint, et ea, qua par est, reverentia suscipiant. Librum hunc Ritualem ( ubi opus fuerit) semper cum ministrabit secum habebit , ritusque ct cz-remonias in eo praescriptas diligen ter servabit. Caeterum quinque tantum Sacramentorum , Baptismi scilicet, Poenitentiaa , Eucharistiae, Extremae-Unctionis, et Matrimonii , quorum administratio ad Parochum pertinet, caeremoniae in hoc Libro suis locis praascribuntur: omissis reliquorum duorum a solo Episcopo administrandoriun , nempe Confirmationis et Ordinis ritibus. Adjuncta est tamen brevis quaedam instructio earum rex-um , quas cum haec Sacramenta Episcopus ministraturus fuerit, debet ipse Parochus, pro curse Parochialis munere_ agere, atque exequi. 4 Postremo quisquis Sacramenta administrare tenetur , habeat Libros necessarios ad 0f6Cil1I11 suum pertinentes, et in eis per

volvendis sedulo desudet.

Oratio ante Sacramentorum administrationem pro temporis opportunitate recitanda, ubi propria non habetur.

^ldesto , D6mine, supplicati6nibus nostris, et me qui primus grdtia tua indfgeo clementer exaudi: et cui non eleclione meriti, sed dono gratiae tuae hujus 6peris ministerium contulfsti, da fiduciam muneris exequendi, atque ipse in nostro ministerio, quod tuse pietatis est, operare. Per Christum Domiii um nostrum. Amen.

Oratio post Sacramentorum administrationem.

Omnipotens et misericors Deus, qui mihi indigno famulo tuo adesse dignatus es ad sacrum istud ministerium peragendum: ne respicias peccdta mea, sed fidem Ecclesiae tuae , et praesta, ut in f&mulis tuis gratia tua illud intiis operetur, quod exteri6re 6pere a nobis exercetur: et quos in hac re fragilitas nostra defectus admisit, tua benignus misericordia supplere digneris. Per Christum Domhium nostriim. Amen.

[graphic]
[ocr errors]

DE SACRAMENTO BAPTISMI.

f*^ACRUM Baptisma Christianae Religionis, et aeternae vitae januam, quod inter alia novae Legis Sacramenta a Christo instituta primum tenet locum, cunctis ad salutem necessarium esse ipsa Veritas testatur illis verbis: JVTfi quis renalus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. ( Joan. 3.) Itaque summa ad illud opportune riteque administrandum ac suscipiendum diligentia adhibenda est.

Cum autem adhoc Sacramentum conferendum alia sint jure divino absolute necessaria, ut materia, forma, minister; alia ad illius solemnitatem pertineant, ut ritus ac caeremoniae, quas ex Apostolica et antiquissima traditione acceptas et approbatas, nisi necessitatis causa, omittere non licet: de iis omnibus aliqua praemonenda sunt, ut sacrum hoc ministerium rite ac sancte peragatur.

De materia Baptismi.

A C primiim intelligat Paroclius, ciim hujus Sacramenti materia sit aqua vera ac naturalis, nullum alium tquorem ad id adhiberi posse.

Aqua vero solemnis Baptismi sit eo anno benedicta in Sabbato Paschatis, vel Pentecostes, quae in fonte mundo nitida et pura diligenter conservetur; et haec, quando nova benedicenda est, in Ecclesiae, vel potius Baptisterii sacrarium, seu piscinam effundatur.

Si aqua benedicta tam imminuta sit, ut minus sufficere videatur, alia non benedicta admisceri potest, in minori tamen quantitate.

Si vero corrnpta fuerit, aut effluxerit, aut quovis modo defecerit, Parochus in fontem mundatum ac nitidum recentem aquam infundat, eamque benedicat ex formula quae infra proescribitur.

« PoprzedniaDalej »