Obrazy na stronie
PDF
ePub

tum divinæ gloria præscientiæ manet semper quietum. Nam de nostro cœlo, in quo sunt posita luminaria, huic seculo necessaria, in sequentibus scriptura, vel quomodo, vel quando sit factum declarat. Non ergo superius illud cœlum, quod mortalium omnium est inaccessibile conspectibus, inane creatum est et vacuum ut terra, quæ nihil in prima sua creatione virentium germinum vel viventium produxit animantium : quia nimirum suis incolis mox creatum, hoc est beatissimis angelorum agminibus impletum est; quos in principio cum cœlo et terra conditos esse, ac mox conditionem suam simul et totius creaturæ primordialis ad laudem Creatoris retulisse testatur ipse Conditor, qui loquens ad sanctum famulum suum Job dicit: Ubi eras quando ponebam fundamenta terræ ? Et paulo post: Cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei; astra videlicet matutina eosdem angelos, quos et filios Dei nuncupans ad distinctionem nimirum hominum sanctorum, qui postmodum creandi, ac velut astra vespertina post confessionem divinæ laudationis per mortem erant carnis occasuri; e quibus videlicet astris matutinis, unum ob dispectum sociæ Dei laudationis audire meruit: Quomodo cecidisti de cœlo, Lucifer, qui mane oriebaris? Corruisti in terram qui vulnerabas gentes, qui dicebas in corde tuo: In cœlum ascendam, super sidera Dei exaltabo solium meum. (Isa. xiv. 12.) In cujus expositione sententiæ sanctus Hieronymus meminit etiam superioris cœli, ita scribens: "Vel antequam de cœlo corrueret, ista dicebat; vel postquam de cœlo corruit: si adhuc in cœlo positus, quomodo dicit: Ascendam in cœlum? sed quia legimus, cœlum cœli Domino: cum esset in cœlo, id est, firmamento; in cœlum, ubi solium Domini est, cupiebat ascendere, non humilitate, sed superbia. Sin autem postquam de cœlo corruit ista loquitur; verba arrogantiæ debemus intelligere, qui nec præcipitatus quiescat, sed adhuc sibi grandia repromittat, non ut inter astra, sed super astra Dei sit." Merito itaque cœlum cœli non inane vel vacuum esse

factum memoratur, sed nec tenebris in eo vel abysso locus remanere ullus perhibetur, quod Dominus Deus illuminat, et cujus lucerna est Agnus. Et merito inanis erat ac vacua terra, cum adhuc tota abysso, id est, immensa profunditate tegebatur aquarum. Merito tenebræ super faciem erant abyssi, cum necdum lux, quæ has fugaret, creata est. Non autem audiendi sunt qui reprehendentes Deum, dicunt tenebras eum antequam lucem creasse: quia non Deus tenebras in aqua vel aere fecit ullas, sed ordine distincto providentiæ suæ, prius aquas cum cœlo creavit ac terra, et has postmodum, cum voluit ipse, lucis gratia venustavit: quod eum usque modo et in aqua ipsa et in aere per quotidianum solis accessum ac discessum facere videmus. Neque enim aquas nisi a Deo factas credere fas est, quod etsi hic scriptura palam non dicit, palam tamen significat, cum has a Deo illustratas atque ad jussum ejus ordinatas insinuat, sed et Psalmus dicit aperte: Et aquæ quæ super cœlos sunt, laudent nomen Domini: quia ipse dixit, et facta sunt. Ubi notandum, quod cum cœlo in principio duo mundi hujus elementa, aqua videlicet et terra, nominatim facta memorantur, quibus tamen duo reliqua fuisse constat indita, ignem videlicet in ferro et lapidibus, quæ terræ viscere jam tunc condita latebant: aerem vero in ipsa terra, cui esse permixtus, ex eo cognoscitur, quod cum fuerit humectata, et temperiem solis acceperit, mox vapores exhalat largissimos. Ignem quoque ardentem terræ interioribus insitum, calidi aquarum fontes, produnt, quæ cum percepta quædam metalla in profundo aquarum transcurrunt, non solum calidæ, sed et ferventes insuper faciem telluris emanant. Non enim hæc, ut quidem disputant, informiter invicem mixta, sed terra ipsis quibus et nunc est finibus undique versum circumscripta talis tunc erat tota, qualis adhuc sub imo maris profundo ex parte remanet. Aquæ autem universam ejus superficiem in tantam tegebant altitudinem, ut ad illa usque loca pertingerent, ubi nunc usque super firmamentum cœli ex parte residentes,

nomen Dei Creatoris cum cœlis cœlorum laudare non desinunt. Ad hæc tantum informis est illa materies, de qua mundum esse factum testatur scriptura, quæ in Dei laudibus dicit: Qui fecisti mundum de materia informi. Nam cuncta quæ cum aquis et terra videre solemus in mundo, vel de ipsis exordium naturæ, vel sumsere de nihilo: Ipsa autem terra et ipsæ aquæ propterea nomen sortitæ sunt materia informis, quia priusquam in lucem venirent, unde formositatem haberent non erat. Quid autem inconveniens, si mundanæ materiæ fuerant tenebrosa primordia, ut accedente luce melius quod factum est redderetur, et tamquam proficientis hominis, quod postea futurum erat, hoc modo significaretur affectio, exponente apostolo ac dicente: Quoniam Deus qui dixit de tenebris lumen splendescere, qui illuxit in cordibus nostris? Unde alibi dicit: Fuistis aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino: illo videlicet qui cum tenebræ essent super faciem abyssi, dixit, Fiat lux, et facta est lux.

Et Spiritus Dei superferebatur super aquas.] Non est opinandum pueriliter quod Spiritus Creator, de quo scriptum est, quia Spiritus Domini replevit orbem terrarum, positione loci, his quæ erant creanda superferretur: sed intelligendum potius, quia virtute divina præcellebat creaturis, habens in propria potestate, quando aquarum illustraret abyssum, quando in locum eas secerneret unum, ut appareret arida, quando et quomodo creaturas ceteras pro suo nutu disponeret, in similitudinem videlicet fabri, cujus voluntas his quæ fabricandæ sunt rebus solet superferri. Quod ipsum quoque ad distinctionem superioris cœli pertinet, in quo mox perfecte omnia disposita Spiritus Sancti præsentia illustrabat: hæc autem ut in inferioribus; hoc est, hujus mundi creaturis bene primordia conditionis ex tempore ad perfectum deducere intendebat. Nam et ideo Moyses superioris mundi tam breviter fecit mentionem, quia de mundo hoc in quo homo factus est, ad instructionem generis humani sermonem facere insti

tuerat, sufficere credens, si omnem creaturæ spiritualis et invisibilis statum atque ornatum, uno cœli nomine, quod in principio factum dixit, comprehenderet: corporalem vero, visibilem et corruptibilem creaturam latius ex ordine describeret: id est, tacitis eis, quæ altiora quæsitu et fortiora scrutati sunt homines, illa potius quæ essent a Deo præcepta sive promissa hominibus cogitanda proponeret. Unde etiam consulte de casu prævaricatoris angeli et sociorum ejus penitus reticuit: quia hoc nimirum ad statum invisibilis illius ac spiritualis creaturæ pertinebat, cujus superioris et invisibilis creaturæ sanctus Basilius in libro Hexameron secundo ita meminit: "Arbitramur enim, quia si fuit quippiam ante institutionem sensibilis hujus et corruptibilis mundi, profecto in luce fuit. Neque enim dignitas angelorum, nec omnium cœlestium militiæ, vel si quid est, nominatum aut incompellabile aut aliqua rationabilis virtus, vel ministrator spiritus degere posset in tenebris, sed in luce et lætitia decentem sibi habitum possidebat." Bene autem cum in principio Deum, id est, in Filio Patrem fecisse cœlum et terram prædiceret, etiam Sancti Spiritus intulit mentionem addendo: Et Spiritus Dei superferebatur super aquas; ut videlicet totius simul Trinitatis in creatione mundi virtutem cooperatam esse signaret.

Et dixit Deus, Fiat lux; et facta est lux.] Congruit operibus Dei, ut mundi ornatum a luce incipiat: qui cum ipse sit lux vera, lucemque habitet inaccessibilem; cujus beatissima visione mox creati in cœlis cœlorum angeli jam perfrui cœperant. Apte huic quoque seculo ornando primam materialis gratiam lucis donavit, ut esset unde cetera quæ crearet apparerent. Quod autem dixisse Deus, sive ut lux fieret, sive ut alia quæque, perhibetur; non nostro more per sonum vocis corporeum credendus est, sed altius intelligendum dixisse Deum ut fieret creatura, quia per Verbum suum omnia, id est, per Unigenitum Filium fecit: de quo manifestius Evangelista Johannes: In principio, inquit, erat Verbum, et Verbum erat

[ocr errors]

apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum, omnia per ipsum facta sunt. (Joan. i. 2.) Quod ergo ait Johannes, omnia facta sunt per Verbum Dei: hoc est, quod Moyses ait, quia dixit Deus: Fiat lux, dixit: fiat firmamentum; dixit: fiat et cetera creatura. Hoc quod Psalmus adjuncta Spiritus Sancti persona dicit: Verbo Domini cœli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Si autem quæritur quibus in locis, jubente Deo, facta sit lux, cum adhuc abyssus omnem terræ amplitudinem contegeret: patet profecto, quia in superioribus ejusdem terræ partibus, quas et nunc diurna solis lux illustrare consuevit, tunc principalis illa lux emicuit. Nec mirandum nobis divina operatione lucem in aquis posse resplendere, cum et hominum operatione constet eas sæpius illustrari, nautarum videlicet, qui in profundo maris demersi, emisso ex ore oleo, perspicuum sibi hoc ac lucidum reddunt. Si enim homo talia per oleum sui oris potest, quantum Deus per Spiritum oris sui creare posse credendus est, præsertim cum multo rariores, quam modo in terris videre solemus, aquæ in principio fuisse factæ credendæ sint, priusquam in locum essent unum, ut appareret arida, congregatæ.

Et vidit Deus lucem quod esset bona.] Non velut incognitam antea repente lucem videns laudavit, quia bonam dicit; sed eam quam laudabilem se facturum noverat, jam factam hominibus laude dignam ac mirandam esse declaravit. Verum quia non totas mundi tenebras luce infusa dispulit, (hoc enim superni est seculi fixa ac perpetua luce perfrui,) sed ab una illum parte illustrans, aliam reliquit obscuram, recte subditur:

Et divisit lucem ac tenebras,] Divisit namque eas non solum qualitatis, sed et locorum distantia, lucem videlicet in superiore orbis parte diffundendo, in qua humana erat conversatio futura: inferiora vero ejus priscis in tenebris remanere sinendo.

Appellavitque lucem diem, et tenebras noctem.] Hoc ad intellectum nostrum dictum est: qua enim lingua appel

« PoprzedniaDalej »