Obrazy na stronie
PDF
ePub

ornantur consequenter quinta inferioris mundi partes, aquæ videlicet et aer, his quæ spiritu vitæ moventur : quia et hæc elementa quadam quasi cognatione et sibi ad invicem et cœlo copulantur. Sibi quidem, quia natura aquarum aeris qualitati proxima est: unde exhalationibus earum pinguescere probatur, ita ut nubila contrahat, et possit volatus avium sustinere, attestante scriptura: quia subito aer cogetur in nubes, et ventus transiens fugabit eas. Denique per noctes etiam serenas rorat, cujus roris guttæ mane in herbis inveniuntur: cœlo autem hoc modo junguntur, quia adeo vicinus est ei aer iste, ut et ipse nonnunquam ejus nomen acceperit, sicut volatilia cœli cognominat scriptura, quæ volare constat in aere: et Dominus ipse turbis, quæ tempus adventus sui de virtutum ostensione non cognoverant, loquitur dicens: Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis, Nimbus venit, &c. (Luc. xii. 54.) Ubi certum est, quia faciem cœli non aliam quam variantem hunc statum aeris appellat.

Dixit ergo Deus, Producant aquæ reptile animæ viventis, &c.] Et ne forte, quia sunt aquarum animantia, quæ non reptando, sed natando, vel pedibus ambulando incedunt; sunt inter volatilia quæ ita pennas habent, ut omni usu volandi careant, putaret quisquam aliquod genus volatilium sive aquatilium animantium in hoc Domini verbo esse prætermissum, vigilanter adjungitur,

Creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem, &c.] Nullum igitur genus exceptum est, ubi cum cetis grandibus creata est omnis anima vivens eorum quæ produxerant aquæ in species diversas: hoc est, et reptilium, et natatilium, et volatilium; sed et eorum quæ nullo apta incessui fixa cautibus inhærent, ut sunt plurima concharum genera. Quod autem dictum, et volatile super terram sub firmamento cœli, nihil rationi veritatis obsistit, quia nimirum, etsi immenso interjacenti spatio, sub sidereo tamen cœlo volant aves quæ super terram volant: quomodo etiam nos homines in terra positi, sub cœlo ac sole

esse constituti veraciter et recte dicimur, attestante scriptura, quæ ait: Qui erant in Jerusalem habitantes Judæi, viri religiosi, ex omni natione quæ sub cœlo est: et quid habet amplius homo de universo labore suo quo laborat sub sole. Sane juxta aliam translationem movet nonnullos quod dictum est, et volatilia volantia secus firmamentum cœli, id est, juxta firmamentum cœli. Sed intelligendum est, quod ideo dictum sit volare aves sub firmamento cœli, quia hoc nomine etiam æther indicetur: hoc est, superius illud aeris spatium, quod a turbulento hoc et caliginoso loco in quo aves volant, usque ad astra pertingit, et esse tranquillum prorsus ac luce plenum non immerito creditur. Nam et errantia sidera septem, quæ in hoc ætheris spatio vaga ferri perhibentur, scriptura in firmamento cœli esse posita dixit. Ideoque aves recte dicuntur secus firmamentum cœli volare; quia vicina sunt, ut diximus, ætheri turbulenta hæc aeris spatia, quæ volatus avium sustinent. Nec mirandum si æther firmamentum cœli nominetur, cum aer appellatur cœlum, ut supra docuimus. Nec prætereundum quod cum creasse diceretur Deus omnem animam viventem, additum est, atque motabilem: ad distinctionem videlicet hominis, quem facturus erat ad imaginem et similitudinem suam, ita ut si ejus præcepta servaret, perpetua viveret incommutabilitate beatus. Nam animantia cetera ita sunt prima mox conditione facta, ut vel alia aliis in alimoniam cederent, vel ipsa suo senio deficientia perirent.

Et vidit Deus quod esset bonum, benedixitque eis, &c.] Quod dixit, Crescite et multiplicamini et replete aquas maris, ad utrumque genus animantium de aquis factorum ; hoc est, et ad pisces pertinet, et ad aves: quia sicut pisces omnes non nisi in aquis vivere possunt ; ita sunt pleræque aves quæ etsi in terris aliquando requiescunt, fœtusque propagant; non tantum de terra, sed de mari vescuntur, marinisque sedibus libentius quam utuntur terrestribus. Quod vero subjungit, avesque multiplicentur super terram, ad utrumque genus avium, hoc est, et earum quæ de

aquis, et earum quæ vescuntur de terra, respicit: quia videlicet etiam illæ quæ sine aquis vivere nesciunt aves, ita ut multo sæpe anni tempore sub profundo aquarum, quomodo pisces lateant, nonnunquam egredi super terras solent, maxime cum fœtant et nutriunt pullos.

Dixit quoque Deus, Producat terra animam viventem in genere suo, &c.] Post radiatum sideribus cœlum, post impletum volatilibus aerem, qui ob viciniam, ut diximus, cœli nomen meruit. Post locupletatas suis animantibus aquas, quæ et ipsæ aeri sunt magna naturæ vicinitate conjunctæ unde et de illis sumsit animantia, de illis imbres, nives, grandines, et cetera, sumit hujusmodi: consequens erat etiam terram suis animantibus, hoc est, ex se genitis impleri. Nam et ipsa præcipuam habet cognationem cum aquis, ut pote quæ sine earum succo et inrigatione non solum fructificare, sed nec ipsa consistere possit, Petro attestante, qui ait: quia cœli erant prius, et terra de aqua, et per aquam consistens Dei verbo. Jubet ergo producere Deus terram, jumenta, et reptilia, et bestias terræ: quia vero nomine bestiarum omne quicquid ore vel unguibus sævit, exceptis serpentibus, constat esse comprehensum: nomine autem reptilium terræ etiam serpentes continentur; nomine vero jumentorum, ea quæ in usu sunt hominum, animalia designantur. Ubi ergo conditio describitur ceterorum animalium quadrupedum, verbi gratia, cervorum, caprearum, bubalorum et caprorum ceterorumque hujusmodi, nisi forte et hæc ob ferocitatem indomita mentis inter bestias esse adnumerata dixerimus, juxta antiquam sane translationem, in qua scriptum est: Ejiciat terra animam vivam secundum genus, quadrupedia et reptilia et bestias terræ, nihil omnino quæstionis est, quia videlicet nomine quadrupedum cuncta comprehensa sunt, quæ, exceptis bestiis et reptilibus, terra produxit, sive quæ sub cura humana, seu quæ sunt fera et agrestia.

Et fecit Deus bestias terræ, &c.] Notanda transmutatio verborum, quia supra dictum est, quod producere jusserit Deus terram, et jumenta, et reptilia, et bestias terræ:

nunc autem mutato ordine fecisse dicitur Deus bestias terræ et jumenta et omne reptile terræ: et intelligendum, quod dicto citius omne quod voluit, fuit: nilque differt quod loquela humana prius in creaturarum ordine nominet, quas divina potentia condidit simul cunctas. Cum autem sequitur:

Et vidit Deus quod esset bonum.] Quæritur merito, quare non hic addatur illud quod dictum est de eis, quæ aquæ produxerant de animantibus, benedixitque eis dicens: Crescite et multiplicamini et replete terram. An forte quod de prima creatura animæ viventis dictum a Deo commendaverit, etiam de secunda nobis subintelligendum reliquit? maxime, quia in hujus diei operibus plura erat alia subjuncturus: porro de homine facto hoc necessario iterare curavit dicens: Benedixitque illis Deus, et ait: Crescite et multiplicamini et replete terram; ne quis honorabili connubio inesse peccatum thorumque fœditati fornicationis putaret esse comparandum. Facta autem atque ornata habitatione mundana, supererat ut ipse etiam propter quem omnia parabantur, habitator ac dominus rerum homo crearetur, sequitur :

Et ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram.] Nunc apparet evidentius quare de creatis herbis et arboribus, piscibus et volatilibus, terrestribus quoque animantibus dictum sit, ut fierent singula juxta genus et species suas. Prævidebatur enim futura ejus creatio, qui non solum suo generi similitudine congrueret et specie, sed etiam ad imaginem sui Creatoris ac similitudinem fieret cujus nobilitati creationis etiam hoc testimonium dat, quod non sicut in ceteris creaturis dixit Deus: Fiat homo, et factus est homo; vel: Producat terra hominem, et produxit terra hominem; sed priusquam fieret, Faciamus hominem, dicitur, ut videlicet quia rationabilis creatura condebatur, quasi cum consilio videretur facta. Quasi per studium de terra plasmatur, et inspiratione Conditoris in virtute spiritus vitalis erigitur, ut scilicet non per jussionem vocis, sed per dignitatem operationis existe

:

Cum autem

ret, quia ad Conditoris imaginem fiebat. dicitur, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; unitas sanctæ Trinitatis aperte commendatur. Si quidem eadem individua Trinitas, in præcedente rerum formatione mystice erat insinuata, quando dicebatur: Et dixit Deus, Fiat, et fecit Deus; et vidit Deus quod esset bonum. Nunc autem manifestius hæc ipsa insinuatur, cum dicitur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et recte, quia donec is qui doceretur non erat, in profundo fuit abdita prædicatio Deitatis: ubi vero cœpit hominis expectari creatio, revelata est fides, et evidenter dogma veritatis emicuit. In eo enim quod dicitur, Faciamus, una ostenditur trium personarum operatio in eo vero quod sequitur, ad imaginem et similitudinem nostram, una et æqualis substantia ejusdem sanctæ Trinitatis indicatur. Quomodo enim una esset imago et similitudo, si minor Patre Filius, si minor esset Filio Spiritus Sanctus, si non consubstantialis ejusdem potestatis esset gloria totius Trinitatis? aut quomodo diceretur, Faciamus, si trium in una deitate personarum cooperatrix virtus non esset? neque enim angelis a Deo dici poterat, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram : quia nulla prorsus ratio sinit, ut Dei et angelorum unam esse eamdemque imaginem sive similitudinem credamus. In quo autem sit homo factus ad imaginem et similitudinem Dei, testatur apostolus, cum nos solerter admonet, ut hanc quam in primo parente perdidimus, per gratiam ejusdem Conditoris recuperemus in nobis. Renovamini, inquit, spiritu mentis vestræ, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est, in justitia, sanctitate, et veritate. Creatus est ergo Adam novus homo de terra secundum Deum, ut esset justus, sanctus, et verus, subditus et humiliter adhærens gratiæ sui Conditoris, qui æternaliter ac perfecte justus, sanctus, et verus existit: qui quoniam pulcherrimam hanc novitatem in se divinæ imaginis peccando corrupit, corruptamque ex se prosapiam

« PoprzedniaDalej »