Obrazy na stronie
PDF
ePub

lavit Deus lucem diem, ac tenebras noctem ; utrum Hebræa, an Græca, an alia aliqua. Et sic omnia quæ vocavit quæri potest qua lingua vocaverit: sed apud Deum purus intellectus est sine strepitu et diversitate linguarum. Appellavit autem, dictum est: Appellari fecit: quia sic distinxit omnia et ordinavit, ut et dies cerni possent, et nomina accipere. Sic enim dicimus, ille paterfamilias ædificavit istam domum, id est ædificari fecit, et multa talia per omnes libros divinarum scripturarum inveniuntur.

Factumque est vespere et mane dies unus.] Factumque est vespere occidente paulatim luce post expletum spatium diurnæ longitudinis, atque inferiores mundi partes subeunte, quod nunc usitato solis circuitu noctibus agi solet: factum et mane redeunte eadem paulatim super terras, atque alium diem initiante; et huc usque dies expletus est unus, viginti scilicet et quatuor horarum, cujus commendatione verbi scriptura vigilanter admonet, ut lucem quæ facta est, inferiora orbis occasu suo, lustrasse discamus. Nam si non hoc faceret, sed magis facto vespere paulatim tota periret; ac rursum paulatim mane recreata resurgeret, non jam in mane diei sequentis, sed potius in vespera primi unum diceret esse diem perfectum, unde etiam vesperam et mane, quam noctem et diem factam dicere maluit; ut insinuaret tunc primaria lucis actum esse circuitu, quod nunc circuitu solis die noctuque geri constat: præter hoc solummodo quod post creata sidera, nox quoque tam sua etsi minori, quam dies luce perfunditur. Triduo autem illo primo tenebrosa prorsus et obscura manebat, decebat namque omnimodis ut dies incipiens a luce, in mane diei sequentis esset protelatus: quatenus intimaretur opera ejus qui est lux vera, et in quo tenebræ non sunt ullæ, a luce inchoari, et in lucem cuncta esse completa.

Dixit quoque Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum, &c.] Hic nostri cœli, in quo fixa sunt sidera, creatio describitur; quod in medio constat firmatum esse aqua

rum.

Nam suppositas ei esse aquas, et ipsi in aere ter

risque videmus: superpositas autem non solum hujus scripturæ auctoritate, sed prophetæ verbis edocemur, qui ait: Extendens cœlum sicut pellem, qui tegis in aquis superiora ejus. In medio ergo aquarum firmatum esse constat sidereum cœlum, neque aliquid prohibet ut etiam de aquis factum esse credatur: qui enim crystallini lapidis quanta firmitas, quæ sit perspicuitas ac puritas novimus, quem de aquarum concretione certum est esse procreatum : quid obstat credi quod idem dispositor naturarum in firmamento cœli substantiam solidarit aquarum? Si quem vero movet, quomodo aquæ, quarum natura est fluitare semper atque ad ima delabi, super cœlum consistere possint, cujus rotunda videtur esse figura; meminerit scripturæ dicentis de Deo: Qui ligat aquas in nubibus suis, ut non erumpant pariter deorsum; et intelligat, quia qui infra cœlum ligat aquas ad tempus cum vult, ut non pariter decidant, nulla firmioris substantiæ crepidine sustentatas, sed vaporibus solum nubium retentas; ipse etiam potuit aquas super rotundam cœli sphæram, ne umquam delabantur, non vaporali tenuitate, sed soliditate suspendere glaciali. Sed etsi liquentes ibi aquas sistere voluit, numquid majoris hoc miraculi est, quam quod ipsam terræ molem, ut scriptura dicit, appendit in nihilo? Nam et undæ sive Rubri maris, seu fluvii Jordanis, cum ad transitum Israeliticæ plebis in altum erectæ murorum instar figuntur, nonne evidens dant indicium, quod etiam supra rotunditatem cœli volubilem, fixa possint statione manere? Sane quales ibi aquæ sint, quosve ad usus reservatæ, Conditor ipse noverit: esse tantum eas ibi, quia scriptura sancta dixit, nulli dubitandum reliquit. Quid sit autem dicere Dei fiat hæc vel illa creatura, jam supra dictum est. Dixit enim ut fieret, cum in coæterno sibi Verbo, unigenito videlicet Filio, cuncta creando disposuit. Cum ergo audimus; dixit Deus, Fiat firmamentum in medio aquarum, et dividat aquas ab aquis; intelligamus quod in Verbo Dei erat ut fieret, in quo faciendum intus, ante omne tempus prævidit, quicquid foras Deus ex tempore

fecit. Cum vero audivimus, Et fecit Deus firmamentum, et divisit aquas, &c. ; intelligamus factam cœli aquarumque creationem, ac dispositionem non excessisse præscriptos sibi in verbo Dei terminos, juxta illud Psalmistæ: Præceptum posuit, et non præteribit. Quod æque de creaturis sequentibus quatuor diebus factæ referuntur, intelligendum est. Ubi vero adjunctum audimus, Et vidit Deus quod esset bonum, intelligamus in benignitate Spiritus ejus, non quasi cognitum postea quia factum est, placuisse, sed potius in ea bonitate placuisse, ut maneret, ubi placebat ut fieret. Notandum enim, quod hujus verbi adjectio hoc in loco in Hebraica veritate non habetur. Et mirum quare inter omnia quæ creasse Deus legitur, hic solummodo, id est, in secundi diei operibus, probatio divinæ visionis minime addatur, quæ tamen ipsa cum ceteris quæ fecit, Deo bona visa esse demonstrantur, cum in sequentibus dicitur, viditque Deus cuncta quæ fecit, et erant valde bona, nisi forte, sicut quidam Patrum exponunt, intelligere nos in hoc scriptura voluit, non esse bonum duplicem numerum, qui ab unitate dividat, et præfiguret fœdera nuptiarum: unde et in arca Noe omnia animalia quæcumque bina ingrediuntur, immunda sunt, et impar numerus esse mundus ostenditur. De his sane quæ hactenus exposita sunt, id est de creatione diei primi et secundi, in historia sancti Clementis ita refertur dixisse Apostolum Petrum: "In principio cum fecisset Deus cœlum et terram, tamquam domum unam, ipsaque ex corporibus mundi reddita est umbra his quæ intrinsecus clausa erant, tenebras ex se dedit. Sed cum voluntas Dei introduxisset lucem, tenebræ illæ, quæ ex umbra corporum factæ fuerant, continuo devoratæ sunt; tum deinde lux in diem, tenebræ deputantur in noctem. Jam vero aqua quæ erat intra mundum, in medio primi illius cœli terræque spatio, quasi gelu concreta, et crystallo solidata distenditur: et hujusmodi firmamento velut intercluduntur media cœli ac terræ spatia, idque firmamentum cœlum Conditor appellavit, antiquioris illius vocabulo nuncupa

tum, et ita totius mundi machinam, cum una domus esset, in duas divisit regiones. Divisionis autem hæc fuit causa, ut superna regio angelis habitaculum; inferior vero præberet hominibus." Hæc nostro operi paucis inserere libuit, ut quantum hoc Patrum sensui concordet, lector agnoscat.

Dixit vero Deus, Congregentur aquæ quæ sub cœlo sunt in locum unum, &c.] Subducuntur aquæ quæ inter cœlum et terram universa compleverant, et unum congregantur in locum: ut et lux quæ præterito biduo aquas clara lustrabat, clarior puro in aere splendesceret : et terra quæ latebat appareret, quæque contecta aquis limosa manebat et invalida, harum abscessu redderetur arida, et suscipiendis apta germinibus. Si quis vero quæsierit ubi congregatæ sint aquæ, quæ omnes terræ partes ad cœlum usque cooperuerant; sciat fieri potuisse, ut terra ipsa longe lateque jussu Creatoris subsidens, alias partes præberet concavas, quibus confluentes aquæ reciperentur, ut appareret arida ex his partibus, unde humor abscesserat. Potest etiam non absurde credi rariores, sicut et supra commemoravimus, primarias fuisse aquas, quæ velut nebulæ terras tegerent; congregatione autem esse spissatas, quæ datis sibi locis capi possent, apparente arida in reliquis. Bene autem cum multa constet esse maria, in locum tamen unum congregatas dicit aquas: quia videlicet cuncta hæc jugi unda atque continua oceano junguntur magno: sed etsi qui lacus in semetipsis videntur esse circumscripti, et hos ferunt occultis quibusdam perforatos cavernis, in mare suos evolvere meatus. Nam et fossores puteorum hoc probant; quia tellus omnis per invisibiles venas aquis est repleta manantibus, quæ trahunt ex mari principium.

ac mari

Et vocavit Deus aridam terram, &c.] Prius quidem ad distinctionem aquarum totam hanc solidiorem mundi partem appellavit terram, cum diceret, In principio creavit Deus cœlum et terram; terra autem erat inanis et vacua : at nunc postquam formari jam mundus incipit, et aquis suum in locum recedentibus terræ facies appareret, ad

distinctionem partis ejus quæ adhuc aquis premebatur, cetera portio, quam aridam esse licebat, terræ nomen accepit: inde dicta Latine, quod animantium pedibus teratur. Congregationes vero aquarum appellantur maria, videlicet pro maxima sui parte. Nam et apud Hebræos cunctas aquarum congregationes sive salsæ, seu sint dulces, appellari dicunt maria. Et apte qui prius propter continuationem omnium quæ in terris sunt aquarum, in locum unum eas dixit congregatas, nunc et earum congregationes aquarum pluraliter nominat, et hæc appellari maria pluraliter dicit, propter videlicet multifidos earumdem sinus, qui diversa pro regionum vocabulis et ipsi nomina sortiuntur.

Et vidit Deus quod esset bonum.] Necdum terra germinabat, necdum vel ipsa, vel aquæ animantia viva produxerant; et tamen videre dicitur Deus quod esset bonum, cedentibus aquis apparuisse aridam : quia videlicet aquæ Creator atque æstimator universitatis prævidens quæ futura sunt, quasi perfecta jam laudat, quæ adhuc in primi operis exordio sunt: nec mirum apud quem rerum perfectio non in consummatione operis, sed in suæ est prædestinatione voluntatis.

Et ait: Germinet terra herbam virentem et facientem semen, &c.] Patet ex his Dei verbis, quod verno tempore mundi est perfectus ornatus. In hoc enim solent herbæ virentes apparere in terra et ligna pomis onustari: simulque notandum, quod non prima herbarum arborumque germina de semine, sed prodiere de terra: nam ad unam Conditoris jussionem terra, quæ arida parebat, repente herbis comta, et nemoribus est vestita florentibus, atque hæc continuo sui quæque generis poma ex sese, ac semina produxerunt. Oportebat enim ut forma quæque rerum ad imperium Domini primo perfecta procederet, quomodo et homo ipse, propter quem omnia facta sunt in terra, perfecte; hoc est, juvenilis ætatis plasmatus esse credendus

est.

Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento cæli.] Decenti satis ordine mundus ex materia informi congruam

« PoprzedniaDalej »