Obrazy na stronie
PDF
ePub

1

conatu, sed simplici voluntatis actu omnia gubernet, et ad finem dirigat. Id fit plerumque, non speciali et manifesto ejus interventu, sed per causas secundas, quæ ex virtute sibi divinitus data agunt, et supernæ subjacent ordinationi. Earum defeetu, contingit Deum aliquando fines particulares haud assequi, quos scilicet conditione quadam niti voluit; sed numquam frustratur divinum consilium, nam finis ultimus, quem Deus sibi præstituit, et decrevit, semper obtinetur.

51. Quamvis divina providentia res omnes complectatur, non pari solicitudine animantibus prospicit, qua homini; quapropter Apostolus de præcepto legis, ne bovi trituranti obturaretur os, disserens, illud altiorem includere significationem contendit, quærens: "Numqid de bobus cura est Deo?" Hieronymus etiam ait: "absurdum esse ad hoc Dei deducere majestatem, ut sciat per momenta singula, quot nascantur culices, quotve moriantur."" Meritò quidem, nam licet nihil divinum conspectum effugiat, nihilque extra divinum regimen sit positum, res hujusmodi specialem illam curam haud merentur.

52. Contra providentiam maxime videntur facere rerum humanarum vices, quæ ex virtute meritoque non pendent; sæpius enim impii prosperis, justi adversis utuntur: de qua re justorum querelæ in ipsis Scripturis referuntur. Cæterum licet "universa æque eveniant justo et impio, bono et malo ;” id summo consilio contingit, ut intelligamus rerum hunc ordinem non fore perpetuum, sed hanc veluti partem totius, Deo in posterum hominibus præmia vel pœnas repensuro, ad justitiam statuendam. Interim præclarum benignitatis exemplum nobis exhibetur, ut erga inimicos benefici patrem cœlestem imitemur, "qui solem suum oriri facit super bonos et malos: et pluit super justos et injustos." Cæterum præclara nonnumquam providentiæ indicia dat Deus, impios percellendo; nec umquam famulis suis deest, sed eos sublevat, viresque dat, quibus, invicto lætoque animo, perferant, quæ virtutis et religionis causa patiuntur. Ideo dixit Apostolus, fidelibus dans animos ad tolerandas ærumnas : "Fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere." Sic quæ maxime adversantur sanctis inserviunt ad salutem: "Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis, qui secundum propositum vocati sunt sancti."6

995

53. Nexus qui inter causas physicas suosque effectus reperitur, nullam dat dubitationi de Deo providente locum: quamvis enim ad causam naturalem referre aliquando liceat eventum, quem prioruin temporum ignorantia, vel pietas, ad Deum consueverit referre, iræ ejus in eo agnoscens indicium, non ideo omnis ejus relatio ad Deum tolli potest: est enim ipse totius na

(1) 1 Cor. ix. 9.

(2) In. c. 1. Habacuc.

(3) Eccl. ix. 2.

(4) Matt. v. 45.

(5) 1 Cor. x. 13.
(6) Rom. viii. 28.

turæ auctor, legum quibus regitur fons, omniaque suo diriguntur arbitrio. In eo elucet summa ejus sapientia, quod legibus illis totam rerum compagem ita colligaverit, ut firma consistat. Idem dicendum de nexu qui in mundo, ut ita dicam, morali, inter causas et effectus exhibetur, libertate causarum servata : quamvis enim omnia plerumque sponte veluti sua fluant, vel ex aliis causis pendere videantur, non ideo abest Deus, arcano consilio ipsas impiorum rebelles voluntates suæ subdens ordinationi supremæ.

54. Quum Dei providentia omnia complectatur, nihil ipso invito contingit, nullum ejus consilium in irritum mittitur: attamen non omnis ejus voluntas absoluta est, sed sæpe ex conditione quadam pendet. Quidquid fit contra morum regulam, sanctitati divinæ quum repugnet, decreto divino absoluto non nititur, quamvis fieri non potuisset, nisi decrevisset Deus id se permissurum. Prædestinationis nomine apud recentiores absolutum Dei decretum intelligitur, quod de malo patrando nefas est cogitare, quum illud sanctitati divinæ repugnet, et libertati qua Deus hominem præditum esse voluit. Perperam igitur Lutherus de servo arbitrio disserens dixit: "Est itaque et hoc imprimis necessarium et salutare Christiano nosse, quod Deus nihil præscit contingenter, sed quod omnia incommutabili et æterna infallibilique voluntate et providet, et proponit, et facit. Hoc fulmine sternitur et conteritur penitus liberum arbitrium." Item Calvinus: "Non enim cum Stoicis necessitatem comminiscimur ex perpetuo causarum nexu et implicita quadam serie, quæ in natura contineatur: sed Deum constituimus arbitrum ac moderatorem omnium, qui pro sua sapientia, ab ultima æternitate decrevit quod facturus esset, et nunc sua potentia, quod decrevit, exequitur." Invidiam hujus dogmatis de prædestinatione ut declinent Presbyteriani, causarum secundarum rationem haberi, Deo decernente, statuunt: quod si probe intelligatur, cum Catholicorum Theologorum e D. Thomæ Schola sententia concordabit; hi scilicet omnia a Deo prædeterminari dicunt, sed ita ut, pro causæ secundæ natura, eventus liber sit vel necessarius. De prædestinatione ad gloriam vel ad interitum impræsentiarum agendum non duximus : id tamen animadvertemus absolutum Dei decretum de hominum interitu æterno dari non posse, quum necessariò nitatur malis eorum meritis: repugnat enim justitiæ divinæ et bonitati decretum absolutum, nulla de causa, de creaturarum suppliciis; prædestinatio igitur hoc sensu impia est et blasphema, a Christianis auribus procul ableganda.

(1) Opp. ed. lat. Jen. t. iii. p. 170.

(2) Inst. I. I. c. 16. n. 8.

(3) "Although in relation to the foreknowledge and decree of God, the first cause, all things come to pass immutably and infallibly; yet by the same providence, he order. eth them to fall out according to the nature of second causes, either necessarily, freely or contingently." Confession of faith, ch. v. §. II.

55. Dei bonitas et benignitas in scripturis commendatur: "Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus." "Diligis omnia quæ sunt: et nihil odisti eorum quæ fecisti." Amor erga homines præcipue prædicatur: "Quid est homo, quod memor es ejus ?"'3 xp950775 xai » pirar Spwriα "Benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei." Cum hac bonitatis notione intimo nexu conjungitur misericordia: “ Benignus et misericors est, patiens et multæ misericordiæ.” “O quam bonus et suavis est Domine spiritus tuus in omnibus! Ideoque eos qui exerrant, partibus corripis: et de quibus peccant, admones et alloqueris: ut relicta malitia, credant in te Domine."

56. Beatus etiam in se est Deus, ipsi sibi omnis beatitudinis fons: "beatus et solus potens."7 Gloria quæ a creaturis eum colentibus datur, nihil illi confert; sed est officii persolutio, quam gratam habet, probatque, recti justique utpote norma. Ex spectabili mundo oritur gloria, quum in eo eluceant mira sapientia potentiaque infinita, omnibus eo in ordine constitutis, quem labefactare vel frangere haud valent rerum vices, et quæ identidem contingunt clades. Stat machina artificis manu sustentata. Miracula præcipua quadam ratione gloriam Dei annuntiant: justorum etiam opera in eam cedunt.8

PARS II. COSMOLOGIA.

C. UNICUM. DE MUNDI CREATIONE.

57. Deus, cujus perfectiones contemplati sumus, potentiam, sapientiam, bonitatem in rebus creatis ostendit. Omnia e nihilo divina potentia educta olim esse ipse nos edocuit: quod quum ignorarent Ethnici, in eo laborabant ut rerum originem sibi fingerent, plerique materiam semper extitisse æstimantes, eamque nonnisi in ordinem redactam, et divina sapientia dispositam. Ex recentioribus plures fuerunt qui hæc placita instaurarent, variis sub nominibus, creationis opus revera inficiantes. Geologi non adeo progressi videntur; plurima tamen quæ passim tradunt cum Mosaica narratione de mundi creatione vix conciliari possunt. Cæterum plerique libere fatentur omnia initium, Deo creante, habuisse, quamvis infinitam

(1) Ps. cv.

(2) Sap. xi. 25.

(3) Ps. viii. 5.

(4) Ad Titum. iii. 4.

(5) Joel. II. 13.
(6) Sap. xii. 1.

(7) 1 Tim. vi. 15.

(8) Matt. v. 6. 1 Cor. x. 31.

(9) "He may put an end, as he no doubt gave a beginning to the present system." Playfair's Works, vol. iv. p. 55. cit. a Lyell

fere sæculorum seriem effluxisse velint ex quo mundus sit conditus, antequam ad hanc quam præsefert conditionem pervenerit.

58. Fides docet omnia esse creata, quod et rationi consonum est: quamvis enim humana mens eductionem e nihilo vix valeat concipere, facile tamen percipit nil præter Deum ab æterno extitisse, omniaque proinde, quæ existunt, e nihilo fuisse aliquando educta. "In principio creavit Deus cœlum et terram." Quidquid de vocis Hebraicæ

dicatur, liquet creationem hic indicari ; nam terra et cœli tunc primum prodierunt, nondum suo decore instructi, sed confusa quædam moles, terra quippe "erat inanis et vacua”. Omnia quæ terra cœlisque continentur creata sunt: 66 sex diebus fecit Dominus cœlum et terram, mare et omnia quæ in eis sunt." 991 "In ipso (Filio) condita sunt universa in cœlis et in terra, visibilia et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates: omnia per ipsum et in ipso creata sunt." "Qui autem omnia creavit Deus est." Pulchre mater Macchabaica filium monuit, ut omnium conditoris memor esset: "Peto, nate, ut aspicias ad cœlum et terram, et ad omnia quæ in eis sunt; et intelligas quia ex nihilo vzw fecit illa Deus."4 Apostolus etiam ad creationem alludere videtur: "Vocat ea quæ non sunt, tamquam ea quæ 195 sunt." Potentia autem divina simplici illa,

וַיֹּאמֶר אֱלֹהִים : quam Moyses refert, jussione mire exhibetur

iis quod Psaltes celebrat: "Ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit et creata sunt."6 Veritatem hanc professi sunt Lateranenses Patres: "sua omnipotenti virtute, simul ab initio temporis, utramque de nihilo condidit creaturam, spiritualem et corporalem, angelicam videlicet et mundanam, et deinde humanam, quasi communem, ex Spiritu et corpore constitutam."7

59. Mundum non esse æternum, nec materiam semper extitisse ex dietis liquet quod et ostendunt plurima alia Scripturæ testimonia: "Priusquam montes essent, aut formaretur terra et orbis; a sæculo et usque in sæculum tu es Deus."8 Christus Patrem alloquens ait: "Et nunc clarifica me, tu Pater, apud temetipsum claritate quam habui priusquam mundus esset apud te." Consonant gentium omnium traditiones, ipsaque mundi facies novitiam originem prodit.10

(1) Exod. xx. 11.

(2) Col. i. 16.

(3) Heb. iii. 4.

(4) II. Mac. vii. 28.

(5) Rom. iv. 17.

(6) Ps. cxlviii. 4.

(7) Conc. Lat. iv. cap firmiter.

(8) Ps. lxxxix. 2.

(9) Joan xvii. 5.

(10) "La nature nous tient partout le même langage, partout elle nous dit que l'ordre actuel des choses ne remonte pas très-haut; et ce qui est bien remarquable, partout

60. De Origene questus est Hieronymus, eum finxisse sibi mundos "innumerabiles æternis sibi sæculis succedentes extitisse."1 Eum imitantur aliquatenus Geologi, quorum tamen recentiores, Huttonem sequuti, de origine mundi, seu cosmogonia, nolunt agere, totum eorum studium in terræ superficie indaganda, ut quas vices subierit, explicent, vel divinent, ponentes. Cuvier, ex avium, piscium, cæterorumque animantium exuviis, quæ in tractu illo terræ, qui alveus Parisinus audit, repertæ sunt, in lapides conversæ, irruptionum seu inundationum seriem excogitavit, quibus per vices iteratas obrutus est orbis, variis animantibus terram aquasque incolentibus. Eum, insignem licet magistrum, plerique jam deseruerunt,3 quum, examine instituto, non eadem ubique occurrerint indicia; nec in ipso alveo Parisino satis distinguerentur animantium, pro temporum ordine, exuviæ. Id verò apud Geologos plerosque pro principio obtinet, quod quæ in terra occurrunt observanda, explicanda sunt juxta causas legesque naturales, quarum effectus, experientia magistra, innotescunt: proinde eam sæculorum seriem postulant, per quæ per motus volcanicos, vel alios terræ motus, vel chimicas quasdam actiones, et ignis aquæque impetus varios, terræ facies qualis nunc videtur, facta sit.5 Agnoscunt tamen plerique recentem hominis originem,6 ideoque terram magnas putant subiisse vices, et animantia a recentioribus longe diversa tulisse, plurimis elapsis sæculis antequam homo conditus fuerit. De Scriptura quæstionem moveri nolunt, re tota, juxta indicia e stratis terræ, rupibus montibusque, et fossilibus cæterisque phenomenis naturalibus desumpta, dijudicanda. Nonnullis revelationis vindicibus visum est Geologorum placita rata habere, quum temporis intervallum, per quod terra “inanis est vacua” fuerit, non sit a Moyse definitum, et dierum nomine, saltem antequam Sol creatus fuerit, spatium haud certum intelligatur."

61. Cæterum quamvis liberam interpretandi facultatem aliis relinquamus, quæ proferunt Geologi non adeo firma nobis videntur, ut ab obvio verborum Scripturæ sensu facile recedamus. Equidem hactenus mire inter

l'homme nous parle comme la nature, soit que nous consultions les vraies traditions des peuples, soit que nous examinions leur état moral et politique, et le développement intellectuel qu'ils avaient atteint au moment où commencent leurs monumens authentiques." Cuvier, dissert. sur les ossemens fossiles. Vide etiam Jacquelot sur l'existence de Dieu

Diss I. ch. xi. et Diss. II. c. ii.

(1) L. ii. adv. Rufinum.

(2) Lyell's Principles of Geology, book 1, ch. iv. Hutton 1788.

(3) Ibidem L. iv. ch. xviii.

(4) Forichon, Examen des questions scientifiques 1 question, sect iv.

(5) Vide totum opus: "Principles of Geology," by Charles Lyell, in four volumes, London, 1835.

(6) Ib. book. 1, ch. ix.

(7) Vide Wiseman's Lectures on Science and Religion, lecture 6th; Perrone Tract. de Deo creatore p. ii. c. ii. Buckland, Bridgewater Treatise, ch. II.

« PoprzedniaDalej »