Obrazy na stronie
PDF
ePub

31. S. AUGUSTINUS, majorum suorum premens vestigia, dicit: "Sicut enim omnium naturarum creator est, ita omnium potestatum dator, non voluntatum. Malæ quippe voluntates ab illo non sunt, quoniam contra naturam sunt, quæ ab illo est."1

66

32. Meritò idcirco Concilium Arausicanum II. decrevit : " Aliquos verò ad malum divina potestate prædestinatos esse, non solum non credimus, sed etiam si sunt qui tantum malum credere velint, cum omni detestatione illis anathema dicimus."

33. Ipsa quidem ratio, et insita animis nostris Numinis notio ab illo dogmatis monstro abhorret.

34. Objiciunt Prædestinatiani. "Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum . . . . facere quæ manus tua et consilium tuum decreverunt fieri.' Ergo non se habuit Deus permissive

tantum.

[ocr errors]

35. Resp. Iis verbis profitentur fideles ea quæ passus est Christus summo Dei consilio contigisse; nec potuisse ejus hostes aliquid ei nocere, nisi Pater id, in humani generis salutem, voluisset. Eo sensu dixit Christus Pilato: "Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper.' Decreta sunt utique a Deo, cui Judæorum consilia ab æterno patuerunt, qui tamen nullatenus eos impulit ad scelus adeo immane patrandum.

914

995

36. Obj. 2. Deus sæpius dicitur commovisse homines ad male faciendum: "Addidit furor Domini irasci contra Israel, commovitque David in eis dicentem: Vade, numera Israel et Judam.' Michæas Achabo dixit: "dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, qui hic sunt, et Dominus locutus est contra te malum."6 De Semei David dixit: "Dominus enim præcepit ei, ut malediceret David."

37. Resp. Sacri scriptores omnia ad Deum auctorem referre consueverunt, ut innuant ipsos impiorum actus divinæ subesse providentiæ, nihilque nisi Dei consilio contingere, quod certissimum est. Pro vehementiori Orientalium stylo Deus dicitur facere, quæ nonnisi ipso sinente facta sunt. Sic dicitur commovisse David ad censum populi faciendum, ut intelligeretur regem id cepisse consilii, culpa quidem sua, sed Deo ita disponente, altiori providentiæ consilio, ut puniretur Israel. Michæas parabolam seu imaginem poeticam adhibuit, ut Achab intelligeret vates mendaces ei illudere, idque in pœnam a Deo permissum. David agnovit nonnisi Deo permittente contingere ut Semei ei malediceret, quod præcepti instar habuit, ut pænæ sibi irrogatæ æquitatem declararet. Quomodo dixerit Dominus huic homini maledicere David, quis sapiens et intelliget? Non enim jubendo dixit, ubi obedientia laudaretur; sed quod ejus voluntatem proprio vitio suo malam in hoc peccatum judicio suo justo et occulto inclinavit,

(1) L. v. de. civ. Dei c. 9.

(3) Act. iv. 27.

(2) Can. xxv.

(4) Joan. xix. 11.

46

(5) II. Reg. xxiv. 1.
(6) III. Reg. xxii. 23.
(7) II. Reg. xvi. 10.

ideo dictum est: dixit ei Dominus. Nam si jubenti obtemperasset Deo, laudandus potius quam puniendus esset, sicut ex hoc peccato postea novimus esse punitum." Ita præclarus doctor Augustinus.

38. Obj. 3. "Induravit Dominus cor Pharaonis.' "Dicit enim Scriptura Pharaoni: quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam: et ut annuntietur nomen meum in universa terra. Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat."3 "Excæca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude: ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat et corde suo intelligat, et convertatur, et sanem eum." "Quare errare nos fecisti Domine de viis tuis; indurasti cor nostrum, ne timeremus te ?"'5 "Propterea non poterant credere quia iterum dixit Isaias: Excæcavit oculos eorum, et induravit cor eorum.

66

[ocr errors]

39. Resp. Vehementior est illa loquendi ratio qua cor a Deo indurari dicitur, quod, in pœnam præcedentis peccati, gratiam qua emolliretur subtrahit, nam præcedentis est poena peccati," ut optime animadvertit Augustinus in illud Pauli: "quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt- -propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum."7 Postulant equidem alia Scripturæ testimonia, quæ Dei bonitatem et Sanctitatem prædicant, ut mitior hæc interpretatio adhibeatur: quam facile patitur Hebraicæ linguæ indoles. Dicimus igitur cum insigni magistro: "Non obdurat Deus, impertiendo malitiam, sed non impertiendo misericordiam." 198 "Obduratio Dei est nolle misereri: nec ab illo irrogatur aliquid, quo sit homo deterior, sed tantum quo sit melior non erogatur."9 "Sic excæcat, sic obdurat Deus, deserendo, non adjuvando: quod occulto judicio facere potest, iniquo non potest."'10 "Hoc autem propheta prædixit, quia Deus hoc futurum esse præscivit. Quare autem non poterant, si a me quæratur, citò respondeo, quia nolebant: malam quippe eorum voluntatem prævidit Deus, et per prophetam prænuntiavit ille, cui abscondi futura non possunt.' "'11 Liceat Rosenmüller et Clerici in obdurandi vocem animadversiones subjungere: "Quod hic Deo tribuitur, id 9,34 Pharaoni ipsi adscribitur, obduravitque cor suum ipse

66

et servi ejus."12 Apposite Clericus ad hunc locum :

Deus hic id se

facturum dicit, cujus rei occasio erat. Misit Mosen ad Pharaonem, Mo

(1) Aug. 1. de gratia et lib. arb. c. xx.

(2) Exod. ix. 12.

(3) Rom. ix. 17.

(4) Isaiæ vi. 10.

(5) Is. Ixiii. 17.

(6) Joan. xii. 39.

(7) Vide Aug. 1. v. contra Julian. c. 3.

(8) Ep. 105, nunc 194 ad Sixtum.

(9) L. 1, ad Simplician. qu. 2.

(10) Tract. liii. in Joan.

(11) Ibidem.

(12) Rosenmüller in Exod. iv. 21.

sesque coram eo miracula fecit, quibus quivis alius permotus fuisset, ut illud, quod Deus fieri voluerat, faceret. Sed ille inde occasionem cepit pertinacia augendæ, quod inter mala, quæ passus est, intervalla quædam fuerunt, et similia nonnulla miracula a magis Ægyptiis facta vidit. Sic Deus pertinacia Pharaonis occasio fuit, sed non causa.'

991

40. Obj. 4. Quum tota creaturarum vis a Deo derivetur, omnes hominis actus, ipsaque voluntatis ad malum determinatio a Deo proveniant, necesse

est.

41. Resp. Vis quidem omnis quæ creaturis inest a Deo derivatur, adeoque ipsa voluntatis determinatio ad eum referri potest, tamquam ad virium omnium, et liberi arbitrii largitorem. Cæterum ea est liberi arbitrii essentia, ut voluntas sui juris sit, ideoque determinationes ejus referri nequeunt ad Deum, qui causæ primæ et universalis habet rationem, potius quam spe-cialis; præsertim quum de iis agatur quæ sanctitati ejus repugnant. Optime Augustinus : Neque enim Deus omnipotens, cum summe bonus sit, ullo modo sineret mali aliquid esse in operibus suis, nisi usque adeo esset omnipotens, et bonus, ut bene faceret et de malo."'"

66

42. Obj. 5. Discrimen inter voluntatem, quæ Dei operatio dicitur, et permissionem, inane est, quum hæc sit mera inertia, et actus omnis divini absentia.

43. Resp. Permissio ab operatione Dei jure optimo distinguitur, nam "permissio quidem ad malum, operatio verò ad bonum's refertur, et "nihil fit, nisi omnipotens fieri velit; vel sinendo, ut fiat, vel faciendo." Ideo autem permissio divina agnoscenda est, ut intelligatur ipos malos actus divinæ subesse providentiæ, nec quidquam, Deo renitente, contingere posse, quacumque impii pollere videantur potentia.

C. IV. DE ATTRIBUTIS MORALIBUS.

44. Justitiam divinam prædicant sæpissime sacræ litteræ, ratione ipsa suffragante. "Justus es Domine, et rectum judicium tuum." Elucet perfectio hæc in virtutis præmiis et scelerum vindicta, quod in veteris populi historia videre est: sed in altera vita plene explicatur; in hac enim sæpius contingit impios rebus prosperis lætari, opprimi justos: quod sapientissimo consilio permittitur, ne tota divinæ providentiæ ratio tempore contineri

(1) Cit. a Rosenmüller loc. sup.

(2) Enchir. c. ii. circa prin. t. 3. cit. a S. Thoma summæ 1 p. qu. ii. art III. Ad pri

mum.

(3) S. Thom. Summ. 1 p. qu. xix. art. XII. Resp. § Quod enim.

(4) Aug. Ench. c. 95. ib. cit.

(5) Ps. cxviii. 137.

991

videretur. Ex rerum eventibus, qui plerumque nullo servato justorum impiorumve discrimine contingunt, discimus hanc vitæ conditionem ad altiorem pertinere œconomiam, et tamquam partem ad totum referri; adeo ut expectandus sit alius rerum ordo, in quo unicuique quod suum est tribuatur, non secundum externam speciem, sed cordis ipsis arcanis justo judicio subjectis: "Qui inspector est cordis, ipse intelligit, ** reddetque homini juxta opera sua." De Filio ad judicandum venturo dicitur: "Tunc reddet unicuique secundum opera ejus." Patrem, juxta Petri dictum, invocamus "eum, qui sine acceptione personarum judicat secundum uniuscujusque opus."s Vindicativa justitia quæ punit scelera, et distributiva, quæ præmia muneraque pro merito confert, Deo recte tribuitur, pro summa suorum consiliorum æquitate: cæterum cavendum ne quid cuicumque ab ipso deberi, stricto veluti jure, credatur; quum enim ipse omnia ex summa munificentia largitus sit, nil quisque habet quod suum est, nilque postulare jure potest ob officium persolutum. In donis suis distribuendis summo arbitrio agit Deus, nec queri licet quod alii plura, alii minora accipiant ; nec enim invidia uri quis debet quod Deus bonus sit, et munera varie pro lubito largiatur. Quæ in virtutum præmium dat, præsertim cælestis vitæ gaudia, mercedis habent rationem, ob promissum divinum, et conditionis adimpletionem. "Reposita est mihi corona justitiæ, quam reddet mihi . . . . justus judex." Alias nihil cuiquam debetur, quum Deus creaturarum obsequium summo jure exigere valeat, ob infinitam suam perfectionem, et vires concessas. Peccantibus justissime irrogat pœnas; sed ab omni justitiæ notione abhorret, ut censeatur vel pœnas irrogare vel irrogandas decernere, nulla peccatorum habita ratione. Hæc fusius, quum de æterna vita agendum fuerit, pertractare in animo est.

45. Sapientia in eo elucet, quod electo fine bono media idonea ad eum assequendum adhibeantur. In rerum universitate divina maxime effulget sapientia: Quam magnificata sunt opera tua, Domine! Omnia in sapientia fecisti."5 Cæterum quamvis mirus sit rerum ordo, et optime respondeant omnia fini quem Deus sibi præstituit, fefellit Leibnitzium sententia de absoluta mundi perfectione; nihil enim est quod suadeat Deum non potuisse alia ratione res disponere, qua etiam sua sapientia magis eluceret : tantæ sunt divitiæ ejus et summa libertas.

46. Sanctitas divina sæpe prædicatur in Scripturis: "Non est sanctus, ut est Dominus.", Seraphim clamant: "Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus exercituum."7 Sanctitas hæc est summa perfectio, cujus norma est

ipsa divina essentia.

47. Veracem esse Deum ratio ipsa suadet, quod et prædicant Scripturæ,

[blocks in formation]

991

omnem erroris vel mendacii umbram ab eo repellens. "Est autem Deus verax. "Non mentitur Deus :' "impossibile est mentiri Deum.” Fidelis ideo dicitur, quod promissis stet: "fidelis enim est qui repromisit.”+ "Si negaverimus, et ille negabit nos si non, credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest.'

995

48. Quæ de Deo Achab decipiente per prophetas mendaces retulit Michæas, allegoriæ habent rationem: consueverunt scilicet vates divina consilia pandere, imaginibus usi quæ vividiorem rerum notionem ingerant. Ut igitur intelligeret rex justo Dei judicio contingere, ut ipsi vates blandirentur, Michæas se vidisse cœtum cœlestem perhibuit, Deumque exquisisse qui egrederetur ad decipiendum Achab, Spiritum autem suam obtulisse opeEgrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Dixitque Dominus: Decipies, et prævalebis: egredere, et fac ita." divini consilii enarratio nullam præbuit audientibus occasionem suspicandi Deum esse mendacii auctorem ; omnes enim facile intelligebant rem haud peractam referri, sed imaginem quamdam exhiberi, ut falsis prophetis detraheretur fides.

ram: "

[ocr errors]

66

Hæc

49. Providentia Dei dicitur ratio ordinis rerum ad finem; seu cura quam creaturarum suarum gerit Deus, ut finem sibi præstitutum assequantur, et universali inserviant ordini. Eam testatur Scriptura, quæ docet Deum non tantum rerum dominos, sed humiles quosquam solicite curare: quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et æqualiter cura est illi de omnibus.”7 Omnia prorsus sapientia illa divina moderatur: “ Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter." Sic mercator mari se committens, lucri cupidine, navi arte factæ frustra confidit, nisi Deus sibi adsit propitius: "Tua autem, Pater, providentia gubernat: quoniam dedisti et in mari viam, et inter fluctus semitam firmissimam."9 Ideo Psaltes: "Nisi Dominus ædificaverit domum, in vanum laboraverunt qui ædificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam. 9910 Singulorum, etiam minutissimorum, curam ostendit Christus : unus passer non cadet super terram sine Patre vestro: vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt." A rebus inanimis, et ab animantibus ratione carentibus argumentum pulcherrimum providentia erga homines desumit: "Respicite volatilia cœli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea: et pater vester cœlestis pascit illa." -"Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant, neque nent.”1o

[ocr errors]

50. Hæc Dei erga res creatas cura conditorem rerumque arbitrum decet, et sapientiam et bonitatem ejus maxime exhibet, quum nullo sui labore vel

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »