Obrazy na stronie
PDF
ePub

991

Pluribus celebrat Job hanc rerum omnium scientiam: "ipse enim fines mundi intuetur, et omnia quæ sub cælo sunt respicit." Quædam haud videre dicitur quod ea improbet: "mundi sunt oculi tui, ne videas malum." Per avsρлоnasɛav autem dicitur velle scire quæ rerum experimento patere vult: "Descendam et videbo, utrum clamorem, qui venit ad me, opere compleverint, an non est ita ut sciam."s Quod profectò," animadvertit pulchre S. Petrus Damianus, “ad nil aliud dictum videtur, nisi ut humana doceatur ignorantia sine experimentis audita non credere, incognita non leviter adjudicare, nec ante sententiam promere, quam rem dubiam testimoniis approbarit."4

66

22. Futurorum certa scientia Deo omnino adscribenda est: "Domino enim Deo antequam crearentur, omnia sunt agnita: sic et post perfectum respicit omnia."5 Eam perfectionem celebravit casta Susanna: "Deus æterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fierent.” Meritò dicit Tertullianus, "præscientiam Dei tantos habere testes, quantos facit prophetas."7 Augustinus etiam : "Confiteri esse Deum, et negare præscium futurorum, apertissima insania est."s Quomodo autem quæ ex libera hominis voluntate pendent certò præsciantur, non adeo facile concipitur. Thomistæ dicunt ea præsciri in decretis prædeterminantibus, quibus scilicet Deus hominis voluntatem præmovet et determinat; quod tamen contingere contendunt salva libertate, quia præmovet Deus, habita causæ proximæ ratione, adeo ut effectus libere prodeat a causa libera. S. Thomas ipse docet Deo omnia ab æterno præsentia esse, divinæ scilicet menti: "quia ejus intuitus fertur ab æterno supra omnia, prout sunt in sua præsentialitate. Unde manifestum est, quod contingentia infallibiliter a Deo cognoscuntur, in quantum subduntur divino conspectui secundum suam præsentialitatem; et tamen sunt futura suis causis comparata." "9 Irridet Clarkius vocem hanc barbaram veluti sensu vacuam; sed acrior et iniquior est critici censura. Mens sancti Doctoris profecto patet, et Sancti Augustini doctrinæ conformis invenitur: "Quid autem futurum est Deo, qui omnia prætergreditur tempora? Si enim scientia Dei res ipsas habet, non sunt ei futuræ, sed præsentes, et per hoc jam non præscientia, sed scientia dici potest."10 Ipsa omnium præsentium scientia a nobis concipi non valet, nam "Deus non particulatim vel sigillatim omnia videt; velut alternante conceptu, hinc illuc, inde huc: sed omnia videt simul.".1 Ad nos quod attinet nostram haud gravamur fateri ignorantiam, Deumque futurorum præscium agnoscere, quin explicare aggrediamur quomodo ei sint explo

(1) Job. xxviii. 24.

(2) Hab. i. 13.

(3) Gen. xviii. 20.

(4) Ep. iv. l. i. ad Leonem ix. (5) Eccl. xxiii. 29.

(6) Dan. xiii. 42.

(7) L. ii. contra Marcion c. v.
(8) De. civ. Dei l. v. c. 9.
(9) Sum. 1. p. q. 14. art. XIII.
(10) L. ii. ad Simplic. qu. 2.
(11) S. Aug. 1. xv. de Trin. c. 14.

rata. Sic olim Augustinus de Philosophorum hac in re concertationibus : "Sed quoquo modo se habeant tortuosissimæ concertationes et disputationes Philosophorum; nos ut confitemur summum et verum Deum, ita voluntatem summamque potestatem ac præscientiam ejus confitemur. Nec timemus ne ideo voluntate non faciamus, quod voluntate facimus, quia id nos facturos ille præscivit, cujus præscientia falli non potest.** Non est autem consequens, ut si Deo certus est omnium ordo causarum, ideo nihil sit in nostræ voluntatis arbitrio. Et ipsæ quippe nostræ voluntates in causarum ordine sunt, qui certus est Deo, ejusque præscientia continetur : quoniam et humanæ voluntates humanorum operum causæ sunt.”

Scholasticorum distinctiones negligendas putavimus, quas apud Gazzaniga, Perrone, aliosque quis poterit explicatas legere."

C. III. DE DEI VOLUNTATE.

66

23. Supremum Dei arbitrium, ab omni necessitatis vinculo liberum, prædicat fides: "Omnia quæcumque voluit, fecit."s Operatur omnia secundum consilium voluntatis suæ. "4 Equidem quum Ens sit necessarium, quod a nullo alio ullatenus pendet, nulla ei potest esse necessitas, præter eam quæ ex ipsa suæ essentiæ perfectione derivatur: patet autem res plerasque aliàs fieri potuisse, et alium potuisse constitui rerum ordinem. Quod a Stoicis olim ponebatur fati vinculum, et quæ a pantheistis recentius statuta est ex causarum relatione, infinita serie, necessitas, nullo probatur argumento,imo manifestæ rationi repugnat: liquet enim ex rerum ipsarum natura variari posse eventus. Quæ statuit Deus, utique sapientissime decreta sunt, summoque consilio, cujus præclara indicia in minutis quibusque, sicut et in maximis rebus conspiciuntur: sed nemo sanus dixerit infinita pene varietate res condi disponique haud potuisse, adeo ut sapientia summa adhuc fulgeret. Vix opus est ut dicamus libertatem divinam male agendi facultatem nullam importare; hæc enim libertatis est vitium, nec ad eam ullatenus pertinet, quamvis, dum de hominibus lapsis agitur, liberi arbitrii nomine facultatem in utrumque intelligamus: "Solus Deus est," inquit

(1) de civ. Dei. l. v. c. ix. n. 1. 3.

(2) Scientia simplicis intelligentiæ vocata est divinus conceptus rerum possibilium : scientia visionis complectitur res quæ aliquando extituræ sunt. Invexit Molina scientiam conditionatorum quam mediam vocavit: respicit scilicet ea quæ forent, posita quadam conditione numquam adimplenda. I. Reg. xxiii. 11. Sap. iv. 11. Matt. xi. 21. Luc. x. 13.

(3) Ps. cxiii.

(4) Eph. i. 11.

Hieronymus, "in quem peccatum non cadit, nec cadere potest: cætera cum sint liberi arbitrii, in utramqne partem flecti possunt.1

אָל־לְבו

912 66

" omne

Et tac

24. Mutabilis tamen Deus non est, mutatio enim inconstantiam et ignorantiam exhibet: "Non enim est Deus," inquit Balaam, divinitus afflatus, "quasi homo ut mentiatur, nec ut filius hominis ut mutetur.' Ego enim Dominus, dicit ipse per Malachiam, et non mutor." Apostolus Jacobus etiam omnem mutationis umbram procul abesse jubet: donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio." Pænitentia igitur, ira, aliæque animi mutationes Deo tributæ a sacris scriptoribus, prout sonant, accipiendæ non sunt, sed modus loquendi àv♪pwrоraw, agnoscendus est, nostris conceptibus accommodatus. Sic illud: yn in 12- "Et pænituit eum quod hominem fecisset in terra. tus dolore cordis intrinsecus; eo tantum dirigitur, ut intelligatur hominum vitia vere Deo displicuisse, et pænas provocasse gravissimas. "Neque enim homo est ut agat pænitentiam.". Ita etiam a Rosenmueller explicatur : quia quod homines facere solent, si eos operis facti pænituerit, ut illud improbent et deleant, id Deus fecit." Pulchre Augustinus: “Amas, nec æstuas; zelas, et securus es; pænitet te, et non doles: irasceris, et tranquillus es; operas mutas, nec mutas consilium. Non facile conciliare valemus libertatem Dei cum immutabilitate, quum perfectissimi Entis consilia cogitationes longe superent humanas. Cæterum adorare oportet quæ de iis ipse revelavit, quæque ratio ipsa agnoscere cogitur, utpote summo Ente digna: Non enim cogitationes meæ, cogitationes vestræ ; neque viæ vestræ, viæ meæ, dicit Dominus. Quia sicut exaltantur cæli a terra, sic exaltatæ sunt viæ meæ a viis vestris, et cogitationes meæ a cogitationibus vestris:"9

66

66

25. Omnipotentem esse Dei voluntatem testatur Scriptura, suffragante ratione: Domine Deus rex omnipotens--non est qui possit tuæ resistere voluntati, si decreveris salvare Israel."10 Ita precabatur Esther. "Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet,"11 inquit Dominus per Isaiam. "Voluntati ejus quis resistit?"12 Attamen Deus vult omnes sanctam degere vitam, ideo enim præcipit virtutum exercitium, prohibet vitium ; nec tamen in omnibus ejus impletur voluntas, quod scilicet plurimi libero, quo donati sunt, arbitrio abutantur. Consueverunt idcirco Theologi absolutam Dei voluntatem ab illa quæ conditione nititur, distinguere, ea enim haud impleta, non fit quod alias contigisset, sed aliud evenit quod Deus ea in

[blocks in formation]

rerum conditione eventurum decrevit. Sic primaria et antecedente voluntate vult Deus omnes salvos fieri; peccantes verò puniri vult, quia justus est. "Itaque prima illa voluntas antecedens dicitur, et beneplacitum, cujus ipse causa sit. Secunda autem consequens voluntas et permissio ex nostra causa ortum habens."1 Ita S. Joannes Damascenus. "Sic etiam Augustinus: "Vult autem Deus omnes homines salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire; non sic tamen, ut eis adimat liberum arbitrium, quo vel bene vel male utentes justissime judicentur. Quod cum fit, infideles quidem contra voluntatem Dei faciunt, cum ejus Evangelio non credunt; nec ideo tamen eam vincunt, verum seipsos fraudant magno et summo bono, malisque pœnalibus implicant, experturi in suppliciis potestatem ejus, cujus in donis misericordiam contempserunt. Ita voluntas Dei semper invicta est: vinceretur autem si non inveniret quid de contemptoribus faceret, aut ullo modo possent evadere quod de talibus ille constituit."

26. Mala physica, scilicet quæ rerum ordinem aliquatenus turbant, ejusque pulchritudini detrahere videntur, ad divinam voluntatem referenda esse constat, ipse enim omnia condidit, legibusque quas statuit regit; quæ contingunt incommoda suo moderans imperio, et emendans, prout altissimis suis consiliis fuerit congruum. Hinc ærumnarum vitæ se exhibet aucto"Bona et

rem:

"Si erit malum in civitate quod Dominus non fecerit?”3 mala, vita et mors, paupertas et honestas a Deo sunt."+

27. De malo morali magna cum contentione quæsitum est quomodo contingat, Deo optimo Maximo orbem regente. Simon Magus, creatorem a summo Numine distinguens, "authorem malorum, id est, scelerum, impietatum, flagitiorumque nostrum ausus est dicere creatorem Deum."5 Cerdonista, Marcionitæ, Manichæi, Priscillianista a malo principio mala omnia orta dicebant. Florinus ad Deum mala moralia referebat auctorem." Albigenses, qui, variis nominibus, per Gallias præsertim, sæculis duodecimo. et decimo tertio, grassabantur, Manichæorum virus hauserant. Sæculo decimo sexto revixit erroris monstrum, novis indutum variisque formis. Melanchton docuit opus esse Dei adulterium David et Judæ proditionem, æque ac Pauli vocationem. Calvinus scholasticos redarguit quod Deum Absalom incestus et aliorum scelerum auctorem non agnoscant: "Jam satis aperte ostendit, Deum vocari omnium eorum auctorem, quæ isti censores volunt otioso tantum ejus permissu contingere."'s Presbyteriani hə

(1) L. II. de fide orthodoxa, c. 29.
(2) Aug. 1. de Spir. et litt. c. xxxiii.
(3) Amos. iii. 6.

(4) Eccl. xi. 14.

(5) Vincent. Lerin. comm. c. 24.

(6) Euseb. hist. Ecc. l. v. c. xx.

(7) In c. 8. Ep. ad Rom.

(8) L. 1. Inst. c. xviii. p. 3.

VOL. II.-2

dierni non satis ab hac impietate recesserunt.1 Patres Tridentini eam fulmine perculerunt: "Si quis dixerit non esse in potestate hominis vias suas malas facere; sed mala opera, ita ut bona, Deum operari non permissive solum, sed etiam proprie et per se, adeo ut sit proprium ejus opus non minus proditio Judæ, quam vocatio Pauli; anathema sit."

PROPOSITIO.

Deus non operatur mala proprie et per se, sed permissive solum.

28. Probatur ex Scriptura. Psaltes dicit: "Quoniam non Deus volens iniquitatem tu es.”3 Vellet autem maxime, si ipse eam operaretur proprie. "Odio sunt Deo impius et impietas ejus." "Nemini mandavit impie agere, et nemini dedit spatium peccandi." "Non dixeris: Per Deum abest; quæ enim odit, ne feceris. Non dicas: Ille me implanavit: non enim necessarii sunt ei homines impii. Omne execramentum erroris odit Dominus."6 "Hæc est voluntas Dei sanctificatio vestra."7 "Nemo cum tentatur dicat quoniam a Deo tentatur: Deus enim intentator malorum est, ipse autem neminem tentat."8 Hæc aliaque plurima testimonia ostendunt Deum penitus odisse malum, illudque vetare et impedire, salva tamen humana libertate.

29. Consonat traditio primæva. JUSTINUS : βελομενος γαρ τότες ἐν ἐλευθερα προαιρέσει, και αντεξεσίας γενομενος, της τε άγγελος και τις ἀνθρρωπος, ὁ Θεος πραττειν όσα έκαςον ἐνεδυνάμωσε δυνασθαι ποιειν, εποιησεν, ει μεν τα έναρεςτα αυτώ αιροιντο, και αφθαρτος, και αλιμώρητες αυτος 7ηρησαι. εαν δε πονηρώσωνται, ως αυτω δοκει εχαςον κολάζειν. 30. S. IRENEUS ad Florinum librum direxit de hoc argumento: яɛpl 78 μη είναι 7ον θεον ποιητην κακων. Ostendit id ex Apostolorum traditione in Ecclesia ubique celebrata.11

10

(1) "The almighty power, unsearchable wisdom, and infinite goodness of God, so far manifest themselves in his providence, that it extendeth itself even to the first fall, and all other sins of angels and men, and that not by a bare permission, but such as hath joined with it a most wise and powerful bounding, and otherwise ordering and governing of them, in a manifold dispensation, to his own holy ends; yet so as the sinfulness thereof proceedeth only from the creature, and not from God; who, being most holy and righteous, neither is nor can be the author or approver of sin."-Presbyterian Confession of Faith, ch. v. § iv.

(2) Sess. vi. c. 6.

(3) Ps. v. 5.

(4) Sap. xiv. 9.

(5) Eccl. xv. 21.

(6) Ib. v. 11, 12.
(7) 1 Thess. iv. 3,

(8) Jac. 1, 13,

(9) Dial. cum Tryphone n. 78, “Nam cum vellet Deus angelos et homines libera eligendi potestate præditos, ac sui juris, ea agere quæcumque ipsis agendi facultatem dedisset, tales eos fecit; ut si ipsi placentia eligerent, corruptionis et pœnæ expertes servaret; sin autem improbe agerent, suo arbitratu in unumquemque animadverteret."

(10) "Quod Deus non sit auctor malorum." (11) Euseb. 1. v. hist. Eccl. c. xx.

« PoprzedniaDalej »