Obrazy na stronie
PDF
ePub

potest deficere. Ergo videtur defectus in eo esse A que adeo esse gaudebit, ac si eamdem ipsemet ob

[blocks in formation]

Gloria est gaudium ex bonorum felicitate proveniens. Deus autem suam communicaturus sanelis gloriam tam angelis quam hominibus, sicut quarta et decima tertia secundi libri proponit, ipsos bonis suis faciet abundare. Quæ autem majora bona sunt, quam sapientia et charitas? In illa siquidem gloria sancti, qui seeundum vigesimam secundi libri Deum habebunt pro præmio, ipsum perpetuo facie ad faciem contemplabuntur, et quæ nunc imaginantur per speculum in ænigmate divina secreta, func plenitudine scientiæ apprehendent. Astricti etiam erunt in illo regno tanto charitatis B affectu, ut minimus in maximo gloriam suam us

tineret. Quid mirum, cum Deus summa charitas, summa sapientia in ipsis erit, et ipsi in Deo? Erubescant ergo Machomitæ, qui mulierculas, et miri saporis cibos, delicias etiam bestiales et terrenas, non cœlestes, corpori, non animæ, surrecturo promittunt.

VII. Tormento perpetuo dumnatorum nulla major est pœa.

Quod enim majus damnum, quam Deum amiltere, ad cujus gloriam obtinendam factus est homo, sicut undecima secundi libri proponit? Et pœnarum levissima, si perpetua est, gravior est gravissima temporali. Vel quos vermis conscientiæ perpetuo remordebit, qui secundum ultimam secundi libri in infinitum magna puniendi sunt pœna: et sic propositum patet.

ALANI DE INSULIS

DOCTORIS UNIVERSALIS

THEOLOGICÆ REGULÆ.

(D. Joannes Aloysius MINGARELLIUS, Anecdotorum Fasciculus, pag. 171. Romæ 1756, in-4°, sumptibus Venantii Monaldini bibliopolæ in via Cursus.)

PRÆFATIO.

De theologicis Regulis dicturo opus mihi non est ut in investigando illarum auctore tempus teram eas enim ab Alano Magno scriptas esse consentiunt eruditissimi viri, Carolus Vischius (75) in primis, qui pleraque ejus opera Antuerpiæ anno 1654 evulgavit; Casimirus Oudinus in Commentariis de scriptoribus ecclesiasticis (76), atque, ut de aliis sileam, Jo. Albertus Fabricius in Bibliotheca media et infimæ Latini tatis (77). Quorum consensio cum magni mea quidem sententia hac in re facienda est, tum vero etiam veterum codicum ac librariorum auctoritate fulciri et confirmari potest: nam et in pluribus codicibus, quos in Brugensi, Camberonensi, Tornacensi apud Sanctum Martinum, et Pembrochiana Cantabrigiensi bibliotheca adhuc exstare Vischius testatur, atque Oudinus; et in eo quem nunc præ manibus habeo ipse, pervetusto codice Alani nomen a librario inscriptum est: lantam vero præfert codex iste vetustatem, ut eo ipso, quo fuit Alanus, sæculo scriptus merito videri queat.

Theologicas quas edimus Regulas multis modis a veteribus librariis inscribi testatur Oudinus; nonnunquam enim, ut ab altero quodam ipsius Alani opere secernantur, quod Doctrinale minus dicitur, Doctrinale alium appellantur : interdum vero hunc habent in vetustis codic bus titulum: De maximis seu axiomatibus theologiæ liber; aliquando etiam, si Fabricio fides habenda est, hunc alterum: De doctrina liber: in nostro demum codice sic inscribuntur: Regulæ Alani de sacra theologia. Nos nostri codicis inscriptionem retinuimus, idque eo libentius fecimus, quod Alanus ipse cam nobis indicasse, ac ve luti tradidisse videatur, cum ea quæ hoc in opere colligit atque interpretatur effata, Regulas passim nuncupet. Multa in hoc libello animadversione digna sunt, quæ si omnia enumerare velim, nimis longus sim. Illud tantum speciminis instar afferam, quod in regula 85 de attritione scribit Alanus. Joannes enim Morinus, quod bune Alani librum non vidisset, attritionis vocabulum ab Alexandro primum Halenst adhibitum, ac post annum 1220 in scholas invectum non immerito scripserat in præclarissimo illo, quem De poenitentia edidit, Commentario (78). Nomen illud, inquit (nempe attritio) vulgari cœpit post annum 1220, centum et paucissimis annis post natam scholasticam. Sic autem attritionem inter et contritionem distinguebant, ut attritionem dicerent ex fide informi nasci, contritionem ex fide formata: attritionis principium esse timorem servilem, contritionis timorem initialem (79) et quæ sequuntur. Verum ante 1220 annum tritum fuisse theologorum sermone attritionis vocabulum ex 85 regula intelligimus. lbi enim ea voce iterum ac tertio utitur Alanus: neque vero ipsa ut nova quadani, et a se primum excogitata dictione, sed ut ea, quæ theologis nota esset, videtur uti. Omne malum, inquit, meritorium

(75) In Bibliotheca Scriptorum ordinis Cisterciensis.

(76) Ad annum 1150, tom. II, pag. 1407.
(77) Tom. I, pag. 57, edit. Patav., aun. 1754.
(78) Lib. vin, cap. 2, num. 14, pag. 348.
PATROL. CCX.

(79) Lege, si placet, quæ de hac re scripsit Milliavacca noster in opere Venetiis edito anno 1753, quod inscribitur De idoneis ad baptismi, et pænitenliæ sacramenta dispositionibus, lib. 1, cap. 15.

20

>

in homine aut continuando augetur, aut attritione remittitur, aut contritione dimittitur. Et paulo post hæc subjungit: Malum quod est in homine, ut fornicatio, vel aliud criminale peccatum, aut continuatione augetur... aut attritione remittitur; ut quando aliquis dolet se hoc commisisse cessans ab opere, quamvis non poeniteat perfecte; aut contritione dimittitur, quando plenarie de peccato convertitur. Sunt enim multi, qui dolent se peccasse, et corde atteruntur, non tamen plene conteruntur, nec firmum habent propositum non relabendi, nec ore confitentur.

Verum duo quædam in hisce Regulis occurrent lectori loca, quæ fortasse aut reprehensionis aliquid, aut certe admirationis erunt habitura: de quibus proinde breviter nunc dicendum est. Ac primum quidem nihil unquam sibi Christum meruisse docet Alanus in regula 106. Christus, inquit, nil sibi meruit operibus suis, sed quidquid meruit, meruit nobis operibus singulis... Quod ergo dicitur meruisse immortalitatem, et nomen quod est super omne nomen, non est referendum ad ipsum, sed ad nos; quia nobis meruit ut haberemus immortalitatem, et cognosceremus eum Patri æqualem. Porro istam, quæ Alano arrisit, sententiam fateor equidem uno omnium theologorum consensu jam diu explosam esse: id quod ne ipse quidem Chamierus, homo Calvinianus, negat in opere quod nano (bella Domini (seu Panstratiam Catholicam inscripsit (80). Christum enim Servatorem nostrum etsi neque gratiam, neque scientiam, nec animæ beatitatem, nec divinitatem meruisse constet, sui tamen corporis gloriam, aliaque nonnulla ejusdem generis sibi promeritum esse constans est theologorum opinio. Ita sane sentit Petrus Lombardus in tertio Sententiarum, dist. 18; S. Thomas Aquinas III part., quæst. 19, art. 3; Cajetanus, Vasquezius, Hayus, ac, ne singulos memorem, Bellarminus, lib. v De Christo mediatore, rap. 9: ut proinde merito impudentiæ et falsitatis accusetur Calvinus, quod in secundo Institutionis Christiane, cap. 17, segmento 6, hæc scripserit: Quærere an sibi meruerit (Christus), quod faciunt Lombardus et scholastici, non minus siulia est curiositas quam temeraria definitio, ubi hoc idem asserunt, et reliqua deinceps: quæ ut falsa demonstrentur, neque ad hoc nostrum institutum pertinet, of a brovitate præfandi remotum est. Verum quamvis hæc ila se habeant, non continuo tamen aliqua temeritatis nota condemnandus est Alanus; quippe qui eo tempore scripserit, quo illa, quæ ipsi placuit sententia, tolerabilis videbatur. Petrus enim Lombardus, Alani æqualis, eam ipsam libri tertii distinctionem, in qua lain, quam secutus est Alanus, opinionem refellit, his verbis exorditur: De merito etiam Christi prætermittendum non est, de quo quidam dicere solent, quod non sibi, sed membris tautum meruerit. Istos tamen theologos, a quibus se dicccade profitetur, nulla censoriæ severitatis nota inuris Lombardus.

Nunc ad alterum e duobus, quos diximus, Alani locis pergamus, quem Joannes Launoius afferens in libro qui De snerumento unctionis infirmorum inscribitur (81), a Porretano nescio quo Alano scriptum dicit. Exstat is in regula 113, ubi de exrema, unctione sic loquitur Alanus noster: « Sunt qui dicunt de hoc sacramento, quod iterari non possit, sicut nec bapusmus: sed quia sacramentum pœnitentiæ est, et pœnitentia potest iterari, probabile est hoc sacramentum posse iterari. Mirum illud quoque hic cuipiam videri potest quod extremam unctionem iterari quidem posse concedat Alanus, sed eam tamen sententiam non ut certam, sed us probabilem duntaxat aimplectatur. Verum is mirari desinet, qui noverit Alani ætate rem hanc non omnino certam, sed dubiam controversamque fuisse, quod Petrus Lombardus indicat in quarto Sententiarum, dist. 25, Goffridum sane Vindocinensem, atque Ivonem Carnotensem iu ca fuisse opinione censet Launoius, ut extremam unctionem uni eidemque homini ægroto me diversorum quidein occasione morborum iterum conferri cere existimarent: quorum tamen verba an benignius accipienda sint, quam Launoius fecerit, ac Jueninus, non inquiram in præsens. Goffridus quidem in epistola ad Ivonem Carnotensero data, quæ est 19 libri secundi epistolarum ipsius ivonis: Ut cætera taceamus, inquit, in hoc, ut nobis videtur, non mediocriter errant, quôd unctionem infirmorum, cum a sancta catholica et apostolica sede sacramentum vocetur, et cum nullum sacramentuin iterari debeat, iterandum putant, ipse vero sanctus Ivo Goffrido rescribens (82) : « Unctionem, inquit, infirmorum non æstimo repetendam, quia, sicut ipse asseruisti, secundum institutum apostolica sedis genus est sacramenti. Qui autem sacramenta Christi et Ecclesiæ repetit, injuriam ipsis sacramentis ingerit. Unctio enim, intirmorum publicæ pœnitentiæ est sacramentum, quam non esse repetendam, sicut nec baptismum, testatur Augustinus, testatur Ambrosius. Eademque cum sancto Ivone senserunt alii, quos Petrus Cluniacensis abbas in epistolis refellit, lib. v, epist. 7. Verum hac de re legendum omnino est exinium illud omnique eruditione refertum opus, quod De synodo diœcesana sapientissimus pontifex Benedictus XIV edidit: ex quo nonnulla in rem meam hic exscribam. ‹ Labente, inquit (83), sæculo xi, et incunte xu, hac nonnulli imbuti erant opinione, ut illicitum reputarent, fidelem sancio oleo semel inunctum unquam deinceps ecdens linire: et si vera narrarent Ciacconius et Ughellius, eadem opinio, saltem apud aliquos, ctiam sæculo xv perseverasset.... Opinabantur alii extremam unctionem posse iterum eitem conferri, modo tamen a die qua semel inunctus fuerat tres integri anni effluxissent. Hane faisam persuasionem sibi induxisse monachios Hirsangienses, refert auctor Veteris discipline monasticæ, in præfat., cap. 128..... Censuerunt denique alii apud Petrum Cantorem in Summ., cap. 132, et Durandumi lib. 1 Rational, divin, offic., cap. 8, num. 25, non leere extremam unctionem intra ejusdem anni spatium repetere, etinmust contingeret, quempiam in periculosum morbum iterato incidere. Jampridem vero dubitatió hac de re omnis sublata est a concilio primum Florentino (84), deinde a Tridentino, cujus hoc exstat decretum sessione XIV, cap : Quod si infirmi post susceptam hanc unctionem convaluerint, iterum hujus sacramenti subsidio juvari poterunt, cum in aliud simile vitæ discrimen inciderint. Superest nunc duntaxat, ut de codice quo in hoc edendo Alani opusculo usus sum, pauca subjiciam. Membraneus est isto codes, ac Bononiæ in nostra S. Salvatoris bibliotheca asservatur, ex qua ui ad me mitti posset, summia Benedicti XIV pontificis 0. M. benignitate factum est. Decem omnino continet opuscula (85), quorum nonum est Alam, quod sæculo xii, aut certe paulo post exscriptum puto. (80) Tom. II, pag. 266.

(81) Pag. 353

(82) Epist. 20, tom. XXI, Biblioth. Maximæ Pa

[ocr errors][merged small]

invectivas Mag. Guillielmi de Sancto Amore facias contra quosdam religiosos. Nomen vero Fratris Tkomæ, expuncto, quod antea scriptum erat, a librario additum est. 1. Sermo B. Augustini episcopi da laudibus kujus psalmi De profundis. III. Sermo B. Augustini de Trinitate et Incarnatione Domini. IV. Opus Mag. Alexandri De fato. V. Tractatus De miraculis, De summa Magistri Alexandris

REGULÆ ALANI DE SACRA THEOLOGIA (66)

B

444 Omnis scientia suis nititur regulis velut A lis, quía de his fidem faciunt quæ actu, vel natura propriis fundamentis: et ut de grammatica (87) taceamus, quæ tota est in hominis beneplacito, et in voluntate, et de cjus regulis, quæ sunt in sola hominum positione (88); cæteræ.scientiæ proprias habent regulas, quibus nituntur, et quasi quibusdam terminis certis clauduntur, ut dialectica regulas habet quas maximas vocat, rhetorica locos communes, ethica generales sententias, physica aphorismos, arithmetica porismata (89), id est regulas subtile, quæ speculanti quodam modo in præmium cedunt, propter subtilem eorum intelligentiam: unde porismata quasi præmia nuncupantur; porisma enim Græce, Latine præmium dicitur. Sunt et axiomata musicorum, quæ sunt regulæ artis musicæ, quæ dicuntur axiomata, quia componderationes, id est consonantias speculantur. Axia (90) enim Grece, Latine pondus dicitur. Theoremata vero geometrarum regulæ sunt, quæ theoremata, id est speculationes nuncupantur; theoria (91) enim Grace, Latine est speculatio, quia per cas geometria veritatem eorum, quæ ad ipsam pertinent, speculatur. Suas eliam maximas habet astronomia, quas excellentias (92) vocat propter sui dignitatem, et intelligentiæ subtilitatem. Supercolestis vero scientia, id est theologia, suis non fraudatur; habet enim regulas digniores, sui obscuritate et subtilitate cæteris præeminentes; et cum cæterarum regularum tota necessitas nutel, quia in consuetudine sola est consistens penes consuetum naturæ decursum; necessitas theologicarum maximarum absoluta est, et irrefragabi

VI. Incipit prologus super Summam quamdam compilatam a fratre Bonaventura de ordine Fratrum Minorum de veritate Theologiæ. Post prologuna sequitur summa. VII. Tractatus de ente et essentia. Nomen auctoris desideratur. Vill. Incipit prologus in lib. qui dicitur Admiratio Christi, seu Lumentum de Ecclesiæ ministris. Post prologum sequitur ipsum Lamentum. IX. Regulæ Alani de Sacra Theologia. X. Incipit breve Compendium super Psalterium.

Nomen auctoris desideratur.

(86) Ita inscribitur in nostro codice hec opusculum, ut supra dixi.

(87) Codex habet gramatica. Alia bujusmodi menda, quæ in eo passim occurrunt, notare supervacaneum esset.

(88) Vel opinione: codex enim habet pone cum superscripta compendii nota.

(89) Пopiopara ab Euclide dicuntur quæ a Latinis geometris corollaria dici solent: ropicabat enim est aliquid ex iis, quæ demonstrata sunt, inferre.

(90) Codex mendose habet hic anxi, et paulo superius anxiomata. Sed legendum est axiomata, et axia, seu àţia, etsi vox isthæc ¿ķiz pretui potius ac dignitatis significationem habeat, quam ponderis.

C

D

mutari non possunt. Unde propter sui immutabilem necessitatem, et gloriosam sui subtilitatem a philosophis paradoxæ dicuntur, quasi gloriosæ reeta (95); propter sui obscuritatem ænigmata; propter internum intelligentia splendorem dicuntur emblemata, quia puriore mentis acumine comprehenduntur; enthymemala quasi intus in mente latentia, ab en, quod est intus, time, vel timos (94), quod est mens; propter sui auctoritatem hebdomades, id est dignitates dicuntur (95). Hebdam enim Græce, Latine dignitas. Unde Boetius librum inscripsit De hebdomadibus (96), quasi de subtilissimis theologorum propositionibus. Iste propositiones quanto intelligentiam habent altiorem, tanto magis peritum exigunt auditorem. Unde non sunt proponendæ rudi. bus, et introducendis. qui solis sensuum dediti sunt speculationibus, sed illis qui ductu purioris mentis ad inffabilia conscendunt, et puriori oculo philo.ophiæ secreta perspiciunt. Hoe propositiones in pleniori sinu theologia absconduntur, et solis sapientibus colloquuntur. Tractaturi igitur de theologicis maximis, a fonte, et quasi omnium maximarum sinu, id est a generalissima maxima, nostri tractatus sumamus initium. Communis animi conceptio est enarratio (97), quam quisque intellectus probat auditain (98). Hæc omnes maximas sua generalitate, cujuscunque sint facultatis, complectitur. Eleganter autem dicitur, communis animi, id est muitorum animorum ad hoc enim ut sit maxima, oportet ut ex natura, vel artificio in plurium noti

:

[blocks in formation]

tiam veniat, ut si ad aliud probandum accedat, al- A bere varietatem, quantam habet subcæleste. Unde terius probatione non egeat. Unde indemonstrabilis, per se nota, et maxima nuncupatur. Quare recle subditur, quam quisque intelligens probat auditam. Theologicarum autem maximarum aliæ veniunt in notitiam multorum, ut hæc: Unum esse rerum principium; aliæ in notitiam paucorum, id est sapientum, ut hæc: Omne simplex esse suum, et id quod est, unum habet. De his igitur, quæ veniunt in notitiam paucorum, agendum est.

REGULA I. Monas est, qua quælibet res est una. 445 Deus non solum unus, imo et monas, id est unitas esse dicitur: et hoc multiplicí ratione. Dicitur enim unum, sive unitas, ratione simplicitatis, vel singularitatis. A Deo enim relegatur omnis pluralitas. Est autem omnis pluralitas triplex: pluralitas partium, quæ altenditur in corporeis, quæ ex partibus integrantur; pluralitas proprietatum est, quæ in corporeis saltem attenditur : eis enim multæ proprietates per concretionem componuntur, ut spiritibus; est pluralitas effectuum, quæ attenditur in proprietatibus quælibet enim

proprietas, quamvis non habeat compagem paruum, vel concretionem naturarum, habet tamen pluralitatem effectuum. Unde albedo facit album, facit coloratum, facit qualem: omnisque talis diversitas relegatur a coelesti monade. Non est enim Deus diversus ratione partium, quia incorporeus; non est diversus ratione proprietatum, ut dicit Augustinus (99); quia in eo nullus numerus, nulla C pluralitas non est diversus effectibus variis, quia non est causa formalis. Quare vere est unus, imo unitas. Unde Boetius in libro De Trinitate (100), ait de Deo loquens : Vere igitur unum, in quo nullus numerus, vel pluralitas. Dicitur etiam unus, sive unitas ratione immutabilitatis: sicut enim habetur in glossa super librum Regum, ubi dicitur: Erat vir unus in Ramatha Sophi, et cætera, hoc termino unus de Deo prædicatur immutabilitas. Dicitur etiam unus ratione exclusionis, ut sit sensus : Deus est unus, id est non plures. Dicitur etiam unus ratione similitudinis, quia multiplicem habet cum unitate similitudinem. Unitas a nullo descendit omnis pluralitas ab unitate defluit; unitas de se gignit unitatem: de se profert æqualitatem. Sic Deus a nullo, quidlibet ab ipso; sic de se gignit alterum se, id est Filium; de se profert æqualem sibi, id est Spiritum sanctum. Unde aliam ex prædicta potes elicere regulam.

REG. II. In supercœlesti unitas, in cœlesti atteritas. in subcælesti pluralitas.

Supercœleste est Deus, in quo summa est unitas. Goeleste est angelus, in quo primo est alteritas, quia est primus a Deo creatus, et primus post Deum mutabilis factus: hic tamen non tautam dicitur ha

(99) Lege Augustini serm. 344, cap. 6, n. 8, tom. V. pag. 1317.

D

quia alteritas, prima est pluralitas, in eo non dicitur esse pluralitas, sed sola alteritas. In subcœlesti vero, ut in istis corporeis, dicitur esse plena pluralitas, quia multiplici varietati est obnoxium. Quare vere Deus est unus, sive unitas, ratione simplicitatis, ratione immutabilitatis, ratione exclusionis, ratione similitudinis: ergo sola monas est, id est solus Deus vere existit, id est simpliciter, et immuta→ biliter ens; cætera autem vere non sunt, quia nunquam in eodem statu persistunt. Sequitur finis primæ regulæ, qua quælibet res est una. Nihil enin aliqua specie unitatis est unum, quod non sit unum a summa monade. Est enim unitas singularitatis, secundum quam quidlibet dicitur esse unum nuB mero. Unde Boetius: Quidquid est, ideo est, quia unum numero est; quidquid autem in hac unitate est unum, ab illo habet ut sit unum. Est unitas unionis, secundum quam plures homines dicuntur esse unum non ab unitate, sed ab unione; et hæc etiam a Deo est: unde et testatur auctoritas super Joannem : Omnia per ipsum facia sunt, etc. (Joan. 1). Omnis concordia a Deo est. Unitas etiam distinetionis,sive diseretionis ab eodem trahit originem. Quod enim discretum, ve! distinctum est, a Deo est. Unitas etiam integritatis, quæ in partium compositione consistit, secundum quam homo dicitur esse unus, id est ex anima, et corpore integratus, a Deo est. Unde auctoritas : Omnis compago a Deo est. Unitas etiam adunationis, seeundum quam plures homines conveniunt sub eodem jure vivendi, et sub ejusdem legis positi jugo, dicuntur unus populus, à Deo est. Unitas consensionis, secundum quam dicitur: Erat eis cor unum et anima una (Act. iv), a Deo est.

REG. IH. Monas gignit monadem, et in se suam reflectit ardorem.

Hæc regula nascitur ex præmissa dictum est enim, quod ideo dicitur Deus monas, quia de se Deum gignit, de se etiam producit Spiritum san.. ctum, sicut unitas de se gignit unitatem. Monas igitur gignit monadem, id est Pater Filium : necessarium enim fuit, ut si monas gigneret, monadem gigneret: a simplici enim nihil gigni potest per decisionem, sicut fit in naturali géneratione. Oportuit ergo ut aut nihil gigneretur a simplici, aut simplex a simplici. Unde Augustinus dicit quod Pater totam substantiam transfudit in Filium, quia non est ejusdem substantiæ cum Patre per decisionem, sed per naturæ plenitudinem. Et quia a Patre, et Filio procedit Spiritus sanetus, sequitur: Et in se suum reflectit ardorem. Spiritus sanctus dicitur ardor, amor, osculum et connexio Patris et Filii, quia Pater spiritaliter convenit cum Filio in spirando Spiritum sanctum. Et quia in donis Spiritus sancti, quæ dantur a Patre et Filio, significatur eo

(100) Cap. 3.

rum ad nos dilectio, quia productio Spiritus sancti A resistunt, ut etiam lapis, de quo minus videretur,

a Patre et Filio est certum significatum dilectionis Patris et Filii, id est unitas amborum; nisi enim in una natura convenirent, una spiratione non spirarent: arder, vel amor Patris et Filii dicitur. Iste ergo ardor ita procedit a monade, id est a Patre, quod ipsum non deserit, quia ejusdem est essentia cum ipso; vel in se alterum, id est in Filium, suum reflectit ardorem, id est Spiritum sanctum; sed ita (1) procedit a Patre, quod ejus auctoritate procedit a Filio (2).

REG. IV. In Patre unitas, in Filio æqualitas, in Spiritu sancto unitatis æqualitatisque connexio (3).

B

446 Hæc regula descendit a tertia, et est quasi explanatio tertiæ, quia Pater dicitur monas rationibus prædictis, quia scilicet ipse a nullo, quidlibet ab ipso Filius etiam ab ipso per generationem, Spiritus sanctus per processionem; de se eliam gignit monadem, id est rem ejusdem naturæ, et simplicem. In Patre specialiter dicitur esse unitas; in Filio æqualitas. Non dico alteritas, ne diversitas. naturæ ibi intelligatur, sed potius æqualitas. In æqualitate enim notatur et personalis pluralitas, et naturæ unitas; nihil enim sibi æquale est, nil ali æquale quod sit natura dissimile. Triplici autem de causa æqualitas specialiter attribuitur Filio, cum tamen conveniat Spiritui sancto, quia, primo occurrit æqualitas in Filio; quod etiam Spiritus sanctus est æqualis Patri, hoc habet ex illo: æqua- C litas etiam, vel similitudo specialiter attenditur in re, quæ ab alia procedit per generationem, Quare vero in Spiritu sancto dicatur esse unitatis equalitatisque connexio, liquet ex antedicto.

REG. V. Sola monas est alpha el omega sine alpha et omega.

Hæc maxima nascitur ex prima, qua dictum est Deum esse monadem ratione simplicitatis, et omnem rem ab illa esse monade in eo quod una numero est et sic sola monas est alpha, et omega, omnium rerum principium, et finis. Omnia per ipsum facta sunt (Joan. 1), ut clamat auctoritas, et ita omnium est principium. Omnia etiam tendunt ad unum, id est ad supremum finem. Irrationalis eniin D creatura, de qua minus videretur, ut bruta animalia, imo insensata, ut herbæ, et arbores, et etiam inanimata, ut lapides, naturaliter ad unum tendunt, et in quantum possunt, sectioni et divisioni

(1) Codex pro ita, habet quia.

(2) Quia Pater est auctor Filii, idcirco Spiritum sanctum auctoritate Patris procedere a Filio dicit Alanus. Simili modo acceptum auctoritatis vocabulum leges in regula 53, et 54.

(5) læc regula desumpta est ex Augustini libr. 1, De doctr. Chri 1., cap. 5. (4) Lege regulam 13.

(5) Nimirum in nibilum a Deo redigi potest. (6) In Timæo, pag. 41, tom, III: Tòv tóô: tò nãv γεννήσαντα sic loquentem inducit Plato : Θεοί Θεῶν, ὧν ἐγὼ δημιουργός, πατήρ τὲ ἔργων, ὁ δι' ἐμοῦ γενόμενα,

secundum naturalem partium consertionem divisioni resistit. Sequitur: Sine alpha et omega, quod eadem monas caret fine et principio, quia cum omnifariam simplex sit, ab ea relegatur omnis compositio. Dicitur autem aliquid compositum quatuor modis aut compage partium, ut corporalia; aut ratione proprietatum, ut spiritualia, quia spiritalibus multiplex est concreta proprietas; aut aptitudine componendi, ut quælibet proprietas, quæ quamvis non sit ex partibus compacta, tamen ad hoc ut componatur subjectio, est apta; aut aptitudine compositi, ut primordialis materia secundum philosophos dicebatur composita, quia ad hoc ut ea aliquid componeretur, erat apta. Omnis autem talis compositio relegatur a Deo. Nec enim compactus est ex partibus, ut corpus, nec compositus ratione proprietatum, ut spiritus; nec aptitudine componendi, ut proprietas aliqua; nec aptitudine. compositi, ut primordialis materia. Deus enim est forina absque substantia materiali; et est substantia absque prædicato formali (4). Cum igitur omnifariam sit simplex, caret principio, et fine: ubi enim nulla compositio actu, vel natura, ubi nulla origo, vel principium esse potuit, finem intelligere non convenit.

REG. VI. Omne limitatum alpha et omega aut est bonum ab alpha, aut est bonum ab alpha et omega.

Hæc descendit ab illa, qua dictum est: Sola monas est alpha et omega, quia si omnia a Deo tan. quam a principio sunt, ergo ab alpha, id est ab ipso principio, habitu boni principii bona sunt. Sed nota per hoc quod dicitur: Omne limitatum alpha et omega, intelligi omne creatum, quod clauditur duobus terminis, id est principio et fine, actu vel natura. Omne enim genitum naturaliter tendit ad interitum. Unde et angelica natura naturaliter dissolubilis est (5) de qua ait Plato (6): Dii deorum, quorum pater opifexque ego, natura quidem disso · lubiles, me sic volente indissolubiles. Unde Augustinus super Genesim (7) ait: Omnem creaturam habere mane et vespere, id est principium et finem, saltem natura. Et sic omne creatum aut est bonum ab alpha, id est naturaliter particeps est bonitatis, et hoc habet a suo auctore: aut ex alpha et omega, ut rationalis creatura, quæ ad beatitu-dinem, quæ finis est omnium rerum, tendit. Ex

.....

ἄλυτα, ἐμοῦ γε θέλοντος δι' ἃ καὶ ἐπείπερ γεγέν· νησθε, ἀθάνατοι μὲν οὐκ ἐστέ οὐδ ̓ ἄλυτοι τοπάμπαν· οὔτε μiv on unceσbé yɛ: quæ verba sic transtulit Cicero: Hæc vos, qui deorum satu orti estis, attendite, quorum operum ego parens effectorque sum, que per me facta, sunt indissolubilia, quantum quidem voluero... idcirco, quoniam orti estis, immortales quidem esse, et indissolubiles non potestis, neutiquam tamen dissolvemini.

(7) Lege librum De Genesi ad litteram imperfectum, cap. 12, num. 36, tom. III, part. 1, pag. 106.

« PoprzedniaDalej »