Obrazy na stronie
PDF
ePub

tum (47) puniat, nou bene meretur, nisi quia nulla A commune ratione necessitatis ad illam gloriam canecessitate, sed propria animi libertate se inclinat de malo ad bonum: et de malo similiter accideret. Quod si ex necessitate boni vel mali essent angeli, nec pro bono opere præmium reciperent, nec pro malo incurrerent pœnam, quod esset divinæ charitati vel justitiæ contrarium.

440 IX. Angelorum naturam fortem et subtilem, el multiplici gratia ditatam fuisse credendum est. Angeli tantarum rerum ministeriis deputati, quanta tam sextum quam septimum theorema proposuit, non possent sufficere, nisi valde potentis essent naturæ. Præterea cum divinis secretis assistant, ut in supremis ministrent officiis, sapientes et cautos et providos angelos, libero arbitrio gaudentes esse necesse est. Et ita patet eos multiplicis gratiæ munere fuisse ditatos. X. Ut bene mereantur angeli, tenentur libero arbitrio uti ad bonum.

Cum enim liberum arbitrium haberet, sicut octavum proposuit, de ratione subjectionis tenentur Deum timere, et illi deservire in omnibus, sicut in quinto probatum est. Ergo liberum arbitrium ad illud tenentur inflectere, et si ad aliud deffectunt et libentes, patet ex descriptione bene merendi apud Deum, quod bene meretur apud Deum angelus, qui libero arbitrio ad bonum utitur et sic palet propositum.

XI. Angeli utentes male libero arbitrio irremediabililer fuere damnundi.

Noni theorematis tenore perpenso cum fortitudine angelorumi (nam posset et deberet peccato resistere) et ex multiplici gratiæ dono suo Auctori obedire propensius tenebantur. Ergo nullatenus fuere digui remedio, si Deum inhonorantes libero arbitrio essent abusi.

XII. Charitas et humilitas Dei ad omnia protenduntur.

Non enim potest charitas esse major, quam charitas Dei, quæ suprema est in Deo, sicut tertium hujus libri theorema proponit. Ergo in infinitum magna charitas est in Deo; ergo in infinitum est ampla; ergo protenditur ubique; ergo ad omnia. Et sic de humilitate argue, et sic habebis propositum.

XIII. Cum omni re aliquid in sui (43) natura commune habens, sapientiæ et gloriæ Dei communicans, etiam (49) de vilissima materia fuerat procreandum: et illud hominem appellamus.

Cum enim per præmissa charitatem Dei ad omnia protensam esse habeamus, oportuit quod omni rei, aut alicui habenti cum omni re communem naturam etiam gloriam suam communicaret. Sed omni non debuit hoc facere. Gloria enim Dei inutilis esset in insensatis et brutis. Ergo aliquid oportuit esse, quod haberet cum omni re aliquid

(47) C. uterq., tamen.

(48) Cod. Gem., sua. (49) Deest ib., etiam.

(50) Cod. En., simplicissima.

pessendam. Sed cum amplissima (50) sit in Deo humilitas, ut probat theorema præmissum, ut minima maximis æquarentur, opportunum fuit, de vilissima materia rem illam fuisse plasmandam. Sed nulla est humilior quam terra. Ergo de terra formatus est homo rationalis ut angelus; cum inanimatis vivens et constat ex quatuor elementis supremam gloriam suscepturus.

XIV. Liberum arbitrium fuerat komini indulgendum. Probo hanc codem modo quo probavi octavam. XV. Omnes cogitatus, sermones et actus humani ad Deum tanquam ad legitimum finem sunt ex debito dirigendi.

Nam cum ex libero arbitrio homo possit, teneB tur, quemadmodum quinto theoremate probatuin

C

'D

est.

XVI. Voluntati hominis cum effectu (51), quantùm in ipsa est, præmium et pœnam æquum est compensari.

Bona autem voluntas præmio; mala autem digna est pœna! quod ex descriptionibus bene vel male merendi apud Deum elicitur. Qui enim quod Deo facere tenetur, libens facit, bene meretur apud Deum. Ergo mediante descriptione justitiæ dignus est præmio. Sed voluntatem bonam interpretamur bene merentem apud Deum, id est quantum in ipsa est, ad Deum se dirigentem: quod probavit præmissa probatio. Ergo bona voluntas digna est præmio.

Sic contrarium probatur de mala. Præmium autem et pœna secundum majus et minus sunt inferenda, prout voluntas in bono vel malo fuerit intensa, sicut in descriptione justitiæ reperitur. XVII. Voluntas bene merendi perpetua digna est retributione perpetua.

Cum enim sicut præmissa docent, voluntati præmium est (52) compensandum, si voluntatem habet homo perpetuo famulandi Deo cum effecty (55), quantum in ipso est, et non stat per eum, quin perpetuo vivat, recompensandum est præmium perpetuum suæ voluntati : et sic patet propositum. XVIII. Bene merentium apud Deum retributionem non mercedem, sed gratiam esse constat. Bene enim mereri proprie dicitur, qui sponte alicui benefacit, quod facere non tenetur. Sed nibil Deo facimus, quod non teneamur facere, sicut quinto hujus libri theoremate assertum est. Ergo meritum nostrum apud Deum non est proprie meritum, sed solutio debiti. Sed non est merces nisi meriti, vel debiti præcedentis. Sed non meremur proprie : Ergo quod dabitur a Deo, non erit proprie merces, scd gratia.

XIX. Omnis res bene vel male merendo laborans præmio debet gaudere, vel pœna damnari.

Si enim aliter esset, nou esset in Deo justitia, quæ merentes remunerat, el punit damnandos.

(51) Cod. Em., affectu.
(52) Uterque cod. esse.
(53) Cod. Em., Deo affectu.

XX. Bonum, quod in Deo est, bene merentibus con- A Ergo ad multas causas multa adhibenda sunt remefertur. Unde munifestum est Deum bene merentibus se ipsum conferre.

Quarta et decima probavit istam præsentem. Nam homo et angelus ad divinam sapientiam percipiendam facti sunt; et sic percipere debent divinum bonum quod est in Deo. Et sic patet propositio. Nullum autem bonum est in Deo, quod non sit Deus, sicut vicesimum primi libri theorema, si bene meminimus, manifestat. Ergo bene merentibus Deus illud, quod Deus est, dat, et ita seipsum dat. Et ita patet corollarium.

XXI. Humana fragilitas a bono statu facilem ruinam incurrit.

Nam sicut decimo tertio theoremate probatum est, de vilissima materia homo factus est. Ergo de fragili, quia de terra; ergo de facili corrumpitur, et ad casum impellitur (54).

XXI. Mentis inquinamentum ablui desiderat et abstergi.

Cum enim mens vitiis est corrupta et sordida, ablui desiderat, et abstergi. XXill. In cogitationibus, verbis, operibus malis corrigendis consilium est quærendum,

Cum enim morbus in homine curandus est, sicut præmissa proposuit, quis ambigat super hoc medicum esse consulendum?

XXIV. Corporis fragilitas indiget remedio sublevari.
Hanc probo sicut ante præmissam.
XXV. Multiplex morbi causa mul.iplici indiget re-
medio medicina.

Cum enim fragilis naturæ sit homo, ut vicesimum primum proponit, et ob hoc male merendi morbum de facili incurrit, indiget remedio, ut in statum debitum revocetur. Sed multæ sunt morbi causæ. Morbum autem hune dicimus malum, id est boni status defectum (55), sicut in præmissis apparet. (54) Cod. Em., impellimur.

B

C

dia quod propositum est.

XXVI. Greber casus crebrum cxpetit auxilium resurgendi.

Ilanc sicut præmissam probare potes XXVII. Ut homo sanior et fortior fiat, instandum est multiplicibus adjumentis.

Ista propositio per vicesimum quintum apparet. XXVIII. Forma hominis per abusum deformis effecla indiget reformari.

Si formæ descriptionem attendas in primo libro, invenies eam ex proprietatibus concurrentibus constare. Cum ergo homo motus suos cæterasque proprietates lam mentis quam corporis in Dei voluntatem minime convertit, male utitur eis. Ergo abutitur sua forma; ergo ipsam deformat; ergo ipsam corrumpit; ergo indiget in statum revocari debitum; ergo in pristinam formam; ergo indiget reformari.

XXIX. Male merens apud Deum Deo injuriosus existit.

Quemadmodum decimo quinto comprehensum est, homo se, et quidquid in eo est, in honorem Dei tenetur convertere ex debito, et si se, et quidquid in eo est, subtrahit Deo, Deum inhonorat. Ergo male merens Deo injuriosus existit. Sed se et sua Deo subtrahere est male mereri : ergo Deo injuriosus existit.

XXX. Male merens in infinitum magna puniendus est рана.

Male enim merens Deo injuriosus existit, sicut in præcedenti propositione assertum est, et juxta quintam animi conceptionem communem injuriosus tanto pœna majori dignus est, quanto major est, cui infertur injuria. Sed omni re in infinitum major est Deus. Ergo injuriosus Deo in infinitum magna di. gnus est pœna.

(55) Cod. Em., dicimus malum bonitatis defects.

LIBER TERTIUS.

441 I. Homo lapsus et pænitens debuit divina mi- D ut præmissum est, relevari. Ergo etsi lapsus esset,

sericordia visitari.

Cum enim ex fragilitate propria sit homo in lubrico constitutus, sicut vicesimo primo libri secundi propositum est, si ceciderit et poenitet, divinam misericordiam, id est de pœna debita relaxationem ipsum consequi pium et justum est.

fuit ad prædestinatam gloriam reparandus. Et sic patel propositum.

Ill. Hominis culpam debuit homo satisfactione delere.

Justius enim fuit ut homo hominis culpam delo. ret, quam angelus vel alia creatura. Sed si divinam.

II. Lapsum hominem oportuit, ad percipiendam glo- justitiam attenderis, quæ culpam impunitam nun

riam, reparari.

Cum enim charitas et humilitas Dei humanæ naturæ fragile figmentum cum angelis in gloria congau dere decreverit, oportuit ut homo ad illam gloriam perveniret, sicut decimo tertio secundi libri declaratur. Sed si per peccatum lapsus est, et est indi gnus effectus ad illam beatitudinem pertingere, fraeilitatis suæ intuitu per misericordiam debuit, sic

quam dimitti, oportuit quod culpam satisfactio srqueretur. Ergo homo debuit satisfacere pro hominis culpa: et hoc erat propositum. IV. Satisfactione hominem reparare neque angelus. neque homo purus potuit neque alia creatură. Conferenti prædicta veritas apparebit per trigesi-" mum secundi libri: Male merens in infinitum magna puniendus est pœna. Sed homo vel alia crca

tura ad tantum satisfactionem sufficere non potuis- A est in prima secundi lihri. Ergo in eo nullum pecset: et ita palet propositum. Item; alio modo: cati contagium.

Quidquid potest homo unquam recte facere, in honorem et laudem Dei ex debito tenetur convertere, sicut decimo quinto secundi libri manifeste perpenditur. Sed juxta satisfactionis peccati descriptionem satisfactio est factum, quod non nisi propter reatum debetur, et juxta dignitatem ejus, contra quam peccatum est, debet satisfactio recompensari, sicut penultima communi animi conceptione proponitur. Deus autem in infinitum dignus est. Ergo quidquid potest facere homo, non est satisfactio sufficiens peccati; ergo homo non potest satisfacere sufficienter pro peccato : et sic neque alia creatura: et sic propositum patet. Item, etsi posset pro peccato satisfacere, non tamen posset ad prædestinatam gloriam reparare.

V. Opportunum fuit Deum pro homine (56) salis facere. Unde magnum est, Deum hominem factum reparaturum fuisse genus humanum.

Opportunum (57) fuerat siquidem divinam gloriam fuisse homini communicandam, sicut vicesimo primo secundi libri probatum est. Sed peccaverat ergo oportuit peccatum satisfactione deleri, sicut hujus libri tertio dicebatur. Sed creatura nulla satisfacere poterat ad plenum, sicut in quarto probatum est. Ergo constat a Deo hominem reparandum: et sic patet propositum. Sed æquum fuit a Deo hominis culpam deleri, sicut per tertium est conjectum. Ergo oportuit Deum esse hominem, qui satisfaceret pro creatura: et sic patet corollarium.

VI. Secunda persona in Trinitate ad uniendum sibi humanam naturam fuit convenientius destinanda. Secunda persona in Trinitate est Filius, qui auctor est formæ, sicut patet vicesimo quinto primi libri. Attendas tenorem. Sed Deus debuit hominem per culpam deformem reformare, sicut vicesimo octavo primi libri p:opositum est. Convenientius ergo fuit ut auctor fordiæ, formam perditi hominis reformaturus, humanæ uniretur naturæ.

VII. Homo reparator pro lapso homine Deo debuit se offerre.

Nam cum homo, qui se, et quidquid potest, debet Deo, pet peccatum et opera sua se Deo subtraxerit tendens ad alium finem quam ad Deum, sicut vicesimo quinto secundi libri propositum est, pro homine Deo subtracto debuit hominis reparator reddere (58) el offerre se Deo.

VIII. Oblatio debita pro homine redimendo sincera debet esse, et ab omni peccati contagio aliena. Deus enim pro homine offertur, ut præmissa proponit, et ipse est Dei Patris Filius; ergo Deus, in quo nullum malum, quemadmodum disceptatum

(56) Cod. Em., per hominem.

(57) H., Optimum.

(58) Cod. Em., redire.

659) Deus deest in C. Em.

B

IX. Ex muliere incorrupta carnem Dei Filius fuerat assumpturus ; et ille dictus est Christus. Decuit enim ipsum mundam bostiam facturum ex mundo vase prodire et ex muliere, ut Redemptor Deus (59) peccantium genère nasceretur; et de Virgine, ne per virilis coitus peccatum labem lam sancta caro contraheret (60).

X. Pro peccatis lapsorum contumelias et terrores el mortis pœnam Redemptorem decuit sustinere. Hæc per trigesimum secundi libri apparel. Cum enim pro peccato (61) unius hominis in infinitum magna deberetur pœna, multo magis pro tot hominum redimendorum tot peccatis Redemptor quanto majorem posset, pœnam sustinere debuit. Sed non est major in homine quam mors: ergo mortem, contumelias et terrores ad plene satisfaciendum debuit sustinere.

XI. Hostia illa Deo Patri fuerat offerenda.

Quod Deo fuerit offerenda, septimo comprobatur. Quod autem Patri: quia Filius, et quia creatura

suo debuit satisfacere Creatori.

Xil. Hostia illa pro quorumlibet hominum quantislibet excessibus sufficiens est satisfacere Creatori.

Ipse enim Deus, quantumlibet pretiosa est hostia. Ergo quantumlibet sufficiens ad delendum. Ergo pro quantislibet peccatis quorumlibet hominum; ergo et pro omnibus illis, qui fuerunt, et qui sunt, et qui erunt et sic propositum patet XIII. Hostia hæc Deo Patri crebris est ministeriis D offerenda.

D

Hoc theorema vicesimi quinti et vicesimi sexti secundi libri opitulatione innuitur. Nam creber casus crebrum expetit auxilium resurgendi; nec majus. est auxilium quam prædicta hostia, et ideo est nostris crebris casibus opponenda.

rem

XIV. Hoc remedium est inutile recusanti. Qui enim recusat hoc remedium, recusat adjutoDeum. Ergo peccat; ergo puniendus est; ergo indignum se facit hoc remedio; ergo hoc remedium est illi inutile: quod propositum est. 442 XV. Deus alio modo potuit humanum genus competenter redimere.

Cum enim, sicut ex decimo octavo primi libri habetur, Deus sit omnia potens, potuit alium modum redemptionis reperire et bonum et competentem (62), quia quidquid ab eo est, bonum est, et nullum ab illo vel in illo malum est, sicut prima secundi libri declarat.

XVI. Expertem hujus remedii ad gloriam nullatenus, sed ad pœnam potius pertinere.

Cum enim in peccato natus sit homo, non est dignus divinam gloriam adipisci, nisi fuerit divino remedio reparatus, sicut secundum hujus libri theorema declarat.

(60) Cod. Gem., ne per viri, aut viriles coitus pecceti labem contraheret.

(61) Cod. Em., enim peccato unius.
(62) Cod. Em., competenter.

LIBER QUARTUS.

B

Christi sub specie panis et vini, sicut instituit ipse Christus, a dignis assumpta ad corporis et animæ salutem proficiens Christi membra efficit assumentes. Et ne redundet in nobis malitia, hæc hostia crebris est ministeriis offerenda, sicut decimo tertio tertii libri declaratur.

Porro in fide hac decesserunt universæ Ecclesiæ prælati post apostolos, et illi, quorum meritis magna et miranda miracula operatus est Deus. Non ergo fidelis abhorreat a Domino institutum primitus (66) sacramentum. Sed eum de simplici prece sollicitet, ut, quod nunc sub specie gerimus (67), in æterna gloria certa scientia comprehendamus.

IV. Matrimonii causam investigare.

Prædicatio est oratio salutem animæ (63) per- A homini carnem Christi communicare, quæ earo suadens. Sacramentum est res visibilis gratiam invisibilem per quamdam similitudinem repræsentans. Baptismus est ablutio aquæ per invocationem sanctæ Trinitatis sanctificatæ, peccati ablutionem signans. Eucharistia est sacramentum corporis Christi sub panis et vini specie existentis, cum panis in Christi carnem, et vinum sit translatum in sanguinem. Sub hac autem specie sacramentum hoc est institutum, ut, quemadmodum panis et vinum sunt principale corporis alimentum, ita corpus Christi est præ cæteris fortius animæ sustentamentum. Matrimonium est legitima conjunctio maris et feminæ, unionem Christi et Ecclesiæ repræsentans. Pænitentia est pro peccatis contritio, ab eis cessare intendens, per oris confessionem expressa. Dedicatio basilicarum est in ipso ordine ministris Ecclesiæ multiplex. Chrismatis et olei inunctio el quædam alia sacra (64), quæ per exercitium devotionem excitant, et reddunt hominem sanctiorem. Ecclesia est congregatio fidelium confitentium Christum, et sacramentorum subsidium. 1. Prædicatio et sacramenta Ecclesiæ necessaria sunt. Audita enim efficaciter, et visa efficacius animos movent, quæ ultima est animi conceptio. Quare prædicatio animum inflectit, et fortius sacramenta, quæ sunt exteriora signa. Et quia Ecclesia propter multiplicis peccati morbum eget multiplicis remedio medicinæ, sicut vicesima quinta secundi libri proponit, tam verbis quam signis excitandi sunt peccatores: nam si non prosunt singula, multa juvant (65). Ergo et prædicatione et sacramentis ; quod propositum est.

II. Baptismi causum inquirere.

Cum ex massa corrupta carni in peccato concepfæ anima unita labem contrahat, exigit ob hoc remedium ablutionis spirituale, sicut vicesima secundi libri convicimus, qua dicitur quod mentis inquinamentum desiderat ablui et extergi, ad quod tollen dum interius necessaria fuit ablutionis exterioris institutio, quæ per invocationem sanctæ Trinitatis sanctificata habet interioris mundationis effectum.

III. Eucharistiæ causam scrutare. Homo per fidem et pœnitentiam de peccato resurgens efficaci remedio indigebat, quod gratiam perseverandi in bono conferret. Sed nulla efficacior erat, quam caro Christi. Ergo necessariuna fuit

[blocks in formation]

C

D

Ad cultum Dei genus humanum fuit propagandum potius, quam carnis lascivia procreandum. Unde continere nolentibus indultum est hoc remedium commercii maritalis et commistio sive (68) conjunctio talis per bonum matrimonii excusetur, ut aguita parentela inter conjunctos linea consangninitatis augeat charitatem, et ita corporis fragilitas sublevetur, sicut vicesimo tertio secundi libri propositum est.

V. Pœnitentiæ causam rimare.

Cum virtus baptismi baptizato characterem im. primat Christianum, qui nullo modo potest oblitterari reatu incurrente criminis recidivo, supervacuus esset baptismus iteratus. Nam actum agere esset, si, quod habet Christ anus, iterum ei conferretur, et sic injuria fieret sacramento. Oportuit ergo ut post baptismum lapsus, corde contrito Deum et ore hominem consulendo, recidivo morbo adhiberet pœnitentiæ medicinam, sicut vicesimo tertio secundi libri proponitur.

VI. Multiplicium in Ecclesia sacramentorum causas multiplices explicare.

Ad reatus delendos, ad confirmandum hominem in bono, ad fragilitatis remedium, ad gratiam conferendam, ut decretum est, quædam inventa sunt sacramenta, sicut vicesima tertia secundi libri proponit. Propterea (69) et personas, quæ conferunt ea, et loca, in quibus conferuntur, sed et instrumenta, tam quibus utuntur, quam quibus (70) ea conficiunt, opportunum fuerat consecrari : et sic utile fuil sacramentum multiplex instaurare (71).

(67) Cod. Em., nunc sæpe gerimus.
(68) Cod. Gem., sui.

(69) Cod. Em., præterea
(70) Cod. Gem., ex quibus,
(71) Ib., restaurare

VII. Fideles Christi sacramentorum fidem habere A gnat; ergo coliato digne recipienti signatur ablutio

constat.

Fideles enim Christi sunt Ecclesia Christi, et Ecclesia Christi est congregatio fidelium confitentium Christum et sacramentorum subsidium. Ergo habent fidem sacramentorum, quod erat propositum.

VIII. Fides sacramentorum exigitur a bene merentibus apud Deum.

Dicat ergo hæreticus: Falsum est (72). Ponatur ergo bene merentem apud Deum non habere fidem sacramentorum. Ergo non confitemur sacramentorum subsidium; ergo non est de Ecclesia a descriptione Ecclesiæ; ergo non est de fidelibus Christi; ergo non bene meretur, quod est contra hypothesim.

IX. Alicui nondum baptizato nec recusanti, neque pravam conscientiam habenti collatus aliquid confert baptismus. Unde manifestum est, mente captis efficacem esse baptismum et parvulis.

Propositio sic probatur: baptismus est sacramentum fidelium: ergo a descriptione sacramenti gratiam invisibilem et ablutionem interiorem desi

(72) Cod. Em., Ergo Tartarus.

(73) Cod. Em., Sed si recipit baptismum, neque talis, neque talis est. Recipit autem: ergo ei confert

interior; ergo digne recipiens abluitur interius; ergo ei confert. Sed si aliquis recipiat baptismum, et non recipit digne, aut prius baptizatus est, aut recusat baptismum, aut cum prava conscientia accedit, a destructione consequentis non confert ei. Sed si recipit baptismum, neque talis est, recipit digne ergo ci confert baptismus, quia neque recipit sane, neque malam conscientiam habens, neque talis est.

Sed corollarium probetur (75). Parvuli, vel mente capit non sunt tales: ergo eis ellicax est baptismus. Baptizato autem non confert baptismus, ne si iterato fiat, fiat injuria sacramento. Recusanti autem non confert. Nam si recusat, non credit: B si non credit, non est fidelis Christi, sicut septimo hujus libri probatum est. Ergo non confert ei. lem, pravam conscientiam babenti non valet ad præsens. Talis enim voluntas digna est pœna, sicut decimo sexto secundi libri proponitur. Ergo non est digna præmio; ergo non est digna ablutione peccati, etc.

baptismus, quia neque tulis, neque talis est: quod erul propositum.

LIBER QUINTUS.

443 1. Resurrectio est corporis et anime morte se- C alius spiritus assum retur, alius esset homo, qui paratorum iterata conjunctio, tam animæ quam corpori pro facti qualitate præmium vel pœnam conferendo.

Utrumque enim bene vel male laborat merendo. Omnis autem res bene vel male merendo laborans præmio debet gaudere, vel pœna damnari, sicut vicesima octava secundi libri proponit. Ergo tam corpus quam anima, sicut propositum erat, pro qualitate facti, ut sibi sentiat compensari.

II. Totus homo retributionem perpetuam consequitur.

Totus quidem, quia corpus et anima, sicut præmissum est, retributionem perpetuam consequitur; aut quia voluntas hominis perpetua retributione congaudebit, sicut decima octava secundi libri astruitur. Idem autem probare poteris de retributione peccati.

III. Homo resurget in carne, quam habuit, et cum anima sua pariter denuo uniendus.

Nisi enim in eadem carne resurgeret, non recom→ pensaretur ei toti retributio meritorum, cum tolus, ut prædictum est, eam debeat obtinere, Caro enim nisi spiritu fuerit vegelata, damnationem vel gloriam sentire non poterit: ergo spiritui unietur. Sed in resurrectione hominis nova caro, quæ non meruit, non debet assumi, sed illa, in qua meruit, et idem spiritus pari modo. Nam si alia caro vel

nihil prius meruerat; et si caro, quæ merueral, non resurgeret, nullam penitus retributionem obtineret: quod est contra decimum nonum secundi libri.

IV. Ad omnes tum majores quam minores resurrectionem pertinere generaliter. Unde manifestum est Christum a mortuis resurrexisse.

Si enim discretionem habet homo, bene vel male meretur, ergo ad præmium vel ad pœnam resurget. Si vero est minor vel mente captus, aut sacramentis est adjutus, aut non. Si sacramentis est adjutus, et non stat per eum, quin mereatur, nihilominus gloriam obtinebit, sicut ex quarto se cundi libri et decimo tertio declaratur; si autem D sacramentis non est adjutus, nihilominus resurget, id ad quod præfatus est obtenturus, sicut ultima tertii libri declarat. Quæ autem caro carne Christi gloriosior? Quæ magis meritis pollens? Unde haud dubium est illam in gloria resurrexisse.

V. Corpus incorruptibile expersque defectus resurrectio captabit (74).

Cum enim resurrectionem perpetuam consequitur, tale futurum est, ut corrumpi non queat aut solvi, cum debeat sine line durare: et, si debeat sine fine damnari, cum incorruptibile sit, no

(74) Cod. Gem., Corpus incor. expers est defectus resurrectionis captabil.

« PoprzedniaDalej »