Obrazy na stronie
PDF
ePub

(non aliter ab originali peccato foret immunis) sicut A homo obnoxius erat peccato originali et pro prævaricatione primi parentis alto Dei decreto, post mortem, anima descendebat ad inferos, opportunum erat ut per Christum ab inferis liberaretur genus humanum, et per Christum in cœlum reverteretur. 278 bis CAPUT XIX.

in Psalmo dicitur: Tanquam sponsus procedens de thalamo suo (Psal. xvi), ad nos homo exiit, atque Jeremia testante: In terris visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruch. u). Porta hæc erit clausa, quia viro clausa erit, nec vir transibit per eam; clausa principi servabitur, ut per eam ingrediatur, quia Dominus Deus Israel ingressus est per eam: neque enim ante conceptionem et partum mater ejus viro coguita fuit, quoniam clausa porta erit, et vir non transibit per eam : neque post conceptionem et partum Christi, mater ejus viro cognita fuit, quoniam clausa erit, et clausa servabitur principi, quoniam et totum hoc Dominicæ incarnationis mysterium sola virtute divina, sine humano contagio peractum est. Quod dicit Isaias: Rorate, cæli, desuper, et nubes pluant Justum (Isai. XLV). Rore, inquit, et nube cœlesti, hoc est sola creatione et operatione Dei, sicut paulo post subdit: Ego Dominus creavi eum (Isai. XLV). Aperta est terra, id est uterus Virginis, et protulit Salivatorem. Princeps ipse sedebit in ea, quoniam in ea quoque humanitate quam Christus pro nobis assumpsit, omnia sibi subdita accepit. Item Isaias ail Generationem ejus quis enarrabit? (Psal. L.) Si ea lege nascendi natus est Christus, qua alius homo, cur generatio dicitur inenarrabilis? Per hoc ergo quod inenarrabilis dicitur, alius modus nascendi in Christo fuisse intelligitur, secundum quem ipse conceptus est sine virili semine, Spiritus sancli operatione ; et sie, mater Christo virgo permanens, Christum concepit. Item, si Christus conceptus est de virili semine, et seminibus patris et matris conceptus est, in pruritu libidinis conceptus est, et sic in peccato natus, quia omnis in concupiscentia natus, peccato est obnoxius. Unde David loquens in persona humani generis, ait: Ecce enim in iniquitatibus concepius sum, et in peccatis concepit me mater mea (Exod. XLVIII). Et in lege præesplum fuit, ut octava die puer circumcidéretur, ut ab originali peccato liberaretur. Unde scriptum in lege Homo qui octava die circumcisus non fuerit, peribit de populo suo (Levit. x11), subaudi, æternaliter. Et alia auctoritas dicit, quod infans unius diei non est sine peccato (Job xiv juxta LXX). Sed, si Christus sicut quilibet alius in iniquitatibus coneeptus esset, et in peccatis mater eum peperissel, quid ab alio differret? quomodo liber inter mortuos existeret solus? quomodo generatio ejus inenarrabilis diceretur? Sed generationem ejus ideo obstupuit, et inenarrabilem dixit Isaias, quia neque in iniquitate mater eum concepit, neque in peccatis peperit; et ideo inter mortuos liber solus exstitit (Psal. LXXXVII): ergo, quia sine peccato conceptus est, sine virili semine conceptus est, et sic mater ejus eum sine peccato concepit, ergo cum virum in concipiendo non cognovit, in concipiendo, virgo pormansit. Et ideo quia Christus fuit sine peccato, hominem potuit liberare a peccato. El quia omnis

B

C

D

Quibus auctoritatibus probatur quod omnes ante Christi adventum ad inferos descendebant, et quod necessarium fuit ad reducendum genus humanum, ut Deus hominem assumeret, et sibi mortem subji

ceret.

Quod autem omnes animæ ante Christi adventum, ad infernum descendebant, multiplex probat auctoritas. Ait Jacob: Descendam ad inferos lūgens filium meum (Gen. xxxvi). Et alibi ad filios suos ait Deducetis canos meos cum dolore ad inferos (Gen. xLi). Unde B. Joh, cui, Domino teste, non erat vir similis in terra (Job 1): Infernus domus mea est, et in tenebris stravi lectulum meum (Job xvu). Tamen, liberationis spe erectus, paulo post addidit: Scio quod Redemptor meus vivit, et in novissimo de terra surrecturus sum, et in carne mea videbo. Deum Salvatorem meum (Job x1x). Qui Redemptorem testatur, venundatum sive captivatum sese, et redemptum esse non inficiatur, audi et beatum David: Deus redimet animam meam de manu inferi, cum acceperit me (Psal. xLvin), et acceplam ab inferno animam, et redimendam dicit ab inferno. Unde et alibi exsultans, dicit: Domine, eduxisti ab inferno animam meam, salvasti me a descendentibus in lacum (Psal. 18). Cui dicit, eduxisti, sanasti me, nisi ei de quo in alio psalmo dicit: Iter fucite ei qui ascendit super occasum, Dominus nomen illi? (Psal. XCV) et quoniam solus super occasum ascendere noluit, audi quid subditur: Ascendisti in altum, cepisti captivitatem, dedisti dona hominibus (ibid.). Ezechias quoque moriturus ait: Ego dixi: In dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi (Isai. xxxvin). Et postea subdit: Tu autem eruisti animam meam ut non periret (ibid.). Hæc, inquam, spes justorum erat tunc morientium. Nemo ergo in cœlum ascendebat, sed omnes qui tunc moriebantur descendebant ad infernum. Ne ergo homo in æternum periret, restitui hominem oportebat; restitui autem non poterat, nisi Deus hominem assumeret, necessitatem nostram subiret, contra adversarium causidieus noster existeret, et nostræ actionis negotium agens in suadendo, justæ rationis judicio adversarium excutiens, causam nostram finiret. Restituendus itaque Deo erat homo, ac per hominem, qui Deo semetipsum abstulerat. Quis autem de communi massa restitueret, vix enim sibi justitia cujusque sufficit, quanto magis et proximo? non est immunis a peccato infans cujus vita est unius diei super terram (Job xiv, juxta LXX). Quod si novus, vel aliunde natus homo, seu angelus factus homo, hominem liberaret, non sic ad pristinum ingenitæ dignitalis statum restitui posset, cum angelis homo par creatus esset, non natura, sed rationis, et concessa

B

virgultum coram eo, et sicut radix de terra sitienti, el non est ei neque decor, unde nec reputavimus eum: vere languores nostros ipse tulit, et dolores nosiros ipse portavit; ipse enim vulneratus est propter delicta nostra, attritus est propter scelera nostra ; disciplina pacis nostræ super eum, livore ejus sanati sumus omnes nos, sicut oves erravimus, unusquisque nostrum in viam suam declinavit, et Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum; oblatus est quia ipse voluit, et non aperuit os suum. De angustia et de judicio sublatus est. Generationem cjus quis enarrabit? propterea dabit impios pro sepultura, et divites pro morte sua, eo quod iniquitatem non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus, et voluntas ejus in manu Domini dirigelur (Isai. LIII). Hoc totum að Christum refertur. Ascendebat Christus tanquam virgultum, quando proficiebat ætute et sapientia apud Deum et homines (Luc. 11). Verc languores nostres ipse tulit, id est abstulit, et dolores nostros ipse portavit, id est asportavit. Ipse enim vulneratus est propter delicia nostra, attritus est propter scelera nostra. Et quoniam universa hæc propria voluntate non coactus pertulit, idcirco adjecit : Oblatus est quia ipse voluit, et non aperuil os suum. Hoc idem assumpta hominis esse videtur, cætera quæ sequuntur, hominem excedunt, et solius Dei sunt: De angustia et de judicio sublatus est, quia morluus, ab ipsa morte detineri non potuit, cujus generatio est inenarrabilis. Quomodo enim Deus consubstantialem Filium ex se gignat ante tempora, et semper, quis enarrabit? quomodo prædestinatis temporibus ex matre sine virili semine homo crealus sit, et eum Deus assumpserit in unitate personæ, quis enarrabit ? Propter scelus quidem non suum, sed populi mei, percussi eum. Quid enim sceleris admisit, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus ? Et in Psalmo legitur : Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraveruni omnia ossa mea (Psal. xx1).

libertatis gratia. Ergo qua soli Deo creatori ob- A vit per gratiam. Isaias etiam ait: Et ascendet sicut noxius erat, ad eumdem libertatis statum, seu per hominem seu per angelum restitui non valebat. A quo enim quis a servitute redimitur, ei ad serviendum obnoxius esse judicatur. Quia ergo per alium plena hominis restitutio fieri non valebat. neeesse fuit ut Creator creaturæ subveniret, creaturam Creator subiret, ut per ipsum Creatorem homo restitutus, soli Creatori ad serviendum obnoxius esset, et hostis jurisdictionem supra huma · num genus amitteret. Nihil ergo in Christo suum hostis invenerat, qui neque in iniquitatibus conceptus erat, neque in peccatis partus fuerat, neque ullam prorsus peccati maculam vivendo contraxerat. Quia ergo præsumptio fuit injusta, cum mors invasit eum in quo nihil reperit, et in quo nihil omnino juris habebat, jure amisit eam jurisdictionem, quam peccato primi parentis, in hominem primum, ejusque posteritatem obtinuerat. Mors itaque Christi, peccati originalis apud Patremi hostia et propitiatio fuit. Prinio, quod humani generis plena et integra restitutio exstitit, reseratus est in ejus obitu paradisi aditus, remotus est ille gladius versatilis et flammeus, cum in crucis patibulo moriens, et affixus, ait ad latronem: Hodie mecum eris in paradiso (Luc. xx). Tunc quoque adenpletum est quod dictum est in Osea O mors, ero mors tua; morsus tuus ero, inferne (Ose. x11). Igitur illius restitutionis nostræ sacramentum in prophetis habebamus promissum, aliquando per rerum figuras, aliquando per verborum ænigmata; aliquando evidenti et aperta promissione. Primis illis temporibus loquens Deus ad Abraham de hoc sacramento, ait: In semine tuo benedicentur omnes gentes terræ (Gen. xxvi). Quando nimirum universum genus humanum sub maledictione primi parentis oppressum, per eum ab illo maledicto ahsolvitur, et henedictioni atque gratiæ priori restituitur: nam in Isaac geus benedicta non est ulia, nulla gens ditioni ejus subjecta fuisse legitur. In David vero et Salomone, qui regibus terræ illius fortiores et potentiores exstiterunt, quomodo gentes benedicentur, cum omnes circumquaque, præter Judaicam eis adversæ, et eontra eos semper dimicantes fuere! De successoribus eorum regno D fugatis, captivatis exhæredatis, frustra mentio ulla haberetur. In Christo jam restat ut hæc intelligantur, et intellecta omnibus modis adimpleantur. Alibi etiam dicit auctoritas : « Qui eduxisti vinctos de lacu in quo non erat aqua. •

CAPUT XX.

Quibus auctoritatibus probatur quod Christus passus sit ad nos liberandum, et peccata nostra delen

dum.

Quod autem Christus passus sit ad nos liberandum, et peccata nostra delendum, multe asserunt auctoritates. Legitur enim in Psalmo : Dominus regnavit a ligno (Psal. xcv). Hoc lignum vocatur crux Dominica, per quam Christus in nobis regna

C

CAPUT XXI.

Quibus auctoritatibus probatur quòd Christus vere
resurrexit a mortuis, et ad cœlos ascendit.
De resurrectione etiam Christi multa a sacra
Scriptura habemus testimonia. Ait Oseas : Duobus
diebus vivificabit nos, et post duos dies suscitabit nos
(Ose. vi). Quod apertius testimonium de passione
et morte Christi, et resurrectione? Item in Psalmo
introducitur Filius loquens ad carnem suam: Ex-
surge, gloria mea, exsurge, psalterium et cithara, etc.
(Psal. Evt). Gloriam suam vocat Christus humanam
naturam suam, in qua glorificatus est, in qua glo-
riosa egit. Eamdem vocat psalterium, quantum ad
carnis glorificationem, et ascensionem, quia psal-
terium resonat a superiori. Eamdem vocat eitha-
ram, propter passiones quas bumana Christi natura
sustinuit, quia cithara resonat ab interiori. Et in
Psalmo ait Christus : Quoniam non dabis sanctum
tuum videre corruptionem (Psal. xv). Et alibi : Et

refloruit caro mea (Psal. xxv11). De ejus ascensione A summum ejus (Psal. xvi). Et in dialogo Isaiæ,

legitur: Ascendit in altum, captivam duxit captivitatem (Ephes. IV). Hic insinuatur, quod Christus ascendit in cœlum et duxit secum animas sanctorum, quæ prius captivatæ tenebantur in inferno. De eadem Christi ascensione alibi legitur: A summo cœlo cgressio ejus, et occursus ejus usque ad

ubi introducentur angeli admirantes Christi ́ascensionem: Quis est iste qui venit de Edom, linetis vestibus de Bosra? (Isai. LXI.) Et in Psalmo : Quis est iste Rex gloria? Dominus fortis et potens, Dominus potens in prælio (Psal. xxш). Hæc contra Judæorum errores dicta sufficiant.

LIBER QUARTUS.

CONTRA PAGANOS SEU MAHOMETANOS.

278 ter CAPUT PRIMUM.

Quibus auctoritatibus et rationibus dicunt pagani, seu Mahometani, Christum conceptum fuisse de flatu Dei communi.

Nunc contra Mahometi, discipulos styli vestigium vertamus. Cujus Mahometi monstruosa vita, monstruosior secta, monstruosissimus finis, in gestis ejus manifeste reperitur; qui maligno spiritu inspiratus, sectam abominabilem invenit, carnalibus voluptatibus consonam; et ideo, multi carnales ejus secta illecti, et per errorum varia principia dejecti, miserabiliter perierunt, et pereunt; quos communi, vulgo, vocabulo, Saracenos vel paganos nuncupant; qui cum Christianis, in hoc consonant, quod unum Deum, universorum creatorem affirmant; in hoc tamen cum Judæis conveniunt, quod in divina unitate trinitatem abnegant. Ad quos confutandos, quæ contra Judæos de unitate et trinitate diximus, dicta sufficiant. ili non in omnibus Mosaicæ legi concordant, sed ad suum nutum, ab utraque quædam excipiunt, quæ observanda esse asserunt; non ratione ducti, sed voluntate tracti. Illi asserunt Christum natum de Virgine, et Mariam Virginem permansisse, et Christum de Spiritu Dei, id est de flatu Dei conceptum fuisse. Spiritum autem Dei nou intelligunt tertiam in trinitate persomain, sed potius naturalem flatum, quem reperimus in homine, et in omni alio animante. Dicunt etiam Deum insulasse in Beatam Virginem, et ita de illo

Bex Virgine Maria. Ratione etiam idem volunt astruere Virgo Maria per se (alio non mediante) Christum non genuit, nec de virili semine eum concepit, nec divina substantia; ergo de quodam medio inter rationalem creaturam et Deum; sed quid est illud medium supra hominem, et infra Deum, nisi flatus divinus, quo insufflata peperit virgo Maria. Si flatus materialis imprægnat terram, et facit eam germinare, quid mirum, si flatus divinus fecundavit Mariam?

C

CAPUT II.

Solutio Christianorum ad præmissa.

Ad hoc respondemus, quod illi qui hæc conantur asserere, indigent sensu et pœna, ideo enim materialis flatus non est, quia ipse in incorporea substantia est, nec habet instrumenta flandi ut fauces, etc. Si enim corporeus esset, variabilis esset nee in omni loco incircumscriptibilis esset, Quod autem incorporeus sit, probatione non indiget, cum omnis ratio tam humana quam divina hoc irrefragabiliter affirmet. Flatus ergo Dei, sive Spiritus Dei, dicitur Spiritus sanctus, qui procedit a Patre et Filio, de quo dicitur in Genesi : Spiritus Domini ferebatur super aquas (Gen. 1), et Christi spiritus ubi vult spiral (Rom. vin). Si Spiritus san. ctus animi voluntas est, rationalis est et materialis flatus non est. Item Apostolus ait, quod Spiritus (sanctus scilicet) postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus (ibid.). Christus etiam ail: Ile, præ

flatu Virginem concepisse. Quod volunt auctoritate D dicate evangelium omni creaturæ, baptizantes in

et ratione probare. Ait enim auctoritas: Flabit Spiritus ejus, et fluent aqua (Psal. CXLVII). Spiritum istum dicunt naturalem Dei flatum. Et in Genesi legitur: Inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ (Gen. n). Hoc sic intelligunt: Deus flatu suo inspiravit, vel insufflavit in corpus Adæ, et ita creatus est spiritus in Adam illo flatu divino. Et de eodem flatu intelligunt quod legitur in Evangelio: Insufflavit Christus in discipulos suos, et ait: Accipite Spiritum sanctum (Joan. xx). De eodem item intelligunt, quod dicit Gabriel ad Mariam : Spiritus sanctus superveniet in te (Luc. 1). Et illud, quod Christus dicitur esse conceptus de Spiritu sancto,

nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVI). Hic Spiritus Dei comparatur Patri et Filio, et ita est una in Trinitate persona. De hoc Spiritu dicitur: Flabit spiritus ejus, et fluent aquæ (Psal. CXLVII). Quando enim Spiritus sanctus per gratiam inspiratur peccatoribus, qui dicuntur aquæ per fluxum peccatorum, aquæ fluunt, id est peccatores couvertune tur, fluunt per fluxum lacrymarum, per pœnitentiæ lamentum. Quod autem dicitur Dominus inspirasse spiraculum vitæ in corpore Adæ, sic intelligendum est, spiritum hominis creando cum corpori hominis infudit. Per hoc autem Christus materialiter insufavit in apostolos, signatum est, quod gratiam Spiritus

[ocr errors]

B

flatu divino conceptum, et sic quodam modo Dei Filium crucis subire patibulum.

CAPUT IV.

Solutio præmissorum.

sancti infundebat in eos. Supervenit autem Spiri- A impassibilis. Præterea, indecens esset Christum de tus sanctus in Virginem gloriosam, quia ei infudit suam gratiam. Eadem ratione, dicitur concepisse de Spiritu sancto, id est opere Spiritus sancti, non de substantia ipsius; ipsa enim virgo sola Dei auctoritate, de sua carne Christum concepit, sine alterius rei commissione. Nec alius intelligitur flatus, ut jam dictum est, materialis a Deo procedens, rationalem creaturam excedens; quia si alius materialis flatus procederet a Deo, aut esset ejusden naturæ cum Deo, aut non, si esset ejusdem nature, ergo esset Deus, et ita de divina natura concepit Virgo, quod dictu et intellectu horribile est asserere. Si ille flatus non est divinæ naturæ, quæritur, cujus naturæ sit? si incorporeæ naturæ cst, et non divinæ, angelus vel anima est, cum spiritus sit; et ita B. Virgo de angelo vel de anima concepit. Si corporalis est, non alius quam serem esse videtur, et ita absurdum est quod sequitur, ut di camus B. Virginem ex aere concepisse. Quæritur eliam, utrum ex solo flatu facta sit illa conceptio? Si ex solo flatu factus est Christus, vel ipse flatus factus est homo, fuit ille flatus vel anima Christi, vel unitas animæ Christi : si fuit unitus animæ Christi, physicus fuisse videtur; corpus etiam quod Christus habuit, fuit de carne Virginis aut non ? Si non fuit de carne Virginis, Filius Virginis non fuit. Unde ergo originem habuit? Si de Virgine habuit, fuit ille flatus unitus carni, ut ex illis duobus fieret conceptio, et illo flatu animaretur caro, ad hoc ut Christus fieret homo.

Adhuc nobis objiciunt veritatis inimici, in hunc mədum : quomodo Ghristus fuit Filius Dei, si non fuit conceptus de substantia divina vel de flatu Dei?

Ad hoc dicimus, quod Christus secundum humanam naturam, fuit Filius Virginis, secundum divinam, Filius Dei, ab æterno natus a Patre secundum divinitatem; in tempore de Virgine secundum humanitatem. Quod autem Christus fuit Deus et homo, supra, contra hæreticos et Judæos probatum est diligenter, et ideo ad præsens bis supersedendum est. Non ergo secundum quod homo, Filius Dei, nisi per gratiam, secundum quod Deus, Filius Dei secundum naturam, Si enim de divina natura secundum quod homo conceptus, fuisset, nullo modo variabilis esset, nec alius in eo defectus fuisset.

CAPUT III.

Opinio paganorum, qui dicunt quod Christus fui!

impassibilis et immortalis.

Prædicti pagani asserunt Christum immortalem, impassibilem fuisse, quia conceptus est de Dei flamine, et ideo dicunt, ipsum non fuisse passum, vel mortuum, nec a mortuis suscitatum; sed asserunt, loco sui alium hominem posuisse, cuin Judæi vellent eum cruci affigere; quod ita nituntur asserere; si Christus de flatu divino conceptus est, sicut flatus divinus incorruptibilis est, ita Christus

C

D

Ad hoc dicendum quod Christus, secundum quod Dei Filius est, nec passus, nec mortuus, nec suscitatus est, sed secundum infirmitatem humanæ naturæ, quam assumpsit de Virgine. Quia ipse si carnem assumpsit, aut passibilem habuit aut impassibilem? si impassibilem, unde eam assumpsit, cum omnis caro passibilis esset; si passibilem assumpsit, pati et mori potuit, et ex divinitatis virtute a mortuis resurgere. Sed caro Virginis passibilis erat, et ex illa passibili carnem assumpsit, et sic passibilis fuit. Quod autem Christus Dei Filius fuerit, et secundum hoc immortalis; et Filius Virginis, et secundum hoc mortalis, diligenter superius probatum est; et quod Christus passus, mortuus, suscitatus, superius variis probavimus auctoritatibus; et sic Christus quod mortem subiit secundum carnis infirmitatem, non hoc reputavimus Christi miseriam, sed dignationem, ex summa Dei miseri cordia et dignatione fuit, quod Christus carnem assumpsit : mortem subiit, non quod hoc meruisset, sed ut a morte nos per mortem redimeret. Si enim rex alius misertus servi sui jacentis in luto, lutum intraret, ut servum liberaret, non hoc ascriberetur miseriæ regis, sed dignationi.

CAPUT V.

Opinio paganorum, qui dicunt homines in æterna beatitudine cibo el potu materiali reficiendos esse. Dicant etiam prædieti pagani, in æterna beatitudine homines materiali cibo et potu reficiendos esse; quod auctoritatibus conantur probare; aiunt cuim Deum Judæis, si bene agerent, promisisse terram fluentem lacte et melle; sed hoc intelligi non potest de materiali terra promissionis, quia non manat lacte et melle, ergo referendum est ad paradisum, in quo beati reficientur lacte et melle. Et Christus promittens suis æternam refectionem, ait: Ut edatis et bibatis supra mensam meam in regno Patris mei (Luc. xx11). Christus etiam legitur post resurrectionem favum mellis comedisse, ut per hoc insinuetur, quod homines post resurrectionem reficientur melle.

CAPUT VI

Solutio ad præmissa.

Ad hoc dicendum, quod in æterna beatitudine, non erit materialis refectio, sed spiritualis quia homines spiritualia corpora habebunt, non poly vel cibo indigentia. Quia, sicut attestante Christo, homines in paradiso neque nubent, neque nubentur, sed erunt sicut angeli Dei (Rom. XIV), materialibus alimentis non reficientur, sed crunt sicut angeli Dei, cibo el potu non indigentes. Et Apostolus ait, quod esca el potus non sunt regnum cœlorum; caro etiam et sanguis regnum Dei non possidebunt (1 Cor.

xv), id est alimenta carnis et sanguinis, in regno A pagani dicant Christum fuisse magnum propheDei locum non habebunt.

Ad litteram etiam de terra promissionis intelligi potest, quod de terra manante lacte et melle dictum est; terra enim illa fertilissima est. Vel, per terram manantem lacte et melle, paradisus cœlestis intelligitur, qui manare lacte et melle dicitur, propter æternæ et internæ refectionis dulcedinem. Mensam etiam suam quæ erit in regno Patris sui, vocat Christus spiritualem beatorum refectionem. Quæ spiritualis refectio nihil aliud erit, quam divina fruitio. Unde in Psalmo : De torrente voluptatis tuæ potabis eos (Psal. xxxv).

Quæ autem major insania, quam assererc hæe esse beatorum præmia, esum mellis et potum lactis? Sustinuerunt martyres tot persecutiones, ut ad has pervenirent refectiones? voluit Laurentius uri, in craticula, ut ad hæc perveniret gaudia? Suspensus est Vincentius in aculeo, ut hoc frueretur cibo? Certe, si Deus daturus esset suis materialia fercula, credo quod elegantiora daret eis cibaria. Christus autem post resurrectionem non ideo comedit, ut per hoc insinuaret resuscitatis necessaria esse cibaria, sed ut per hoc probaretur ejus resurrectio

vera.

CAPUT VII.

tam, quomodo audent verbis ejus contradicere, qui dixit mulierem non esse derelinquendam nisi causa fornicationis; ipsi autem multis aliis de causis relinquunt, uxores.

Sunt etiam quidam inter eos, qui dicunt mulierem relictan a marito, non debere ad eum regredi, donec alter cum ea conveniat, et sic prævaricatores legis et Evangelii facti sunt. In lege enim scriptum est ut si quis uxorem suam qualibet ex cause dimiserit, et voluerit ad eam quandoque regredi, in ipsius fit arbitrio, si tamen alter eam non fœdaverit; si alter eam tetigerit, ab illo in perpetuum prohibita est (Deut. xxiv). In Evangelio tamen licitum non est homini uxorem suam sine culpa fornicationis B dimittere; et qui dimissam alterius in uxorem acceperit, adulter et machus judicatur (Matth. v). item, si Christum tantum fuisse prophetam credunt, et de Virgine natum, et de flatu divino couceptum, cur non celebrant ejus conceptum, vel ortam?

278 quater CAPUT IX. Opinio illorum, qui dicunt quod sola ablutio corporis per aquam sufficit ad remissionem peccati. Affirmant etiam prædicti, solata corporis ablu.. tionem per aquam factam, sufficere ad peccati re

Quod pagani asserunt, quod licitum est eis piures missionem ; quod volunt multiplici auctoritate pro

habere simul uxores.

Dicunt etiam prædicti licitum esse eis plures simal babere uxores. Quod nituntur probare aucto- C ritate Patrum Veteris Testamenti, qui duas uxores habuisse leguntur, ut Jacob, David et alii multi. Qua enim ratione eis licitum fuit simul habere plures uxores, et non modernis? Sed hoc non asserunt nisi ut luxuriæ satisfaciant: tota enim vita eorum in fetore luxuriæ est. Itaque, sit.

CAPUT VIII.

Solutio prædictorum.

Ad hoc dicimus, quod una dicitur esse unius; unde et Dominus unam dedit Adæ uxorem, et non plures, quod etiam sacramento deservit; per hoc enim significatur, quod una est Sponsa Christi, id est Ecclesia. Unde et Lamech mortaliter peccavit, qui primus plures uxores habuit. In Veteri autem Testamento, licitum erat alicui plures habcre uxores D ad multiplicandum genus humanum, ad divinum cuitum; tunc terram replebat fecunditas, nunc autem in Novo Testamento, cœlum debet replere castitas: A tempore enim Joannis Baptistæ, regnum cælorum vim patitur, et violenti rapiunt illud (Matth. x4). Hinc, ut ait Apostolus: Quandiu vivit mulier, alligata est viro, ut non possit alii nubere; similiter vir mulieri, ut non possit aliam ducere (I Cor. VII); unde vir si plures habet, adulter est; et sicut una mulier non potest simul habere plures viros; sic unus vir nec plures mulieres simul. Item dicit Apostolus, quod vir non habet potestatem sui corporis, sed mulier (ibid.), et sic, vir, vivente uxore sua, non potest accedere ad aliam. Cum ergo prædicti PATROL. CCX.

bare. Ait enim Ezechiel : Effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris (Ezech. xxxvi). Et Joannes fuit baptizans in aqua tantum (Marc. 1). Naaman etiam ablutus in Jordane, liberatus fuit a morbo lepræ (IV Reg. v), per quod signatum est quod aliquis per solam aquæ ablutionem liberatur a peccati sorde. Præfati pagani his auctoritatibus ducti, asserunt quodlibet mortale peccatum homini remitti per solam aquæ ablutionem, sine contritione vel confessione.

CAPUT X.

Responsio Christianorum.

Ad hoc dicimus quod sufficit discreto et adulto corporis ablutio, sine contritione et confessione; puero vero, non sine Trinitatis invocatione, sicut superius in tractatu contra hæreticos multipliciter probatum est: Ezechiel autem aquam illam vocat mundam, quod sanctificetur per verbum, juxta illud: Accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum. Joannes autem non baptizavit in peccati remissionem, vel sanctificationem, sed in significationem, nec peccata Joannis baptismo remittebantur. Ablutio vero aquæ qua Naaman purgatus est a lepra signat baptismum Christi, quo quis liberatur a culpa. Ablutio aquæ qua fit peccati remissio in baptismo, iterari non debet, quia significat passiouem Christi et mortem, quæ iteranda non est, nec sacramento baptismi debet fieri injuria. Semel ergo valet aquæ ablutio, id est baptismus, puero vel adulto, iterata vero non prodest. Errant ergo pagani qui singulis ablutionibus corporum suerum

14

« PoprzedniaDalej »