a centum et quinquaginta annis, scilicet 1501 (sine nomine auctoris) Lugduni typis editi. Refert et eam Chrysostomus Henriquez, in Menologio, ad 30 Januarii, ubi dicti Commentarii auctorem nominal, Matthiam Bonhomium; unde tamen nomen hoc hauserit, non exprimit. Insulensi civitate, in solo nostro Dunensi cœnobio, A jusdam Commentarii in librum Parabolarum Alani plures cognomines recepti fuerunt, qui adhuc in vivis sunt: id quod de aliis quoque civitatibus satis frequenter fieri vidimus. Proinde, communem et vulgarem secutus opinionem, Alanum Insulensem, vel de Insulis, cognominabo, prout antiquitus, etiam Alani tempore (in religiouibus præcipue) a loco nativitatis communiter omnes cognomenta sua sortiebantur. Cum vero illum etiam Magnum appello, auctoritatem quoque sequor plurimorum gravissimorum auctorum, quorum aliquot in superioribus encomiis curiosus lector reperiet. § H. Que occasione M. Alanus relicta Parisiensi universitate, habitum conversorum in Cistercio assum- B pserit. Sed et Trithemium, Antonium du Verdier, ct plures alios tam antiquos quam recentiores banc legisse satis colligitur ex testimoniis illorum quæ supra prodaximus. Denique, Alanum fuisse Cistercii pastorem ovium, et alia servilia conversorum opera ibidem exercuisse, convincunt antiqua ejusdem epitaphia quæ infra referimus Qualiter M. Alanus, cum diu ignotus inter Cirterciences conversos degisset, tandem cogni!us fuerit. De hoc ita Buzelinus: Eo cum aliquandiu munere (pascendarum ovium) incognitus, patienter ae submisse functus fuisset, Alanus, sitne postmodum Romani usque curandorum equorum gratia, Cisterciensem antistitem comitatus, dum illuc pontifex maximus præsules omnes evocavit ad comprimendam hæreticorum arrogantiam et cum occlusa sectariorum fallaciis et vaniloquentia catholicorum doctorum ora cerneret, agreque admodum id ferret, obtenta prius venia, ita disputando ex iis hæreticis, unum constrinxerit, ut is palam exclamaret, aut diabolum aut Alanum secum verbis contendere, nolim asserere: id saltem in confesso est, ipsum Cistercii deinde in cognitionem abbati et monachis venisse, ac reliquum postea tempus vel scriptioni librorum, vel pietati diligenter impendisse; mortuum insigni decoratum fuisse tumulo et memoria. Hæc ille. Verum multo distinctius et sine ulla dubitatione hæc omnia assertive describit antiquus noster commenta. tator, aliique jam citati plures. Quorum verba quia quoad substantiam historiæ, eadem sunt cum iis quæ Buzelinus (licet dubitando) recenset, supervacaneum fore judicavi hic repetere, Curiosus lector Chrysostemum Henriquez consulere poterit, D cujus Menologium in celebrioribus bibliothecis satis frequens est. Omnes propemodum qui de Alano hactenus scripserunt, constanter affirmant illum (priusquam religioni nomen daret) celeberrima doctrinæ et nominis fama conspicuum, schole ecclesiastica seu theologicæ, universitatis Parisiensis præfuisse, uisupra, productis plurimorum virorum doctissimorum testimoniis vidimus. Attamen, quoad occasionem, qua, relicto sæculo in monasterium se abdiderit, licet in ea recensenda plerique etiam satis conveniant, nonnulli tamen protestantur, se eamdem duntaxat narrative ex aliis referre, nolle autem quidpian affirmare aut etiam negare. Nos eam hic recensebimus ipsis verbis Joannis Puzelini, in Gallo-Flandria sua, tomo l, lib, vit, ad annum Domini 1294; C Ut in Cisterciensem se domum (Alanus) abderet, hanc rationem produci video. Statuerat Alanus unica concione totam de sanctissimæ Trinitatis mysterio theologorum doctrinam circumscribere; ac dilucidis eam verbis ita explicare, ut a quolibet facile comprehenderetur. Pridie quam id faceret, secundum amnem solus deambulavit vesperi, nt secum rationem iniret, qua feliciter id præstaret quod volvebat animo. Ibi puerulum nactus est, e flumine aquam cochleari sumentem, et in fossulam quam fecerat projicientem. Ab eo dum subridens quæsivisset ecquid facere proponeret, ac postquam didicit eum amnem totum velle fossuiæ angustiis comprehendere, id fieri non posse subdidisset ; increpitus doctusque multo minus id posse præstari quod crastina luce agere intenderet in magnum illico stuporem cogi se sensit, ac seipsum acriter castigans, et nimiæ damnans arrogantiæ, in multas fluxit lacrymas. Ergo, die subsecuto, cum suggeslum tanquam ad populum (qui frequentissimus erat) verba facturus ascendisset, tantum hæc affatus: Sufficiat vobis vidisse Alanum, e medio circumfusæ admirantisque multitudinis sese proripuit, et magnis itineribus stercium contulit. Illic inter conversos (ut hominant) cum recipi flagitasset, pascendaruin ipsi cura commissa est ovium, › etc. Hanc camdem historiam (sed simplici omnino styło descriptam) penes me babeo in proœmio cu Quando autem celebratum fuerit hoc concinum Romæ, in quo Alanus hæreticos convicerit et quisnam borum coryphæus, de quo in historia fit mentio, a nemine vidi declaratum nisi ab Henriquez, loco citato, qui asserit disputationem hane contigisse Romæ in Lateranensi generali concilio XII, sub Innocentio III, anno 1215 celebrato; hæ reticum vero ibidem convictum ut confusum fuisse discipulum Almarici, qui Almaricus erat patria Carnotensis et Parisiensis theologus, Alano (dum cam universitatem regeret) satis familiaris, qui in hæresim prolapsus, varios errores disseminavit, quos ipse Henriquez etiam recensed. Sed unde hæc omnia desumpserit, nec ipse exponit, nec ego ali- A rem Universalem, fuisse natione Germanum. Hinc cubi reperi. & IV. Alanus Romæ, et postmodum etiam Cistercii a suis cognitus, ut deinceps se gesserit. Buzelinus tametsi dubitet de modo quo scribitur Alanus in cognitionem devenisse, affirmat tamen (ut jam vidimus) id in confesso esse, illum, ex quo in cognitionem devenit reliquum postea tempus vel scriptioni librorum, vel pietati diligenter impendisse, et mortuum insigni decoratum fuisse tumulo, el memoria. Addit sæpe citatus commentator antiquus (adeoque et Matthias Bonhome, apud Henriquez) illum tantæ fuisse humilitatis, ut nunquam voluerit ullam admittere dignitatem, ultro etiam sibi oblatam, sed in humili conversorum statu usque ad obitum perseverasse. attamen jussu summi pontificis ab abbate Cistercii duos illi fuisse assignatos clericos in eadem abbatia, qui libros omnes scriberent, quos ipse dictaret. Confirmant hæc etiam omnia Barnabas de Montalbo, tomo I Chronic. Cisterciensium, et Henriquez loco citato, aliique plures. Imo, in ipso Cistercio (prout plurium fide diguissimorum assertione accepi) tam firma et constans de præmissis omnibus traditio servatur, ut quique ibidem religione et doctrina clarissimi, absurdissimum reputarent quidpiam horum in dubium revocare. Nec etiam facile quempiam repe-C rias qui eadem unquam absolute negaverit, aut contraria scripserit, præter unicum Thomam Demsterum Scotum, qui in Historia sua ecclesiastica gentis Scotorum, anno 1627 Bononiæ impressa, (errore nimium crasso aut etiam affectato) luce quodammodo meridiana cæcutiens, contra fidem et clara testimonia omnium auctorum qui de Alano hactenus scripserunt, et aliorum fere innumerabilium qui sepulcrum ejus visitarunt, et adhuc indies visitant, scribere præsumpsit Alanum Magnum de Insulis, Doctorem Universalem, natione fuisse Scotum, et monasticem professum in monasterio Scotorum, divo Jacobo sacro, extra muros Herbipolis, ibique diem obiisse anno 1300 et sepultum sub hoc epitaphio : Scotia me genuit, Germania condit Alanum. Quæ omnia ex solo Trithemio sufficienter refutari possent, qui post resignationem abbatiæ Spanheimensis, annis pluribus ipsi abbatiæ S. Jacobi juxta Herbipolim abbas præfuit, scripsitque exactum ejusdem abbatiæ Chronicon, anno 1605 Moguntie impressum, typis Joannis Albini, in quo, nonnisi unicum agnoscit Alanum, istius cænobii monachum et postea XXIV abbatem, qui obiit centum et 61 annis post Alanum nostrum de Insulis, nimirum 1455. Imo libro De scriptoribus (ut supra vidimus) expresse testatur Alanum de Ipsulis, Doc Ꭰ B epitaphium a Demstero productum, si quod ibidem tale exstet abbatem jam dictum concernit, aut aliquem privatum sive monachuni, sive sæcularem, non autem Alanum nostrum, quem fuisse conversum Cisterciensem, ibique sepultum (omissis aliis omnibus auctoribus) clare convincunt epitaphia, § sequenti recensita, et epistola perillustris et reverendissimi nostri generalis, abbatis Cistercii, immediate subjuncta. § V. De morte et sepultura M. Alani, Chrysostomus Henriquez, loco citato, scribit illum supervixisse septuaginta novem annis post concilium Lateranense memoratum; attigisse autem annum ætatis 116, ac tandem obiisse cum magna opinione sanctitatis (9). Cujus etiam intuitu eundem Menologio suo Cisterciensi ascripsit, 30 Januarii. Quem etiam inter beatos ordinis nostri recenset Joannes abbas Cisterciensis, in catalogo sanctorum ac beatorum ordinis Cisterciensis, subjuncto veteribus Missalibus ordinis ejusdem. Sed et beatum vocant, doctissimus Leo Allatius, libro De apibus urbanis, reverendissimus generalis noster modernus, in epistola jam citata, et alii passin:. Quoad annum obitus veritatem nobis astruit antiquum epitaphium lapidi sepulcrali incisum, quod etiamnum perfecte legitur, hoc tenore : Alanum brevis hora brevi tumulo sepelivit, Labentis sæcli contemplis rebus egens fit, Qui duo, qui septem, qui totum scibile scivit. Intus conversus, gregibus commissus alendis, Mille ducenteno, nonageno quoque quarto, Christo devotus mortales exuil artus. Obiit itaque Alanus, anno Domini 1294. Hinc corrige auctores omnes, qui scribunt illumi floruisse anno 1300. Tumulus ejus marmoreus conspicitur Cistercii in claustri parte læva templum ingredicntibus; juxta quem in pariete duo alia appendent epitaphia, quæ nobis exhibet Gaspar Jongelinus, in Purpura sancti Bernardi, supra, prout ex originalibus tabellis ipsemet descripsit anno 1624, dum Cistercii esset, et beati viri sepulcrum visitaret. EPITAPHIUM. 1. Ce grand docte Alanus, qui fust tant admirable II. Subjacet huic lapidi, toti venerabilis orbi (9) Ilis omnibus consonat Ludovicus Jacob a S. Carolo, lib. 1 De scriptoribus Cabilon. fol. 145. Alani magni tumulus conspiciebatur Cirtercii in claustro, juxta templi ingressum. Hunc extruxeral, anno 1482, D. Joannes de Cirey, Cirterciensis abbas. Vetus Alani Epitaphium, litteris gothicis incisum in lapide quadrato, bipedali, in anteriori parte tumuli pavimento claustri incluso, sic legebatur: PATROL. CCX. Alanum brevis hora, brevi tumulo sepelivit : 2 De Doctrina, et scriptis Doctoris Alani, ampliorem desiderans Notitiam, consulat Bibliothecam Scriptorum Ordinis Cisterciensis, quam anno Domini 1619 vulgavimus, cujus nunc adornamus editionem priore longe correctiorem, et locuple (9) Vide supra Dissertationem Oudini, qui quidquid Vischius de vita et Scriptis Alani in Biblioth. tiorem, adjunctis brevioribus opusculis diversorum veterum Patrum Ordinis Cisterciensis, tain vitæ sanctimonia, quam eruditione illustrium (1). F. C. D. V. P. D. Cisterc. de novo exaravit, in usum suum convertil. EPISTOLA PERILLUSTRIS, REVERENDISSIMI ET EXIMII DOMINI D. CLAUDII VAUSSIN S. theologia doctoris, abbatis Cistercii et universi ordinis Cisterciensis generalis upremi. Qua post approbationem Bibliothecæ Scriptorum sacri Cisterciensis ordinis, anno 1649 publicatæ, ejusdem auctorem hortatur ad aliorum operum suorum editionem, specialiter autem ad recognitionem Operum B. Alani, Cisterciensis conversi. Reverendo, el nobis in Christo confratri charissimo, Domino CAROLO JETISCH, Gevon monasterii nostri Dunensis priori. Reverende in Christo Pater, Quod sacri Cisterciensis ordinis nostri scriptores jamdudum in tenebris delitescentes nunc a latebris ad lucem, et quasi a tumulo ad vitam redivivi redeant, tuis laboribus et lucubrationibus acceptum referimus; eoque gratiorem habemus voluminis tui editionem, quo majori prædicti nostri ordinis ornamento et spiendori cessuram esse confidimus; tibi propterea nostro nostrique ordinis nomine gratulamur, et dignas rependimus grates; teque hortamur, quanto possumus affectu paterno, ut incepta quæ restant tibi opera perficere salagas ad majorem Dei gloriam, quem apprecamur ut labores tuos benedictionibus suis cumulare dignetur; si quæ autem opera B. Alani nostri, Cisterciensis conversi, præter ea quæ præ manibus habes, in nostra Cisterciensi bibliotheca inveniri poterunt manuscripta, ad te curabimus transmitti, ut prelo mandentur. Cæterum, macte animo, reverende Pater, et quo cœpisti zelo perge allaborare ordini nostro, quem æternum devinctum habebis; nos vero tibi inserviendi occasionem præstolati Deum præpotentem exorarius, ut tibi gratiarum suarum cumulum æternum pro mercede et laborum tuorum congruo præmio conferat, nosque tuis devotis precibus toto auimi affectu commendamus. Cistercii die x11 mensis Martii 1650. Reverendæ paternitatis vestræ In Christo charissimus et addictissimus confrater CENSURA. Legi accurate et cum magno animi mei sensu opera hæc moralia, parænetica et polemica Alani Magni de Insulis vulgo nuncupati, et quia plena sunt Catholica et erudita pietate, utiliter imprimi poterunt. Ita censeo. Datum Brugis die x11 Aprilis, anno Domini xvi, quinquagesima secundo. Joannes Baptista Vanden ZYPE, FACULTAS ORDINIS. Nos Fr. Bernardus Bottyn, monasterii Beatæ Mariæ de Dunis Ordinis Cisterciensis in Diœcesi et Urhe Brugensi abbas, ejusdem Ordinis per Belgium Vicarius et Visitator generalis, tenore præsentium facultatem damus ut opera parænetica, polemica et moralia Alani Magni de Insulis, indefesso studio et labore R. D. Caroli de Visch præfati nostri monasterii de Dunis theologi et prioris quasi ex Democriti puteo educta, ac in lucem producta, varieque illustrata, atque a diversis theologis discussa, et impense commendata, omnium manibus concedantur præloque subjiciantur, quatenus tanti doctoris memoria fioride reviviscere valeat. Datum in prædicto nostro Duniensi monasterio 24 die Mensis Aprilis anni Domini millesimi sexcentesimi quinquagesimi secundi sub signo nostro manuali, et contrasigilli impressioue. BERNARDUS abbas Dunensis, Vicarius generalis. REVERENDO ERUDITISSIMOQUE DOMINO D. CAROLO DE VISCH Abbatiæ Dunensis priori meritissimo Alani Doctoris Universalis opera evulganti Applaudebat R. D. Petrus de WAGHENARE, Furnis S. Nicolai Religiosus et subprior, Ord. Præmonstrat. Quid mortalia non cupido gazæ Olim culmina deserens cathedræ, Toto non renuit stupente mundo. AO quanta pietate, sanctitate, B In cœlis alio loco reponat. REVERENDO DOMINO D. CAROLO DE VISCH ALANI MAGNI Doctoris Universalis nuncupati opuscula publicanti Applaudebat D. Marcus Jacquemont, Dunensis monasterii subprior. Plurima cum Magnus per tempora dormit Alanus Excilat e somno Carolus, ecce, gravi, |