Obrazy na stronie
PDF
ePub

tia, vel Eucharistia solet denegari; non propter A lis dicant quomodo emendandum sit, sed magis in reatum peccati, sed propter diguitatem sacramenti.

Quod autem in solemni pœnitentia constituto, si necessitas ingruit, Eucharistia denegari non possit, ostendit Nicolaus papa, de matricida loquens : Lalorem præsentium matricidam esse cognovimus, cui præcipimus, ut sub jugo pœnitentiæ per maneat, ita ut per annum integrum ecclesiam non ingrediatur, sed ante fores basilicæ stans, orans et deprecans Deum, perseveret. Completis autem trium annorum eirculis, sacræ communionis gratia illi concedatur. Si autem ante annum tertium finis vitæ illius appropinquaverit, corporis et sanguinis Domini particeps fiat. ›

Ex præmissis patet etiam quibus de causis detur solemnis pœnitentia, et quibus; et, quæ sit pœni- B tentia solemais, et quæ publica, non tamen pœntentia solemnis est, quæ et clericis et laicis infligi potest.

Pænitentiarum diversitas pro codem peccato. Ex his etiam liquet, quæ sit pœnitentia privata, quæ pro minoribus et oecultis peccatis infligitur. Cum ergo in pœnalibus reperiatur poenarum pro simili peccato diversitas, intelligimus illam diversitatem, secundum quod uni solemnis, alii privata, alii puMica injungitur pœnitentia; vel hanc intelligamus datam ex igore, illam ex mansuetudine; vel secundun diversum statum Ecclesiæ, vel peccati, vel personæ.

31

Quæritur autem, quomodo intelligendum sit, quod dicitur de injunctione solemnis pœnitentie; fac tres annos in pane et aqua, et fae tres quadragenas in singulis annis; an intelligendum sit, quod jejunare debeat omnem diem, vel inter diem el diem?

Ad hoc, sie respondemus, non altiori intellectui præjudicantes, quod canonicæ censuræ rigor ostencitur, quando in pane et aqua jejunare por tres annos præcipitur, quod a quibusdam sic intelligi tur, ut per tres annos non tota hebdomada comedatur panis et aqua, sed tantum per tria illa jejunia supra dieta. Quod dicitur, fac tres quadragenas in singulis annis, id est in tribus illis jejuniis; non sic dicitur, quod pariter abstinendum sit in illis tribus jejuniis (nisi forte solemniter poenitentibus) sed quod in illis tribus jejuniis, et sua scelera confiteri debrat sacerdoti, et juxta arbitrium sacerdotis, secundum quantitatem culpæ, quantitatem satisfactionis recipere.

Pænitentiæ arbitrariæ sunt sacerdoti, confessiones audienti. Est enim semper, ut diximus in arbitrio sacerdotis, pœnitentiæ modus rationabilis statuen. dus. Unde Hieronymus : ‹ Mensuram temporis in agenda pœnitentia idcirco non satis aperte præfi· gunt canones pro unoquoque crimine, ut de singu

C

[ocr errors]

arbitrio sacerdotis intelligentis relinquendum stathunt; quia apud Deum non tantum valet mensura temporis, quantum doloris, nec tantum abstinentia ciborum, quantum mortificatio vitiorum. › Quidam tempora pœnitentiæ pro fide et conversatione pœnitentium abbrevianda præcipiunt, et pro negligentia protclanda existimant. Tamen pro quibusdam culpis, modi pœnitentice sunt positi.

Ecce, habes quod poenitentiae arbitrariæ sunt. Sed nota, quod ait: Sacerdotis intelligentis. Şi enim sacerdos minus discretus fuerit, ut nesciat discernere inter lepram et lepram, id est inter peccatum et peccatum, nec inter medicinam et medicinam, id est poenitentiam et pœnitentiam, sacerdos debet ad peritiorem recurrere, eumque consulere, vel confitentem ad peritiorem mittere.

Septennis pœnitentia cur olim communis ? Notandum vero quod frequenter septennis injungitur pœnitentia; non 194 statuerunt sancti Patres ex propii arbitrii electione, sed potius ex sententia divini judicii ". Nam legitur quod Maria soror Aaron, prophetissa, dum dissensionis 3 adversus Moysen incurrisset delictum, illico lepra percussa est (Num. x); cumque peteret Moyses ut emundaretur, præcepit eam Deus extra castra egredi septem diebus, et post emundationem rursus intra castra admiui.

Ad imitationem quoque illius Dominicæ sententiæ, David de homicidio et adulterio reprebensus (II Reg. x), unius hebdomadæ jejunium in satisfactionem commissi, Deo legitur obtulisse. Ilinc quoque ecclesiastice consuetudinis jura statuunt, ut majorum criminum pœnitentia, annorum septem spalio concludatur. Nisi vel officii excellentia, vel criminum magnitudo vulgarem consuetudinem excellens (veluti dum contra naturain humanæ societatis, parentibus vel liberis, vel aliis hujusmodi personis, impudice adhæremus; vel relicto naturali usu, dum contra naturam fornicamur) præmissum spatium transcendere cogal.

36

Septem modis fit remissio peccatorum. Ideo quoque septennis poenitentia injungitur, quia septem modis fit peccatorum remissio: scilicet baptismo, eleemosyna, martyrio, conversione fratris, remissione injuriæ peccantis in nos, fletu, satisfactione pro peccato, et communione corporis et sanguinis Domini. Vel, quia per septiformem gratiam deletur quidquid in septenario hujus vitæ committitur.

Confessarius suam complicem audire non debet. Pænitentiæ pars est erubescentia. Sed quanivis hoc ita sit, pœnitentia tamen augeri vel minui debet secundum prædictas circumstantias, ne vel infirmum gravior deprimat, vel nimis laxa ad contemplum moveat contumacem. Summopere autem saVARIE LECTIONES.

3 Aliud ex

31 Exemplar Dunense: septennis. 3 Pro et habet vel. 33 Hic interseruntur sequentia, et bene: Ut per tres annnos in qualibet hebdomada ter abstineat. A quibusdam vero aliis, sic, ut per, etc. emplar, Dominici. 38 Detractionis. "Excedens.

PATROL. CCX.

10

cum nulla sint, tamen satisfactio ad majorís coronæ merilum valebit.

cerdoti cavendum est, ne si ipse parochianam suam A quæ sint. Si autem ca uulla purgentur peccată, vel aliam cognoverit, et illa ei confiteri velit, eam audiat, sed moneat eam ut ad alium sacerdotem accedat, ut ei confitendo peccatum suum magis erubescat.

Pars enim pœnitentiæ est erubescentia de confessione. Cum enim aliis de causis instituta 'sit peccati confessio, propter hoc quoque est instituta, ut cedat in pœnam erubescentia pro peccato.

Religiosi sæculares audire non possunt. Si vero alterius sacerdotis parochianus ad alium aecedat, ille ad quem accedit, si hoc seiat, ad proprium sacerdotem remittat; si vero cognoscat eum proprio sacerdoti confessum fuissc, ejus confessionem non respuat. Claustralibus autem non licet parochianorum audire confessiones, nec pœnitentias injungere, nisi alicui per parochiæ ministrum, aut a majori prælato spécialiter fuerit injunctum.

Post injunctam pœnitentiam, pro pœnitente sacerdos teuctur orare. In his tribus consistit spirituális potestas solvendi quam habet sacerdos : quod absolutionem impendat a peccato, quod teneatur pro pœnitente orare, et quod potest remittere de poena.

Confiteri nemo debet quæ non fecit. Sed caveat no ex fatsa humilitate se dicat esse reum hujus peecati quod non est, quia ex hoc ipso se reum ejusdem peccati constituit, quod eo se irretitum dicit.

Venialia dispouuns ad mortale. Ad confessionem tria requiruntur. Si item quis se peccatis venialibus tantum impeditum eognoverit, non nimium de venia confidas, quia aliquando venialium multitudo proxime disponit ad criminale; quare sacerdotem super bis consulat. Attamen frequenter in generali confessione delentur, quia sæpe a memoria elabuntur. Peccator ergo peccata sua memorando coiliB gens, et de singulis pœnitendi et non relabendi animum habens, ad sacerdotem accedat, el cum muito dolore et lacrymis et gemitu confiteatur suos excessus; quia si manet in voluntate peccandi, fatur quidem, sed nou confitetur. Ad hoc enim ut sit confessio, tria concurrunt; cordis contritio, oris confessio, non relabendi intentio. Si autem aliquod istoram defuerit, si adesse potuerit, non erit vera confessio. Quod enim oporteat de peccato dolere, et atteri, probatur auctoritate multiplici. Ait enim Augustinus, in libro De pœnitentia: Pœnitentia est quædam dolentis vindicta, puniens in se quod dolet commisisse. Idem Augustinus: ‹ PœnitenLiam agis genua flectis 7, et rides? subsannas patientiam Dei si pœnitentiam agis, pœnites; si non pœnites, poenitens non es. ›

Conscientia quomodo examinanda. Huc asque dictum de officio sacerdotis, quomodo se gerere debet consulendo peccatori; restat agere, de statu pœnitentis, quomodo scilicet debeat confiteri peccata sua. Sicut materialis ægrotus causas doleris sui, et locum pro posse suo disquirere debet, ut accedenti C medico, de statu suo sciat respondere; sic peccator tanquam spiritualis ægrotus, antequam accedat ad medicum suum, id est sacerdotem proprium, scratari debet angulos conscientiæ suæ, quæ peccata in angulis eisdem lateant, inquirens quomodo se habuerit in singulis ætatibus suis, in pueritia, ad Adolescentiam, et aliis ætatibus suis; in uno loco et in alio; in hac societate, et in alia: quid a convictu ilierum vel aliorum contraxerit, et sic, in quo secundum diversos status, Deum offenderit, disquirere debet.

Si autem in nullo conscius sibi fuerit, ut eum Apostolo dicere possit: Nihil miki conscius sum (I Cor. v), oret Deum, dicens: Domine Deus, nihil mihi conscius sum, sed tamen, delicta quis intelli- D git? ab occultis meis munda me, Domine (Psal. xviu).

[ocr errors]
[ocr errors]

Contritio interior necessaria. Ecce habes quod ad hoc ut sit vera pœnitentia concurrit mentis contritio, nec sufficit exterior contritio, vel crebra lacrymarum perfusio, nisi ex fonte procedat. Unde Isidorus : Quosdam accipere lacrymas ad pœnitentiam cernimus, sed affectum pœnitentiæ non habere quia inconstantia mentis, non recordatione peccati lacrymas fundunt. ›

Confessionis necessitas. Confessio præfigurata (Gen. in). Oportet quoque confiteri peccatum, quia non sufficit cordis attritio, nisi sequatur confessio, si tempus habeat confitendi. Ad ostendendum enim quod de plenitudine pœnitentiæ est confessio, insinuat Dominus qui præcepit leproso sanato ostendere se sacerdoti (Matth. v81), per quod significatur quod spiritualis leprosus, id est peccator, debeat peccata sacerdoti per confessionem declarare. Quod confessio ad deletionem culpæ " concurrat, a principio humani generis argumentum sumere licet. Primi e..im parentes post culpam a Domino sunt requisiti de culpa ut peccatum quod transgrediendo commiserant, confitendo delerent (Gen. 111). Serpens autem requisitus de culpa non est, quis per confessionem non revocatur ad vitam. Cai autem cum primæ prævaricationi addidisset fratricidium, similiter a Domino requisitus est de culpa. VARIE LECTIONES.

Nullius peccati conscius, ad confessarium accedere debet in Paschate. Et quamvis in generali confessione occulta peccata remittantur, famen 195 consilium est, ut ad sacerdotem accedat, ne regulam ecclesiastica institutionis prætermittere videatur, dicens sacerdoti se nullius peccati conscium sibi esse, sed quia in multis offendimus omnes (Jacob. n), et justus septies cadit in die (Prov. XXIV), se miserum et peccatorem dicat, poscens a sacerdote alicujus satisfactionis injunctionem, qua pargentur peccate etsi non aperta, tamen occulta si

ar Figis,

Ulcera peccatorum. 19 Peccati.

dum dicitar: Ubi est frater tuus? (Gen. 1v) sed quia A ftat quod dicitur; quia hoc ipsum eleemosyna cal,

superbus noluit peccatum suum confiteri, sed potius negando Dominum fallere conatus est, dicens: Nunquid custos fratris mei sum ego ? (ibid.) indignus venia judicatus est. Augustinus etiam ait super illam locum: Non absorbeat me profundum : ‹ Puteus, profunditas humanæ iniquitatis est, in quem si cecideris non claudet super te os suum, si tu non claudas os tuum **; ergo, confitere et dic: De profundis clamavi ad te, Domine (Psal. cxxix)., Unde Propheta Introite portas ejus in confessione (Psal. xcix).

B

Satisfactio contritionem firmat. Quod etiam extcrior satisfactio ad contritionem valeat, multiplex auctoritas insinuat. Quamvis enim sacerdos confitenti pœnitentiam nou injungeret, vel quia indiscretus, vel naturali pietate ductus, vel quia superabundantem in confitente conjectavit contritionem, deberet tamen adhuc pœnitens redimere peccata sua eleemosynis, jejuniis, vigiliis, 196 orationibus. Et si parochianus sacerdotem suum scit esse indiscretum, licentia ab eo accepta, peritiorem consulat, vel prius sacerdoti suo confitens, consequenter peritiorem consulat. Satisfactionem autem exteriorem valere, ostendit Joannes in Evangelio, ubi ait: Facile fructus dignos pœnitentice (Matth. 1). Ninivitæ quoque quos Dominus in Evangelio commendat, pœnitentiam egerunt in prædicatione Jonæ (Matth, X11; Luc. x1), et ex misericordia Domini indulgentiam consecuti subversionis interitum evadere "C meruerunt. Evidentius autem nobis testimonium dat rex ille (scilicet Achab) qui sui sceleris immanilate perturbatus, pœnituit, et cilicio circundatus, facinus suum flevit, atque ita erga se misericordiam Dei provocavit, ut a cunctis cum absolveret peccatis. Sic enim ait Dominus ad Eliam: Vidisti quomodo compunctus est Achab a facie mea? et quia Revit in conspectu meo, non inducam mala in diebus ejus (111 Reg. xx1). Pro minoribus ergo peccatis, minor requiritur satisfactio, pro majoribus major. Per orationem dimittuntur veniulia peccatà. Quod autem pro venialibus satisfaciat oratio, insinuat Augustinus, ita inquiens in Enchiridio : ‹ De quotidianis et levibus peccatis, sine quibus hæc vita. non ducitur, quotidiana fidelium oratio satisfacit; eorum enim est dicere: Paternoster qui cs in cœlis. Delet hæc oratio minuta et quotidiana peccata. Delet etiam illa quibus vita fidelium est scelerate gesta, sed pœnitendo in melius commutata descendit **.

Eleemosyna est, ignoscere iis qui nos læserunt. Ut autem veraciter dicatur: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. vI),

synis.

scilicet poenitentibus veniam concedere.

Contritio requiritur etiam pro venialibus. Ex his jam facile est intelligere, quæ pro venialibus exhibenda sit satisfactio; sufficit enim Dominica oratio cum jejunio aliquo, et eleemosynis; sic tamen ut præcedat contritio aliquantula, et addatur contessio si adsit facultas. Pro gravioribus vero peccatis, hæc etiam in satisfactione adhibenda suut, sed multo vehementius, atque districtius; quia ut ait Augustinus: Ad agendum pœnitentiam, non sufficit mores in melius commutare, et a malis factis recedere, nisi et de his quæ facta sunt, satisfaciat Deo per poenitentiæ dolorem, per humilitatis gemitum, per contritionem cordis **.

Ex præmissis liquet, quomodo tria concurrunt ad verain pœnitentiam, scilicet, contritio, confessio et satisfactio, ac propositum non relabendi; quia pœnitentia est, peccata deflere, et nolle amplius committere. Unde Pius papa: Nihil prodest bomini jejunare et orare, et alia opera religionis facere, nisi mens ab iniquitate revocetur. Item Isidorus Irrisor est et non pœnitens, qui adhuc agit quod pœnitet; nec videtur Deum poscere subditus, sed subsannare superbus..

45

Igitur, cum pœnitens teneatur peccatum confiteri, studeat peccatum revelare sacerdoti, et ita per sacerdotem Deo; quia sacerdotibus concessit Deus potestatem ligandi atque solvendi, et ideo, quibus ipsi dimittunt, et Deus dimittit. Si tamen desit sacerdos, proximo vei socio facienda est confessio, studiose tamen requirendus est sacerdos. Unde Augustinus : Tanta vis confessionis est, ut si desit sacerdos, confiteatur laico. Etsi enim ille cui confitebitur, potestatem absolvendi non habeat, sit tamen pœnitens dignus venia ex sacerdotis desiderio. Mundati enim sunt leprosi, dam irent ostendere se sacerdotibus (Luc. xvi). Caveat autem confitens, ne ita confiteatur de uno, quod non de alio; ne ita unum confiteatur, quod aliud abscondatur, quia hujusmodi pœnitentia sophistica est, et non

vera.

Sicut enim a Deo non potest fieri semiplena 197 remissio, ita non valet semiplena contritio. Unde Gregorius Pœnitere, est anteacia peccata defiere, et deflenda non committere; nam qui sic ali deplorat, ut alia iterum committat, adhuc pœnitentiam agere aut ignorat, aut dissimulat. › Quid enim prodest, si peccata luxuriæ defleat, et adhuc avaritiæ æstibus anhelat? Ait enim Augustinus: ‹ Sunt plures quos pœnitet peccasse, sed tamen omuine reservantes sibi quædam in quibus delectantur, non animadvertentes Dominum similiter mutum el sur

VARIE LECTIONES.

* Sub"Aliud exemplar legit: Claudet super te os suum, si tu non confitendo, claudas os tuum. terfugere. 41 Discedit. Aliud exemplar habebat: Contriti cordis sacrificium cooperantibus eleemo"Пoc olim in usu erat, ad majorem humilitatem, nunquam tamen fuit in præcepto; mos iste dudum exsolevit, olim autem in usu erat, vid. D. Thomam, in Supplem. q. 8, art. 2. 48 Liber de vera et falsa pœnitentia (c. 10) qui hic citatur, non est Augustini, quia cap. 17, citatur ibidem ipse Augustinus, Vid. Sylvium, ad quæst, 8, suppl. A. 2 conc. 3.

contemptus teneri. Tutius est ergo peccata ante

dum a dæmonio liberasse; per quod docet nos non- A in idem relabitur, videtur pro præteritis ratione quam nisi de omnibus sanari. Item: Quædam impietas est infidelitatis, ab illo qui justus et justitia est, dimidiam sperare veniam. Præterea cavendum est peccatori, ne diu in peccato jaceat, sed cito de peccato pœniteat, ne quasi quatriduanus jacens in prava consuetudine, feteat; ne visco prava consuetudinis detentus, difficilius resurgat. Quia ut dicit auctoritas : « Peccatum quod non statim abluitur pœnitentia, suo pondere ad graviora trahit; crimina enim criminibus vindicantur; justum namque est, ut qui in sordibus est, sordescat adhuc (Apoc. xx11). Quod autem repentina post peccatum debeat esse contritio, nobis poenitentia David in exemplo sit, qui repentine, postquam peccatum adulterii et homicidii recognovit, ad pœnitentiæ remedium se contulit, et de solio descendens, in cinere et cilicio sedit (II Reg. x11).

acta confiteri, quam non confiteri. Unde Ambrosius ait: Donate invicem si alter in alterum peccat, alioquin Deus repetet dimissa. Si enim in his contemptus fuerit, sine dubio, sententiam revocabit; sicut in Evangelio de servo nequam legitur (Matth. xvi), qui conservi sui misertus non fuerat. In quod Rabanus: Nequam servum tradidit dominus tortoribus, quoad universum redderet debitum, quia non solum peccata quo post bapti smum homo egit, verum etiam peccata originalia quæ in baptismo sunt dimissa, repetit. Si quis vero incertus sit, utrum hoc vel illud peccatum alias adhuc fecerit, disquirat apud se diligenter, B utrum fecerit vel non; si vero certificari non possit, in dubitatione permanens, non dicat sacerdoti se hoc fecisse, şed se dubitare utrum fecerit ve! non. Secundum hoc autem sacerdos dispensat de pœnitentia, ut aliquantulam injungat satisfactio

nem.

Cautum quoque sit apud peccatorem, ne peccsta sua revelet sacerdoti, cujus notorium est crimen, confitentium sibi peccata revelare; sed si suus sacerdos sit, cum ejus licentia accedat 198 ad alium. Si vero crimen occultum sit, sufficit uni soli revelare; si autem notorium est, ut publica laboret infamia, potest pluribus revelare, ut majori puniatur verecundia.

Eleemosyne sine pœnitentia peccata non remittunt. Eleemosynarum varia genera. Nec blandiantur sibi peccatores in crimine manentes, volendo peccata sua redimere per eleemosynas, quia non valent eleemosynæ ad consecutionem veniæ, nisi interventu pœnitentiæ. Non diffiteor tamen, quia cleemosynæ peccantibus valeant, ut cæicra bona opera, ut citius convertat Deus cor eorum ad bonum, vel ut tolerabilius sit damnatorum supplicium, non tamen per eas fit peccati remissio, nisi adsit cordis contritio. Unde Augustinus: Sunt quidam qui scelerate vivunt, nec curant talem vitam moresque C corrigere, et inter ipsa facinora, cleemosynam freqrentare non cessant; sed frustra sibi ideo landiuntur, quia Deus ait: Date eleemosynam ei ecce omnia munda sunt vobis (Luc. x1), hoc enim cum late pateat, non intelligunt. Multa enim genera sunt eleemosynarum, quæ cum facimus, adjuvamur. Non enim solum qui dat esurienti cibum, polum sitienti, et hujusmodi, sed etiam qui dat veniam petenti, eleemosynam dat; et qui emendat verbere, in quem potestas datur, vel coercet aliqua disciplina, aut orat ut ei aliquod peccatum dimittatur, eleemosynam dat, quia misericordiam præstat. Multa enim bona invitis præstantur, quando eorum consulitur utilitati, et non voluntati. Sed hæc major est, qua ex corde dimittimus, quando ia nos quis-D consulat. Si fur, vel fœnerator fuerit, vel hujusmodi quam peccavit : maxima autem, erga eum ctiam esse benevolum, qui multum mali tibi fecit.

Peccata dimissa per contemptum redeunt. Dubia confitenda tanquam dubia. Cogitet etiam peccator, utrum passus sit recidivum in aliquo peccato, quia ut multiplex ait auctoritas, peccata dimissa per contemptum redeunt; dum autem quis frequenter

Innocentem accusatum quomodo juvare debeat is qui culpabilis est. Si peccator videat aliquem infamia criminis laborare, quo ipse irrclitus sit, non ille; omnibus modis debet illum ab infamia liberare, non tamen se accusare. Si vero quis irretitus sit aliquo flagitio, pro quo acensetur ante judicem, et cogatur ad judicium monomachia, consilium est, ut peccatum prius confiteatur, quam judicium ingrediatur, quia in omni confessione non est periculum animæ, sed salus; ia judicio vero, et animæ damnatio, ct vitæ temporalis est periculum. Si sutem sacerdos parochianum accuset de aliquo erimine quo ipse parochianus irretitus est, consilium est ei non confiteri, sed alteri. Si vero parochianam suus sacerdos cognoverit, consilium est, ut alium

raptor, consilium est, ut ea quæ rapuit, reddat, si potest, quia sine hoc vera pœnitentia esse non potest. Si vero Simoniacus sit, vel in dando, vel in accipiendo, datum reddat, acceptum relinquat. Et hæc de officio spiritualis medici, et modo spiritualer curandi ægrotum, dicta sufficiant.

AD LECTOREM BENEVOLUM

DE SUBSEQUENTI LIBRO.

199 Statueram, primo hoc operum B. Alani nostri tomo, non nisi moralia et parænetica proferre; verum, cum nuper ad manus meas devolutum esset sequens opus, De fide catholica, Parisiis anno 1612 impressum, sed omnino incorrectum et mutilum, punetis sæpius, loco verborum, aut aliis verbis, et non nunquam integris sententiis substitutis, quibus etiam, pluribus in locis, genuinus auctoris sensus totaliter depravatur, et in contrarium detorquetur, non sine insigni auctoris injuria; ut sileam, innumeros, prope modum, typographicos errores, qui vel soli Lectoribus quibuscunque nauseam movere possent, operæ pretium fore judicavi, si et hoc etiam opus recognoscerem, emendarem, ac perfectioni suæ restitutum, una cum aliis ejusdem auctoris operibus, publico rei litterariæ bono, luci darem. Hinc ad diversa mox cœnobia litteras misi, quæ illustrioribus manuscriptorum codicum bibliothecis instructa cognovi; in quibus unicum reperi exemplar, vetustate sua satis commendabile, et correctum; in celeberrima nimirum abbatia Parcensi juxta Lovanium, quod, cum ejusdem loci venerabilis abbas perhumaniter mihi transmisisset, sedula ipsius collatione, exemplar impressum correxi, operique perfectionem illam restitui, quam hie (Lector Benevole) percipere 200 poteris. Porro, quanquani aucior in Prologo suo, dicat opus hoc di stinctum esse quatuor libris, quoruin primus sit scriptus, contra hæreticos; secundus contra Waldenses, tertius contra Judæos, quartus contra paganos; nihilominus, quartum nusquam reperire potui, quantumvis studiose quæsitum; tertium vero reperi in codice mus. Parcensi, sed ita succinctum, ut vix libri nomen mereatur, meritoque dubitare liceat, utrum revera integer sit liber, prout ab auctore scriptus est, an solummodo fragmentum. Interim, quia in dicto exemplari Parcensi, titulo Libri honoratur, sub eodem etiam bic, illum adjunxi. Quoad primum librum, contra bæreticos, scriptus quidem ab auctore est, contra diversos sui temporis hæreticos (prout ex memorato prologo satis colligitur), specialiter tamen contra AIbigenses, quoruin secta tunc temporis mire invaluerat, in tantum, ut (feste Cæsario Heisterbacensi, illius. temporis scriptore sincerissimo) brevi temporis spatio, plus quam mille civitates infecerit, et nisi gladiis catholicorum fuisset repressa, timendum erat, ne totam Europam pervaderet, cum tamen errores doceret absurdissimos; utpote ex Manichæi, Novati, Tertulliani, Origenis, aliorum veterum hæresiarcharum antiquatis laciniis consarcinata, ut docet etiam citatus Cæsarius, I. v Dial., c. 21, ubi præcipuos omnes ipsoum Albigensium errores recenset (23), qui idem sunt, quos Alanus noster toto suo libro primo refutat. Librum autem secundum, scripsit idem Alanus contra Waldenses (24), quia ex Waldensibus prodierant ipsi Albigenses, cum quibus in multis adhuc conveniebant. Cæterum, opus est doctrina refertum solida, ei auctore suo dignum. Quod tu quoque, Lector, mecum lateberis, ubi iliud studiose evolveris. Vale. F. Carolus DE Visch, P. Dunensis.

[ocr errors]

NOTE.

(23) Albigensium errores etiam recenset Petrus de Vallibus Saruay, lib. De bello contra Albigenses, c. 2 per totum.

(24) De Waldensibus, vide etiam Cæsarium supra.

ALANI DE INSULIS

DE FIDE CATHOLICA

CONTRA HÆRETICOS SUI TEMPORIS, PRÆSERTIM ALBIGENSES,

201 Amantissimo

LIBER QUATUOR.

PROLOGUS.

AD PRINCIPEM MONTISPESSULANI.

domino suo Willelmo, Dei A sior mentis generesitas præinsignit, Magister Alanus gratia Montispessulani principi, quem non solum in omnibus et per omnia suus, opus suum. generosi generis titulus insignit, verum etiam genero- Cum inter universos hujus mundi principes se

VARIE LECTIONES.

↳ Exemplaria mss. Bone Spei et Parcense, pro Amantissimo, habent Reverendissimo.

« PoprzedniaDalej »