Obrazy na stronie
PDF
ePub

pertusum (Agg. 1), in sacco per.uso videtur pe- A vita concedatur, ut per bonum certamen perveniat ad beatitudinem. cunia quando mittitur, sed non quando amittitur. Qui ergo quanta largiuntur aspiciunt, sed non quanta rapiunt, in saccum pertusum mercedes mittunt, quia eas in spe fiducia intuentes congregant, sed non se intuentes perdunt.

Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit eum, quid proficit lavatio ejus? (Eccli. XXXIV) Post lavacrum mundus esse negligit, qui post lacrymas vitae innocentiam non custodit. Lavantur quidam et mundi non sunt, quia commissa flere non desinunt, et rursus flenda committunt.

Retribuens Dominus septies tantum reddet tibi (Eccli. xxxv). Perfectam scilicet remunerationem. Septenarius enim, quia septem dona Spiritus sancli demonstrat, perfectus est; et quia interiorem et B exteriorem hominis substantiam comprehendit, in ternario animam (Unde: Diliges Dominum Deum luum, ex toto corde tuo, etc. Matth. xx11; Marc. x11) in quaternario corpus significat, quia corpus de quatuor elementis constat.

Noli offerre munera prava, non enim suscipiet illa (Eccli. xxxv). Apud Deum non est quantitas muneris, nec persona potentis appetitur, sed dilectio et humilitas cordis, ideo nemo debet offerre sacrificium de iniquitate, sed de justo labore.

Noli avidus essse in omni epulatione, et non te effundas super omnem escam (Eccli. xxxv11). Juxta historiam, parcimoniam laudat, crapulam vitu perat, quæ ad infirmitatem perducit devorantem. Mystice vero admonet, ut in temporalibus simus temperantes. Unde Mel invenisti, comede quod sufficit tibi (Prov. xxv). Et alibi: Noli plus sapere quam oportet sapere (Rom. x11).

Honora medicum propter necessitatem: etenim creavit illum Altissimus (Eccli. xxxvi). Discretos vult nos esse in omnibus, quia omnia opera Dei bona valde (Gen. 1). Unde, non debemus eos spernere, quos constat Creatorem ad utilitatem nostram fecisse. Sunt corporales medici, sunt et spirituales. Corporales medici corpora; spirituales, curant animas. Utrique ergo honorandi sunt, sed spirituales præferendi.

In tempore ergo salutis suæ, dum est ei tempus acceptabile, exsurrexit in superbia et cupiditate terrenarum rerum æstuans sine omni timore Dei.

Ad hæc, mors, sanguis, contentio et rhomphæa, oppressiones, fames, etc.' (Eccli. XL). Peccanti homini multiplex pœna deputata est, ut correctus poeniteat, et deinceps caveat; sed quia negligit et in pejus deficit, ideo induxit Dominus diluvium orbi, at hominem deleret quem creavit. Ad comparationem vero futuræ pœnæ, nihil est quod homo patitur in præsenti. Nam tunc plena et profunda vindicta veniet, ut qui in præsenti vita peccare non cessant, sine fine crucientur.

.

Vir respiciens in mensam alienam non est vita ejus in cogitatione victus (ibid.). Stultum est otiari, et de alieno labore mercedem quærere. Recipies unusquisque secundum opera sua (Rom. 11). Cui placet otiose torpere, nec proximis docendo 163 prodesse, tandem doloribus inferni et sera pœnitentia æstuabit.

O mors, quam amara est memoria tua homini pacen habenti in substantiis suis, viro quieto, et cujus viæ directæ sunt in omnibus et adhuc valenti accipera cibum! (Eccli. XLI.) Qui prosperitatem mundi et di ̈· vitias amat, amara est illi mors corporalis, quia futuræ vitæ gaudia negligit.

O mors, bonum est judicium tuum homini indigenti, et qui minoratur viribus; defecto ætate, etc. (ibid.). C Bonum est christianis judicium mortis, quia per ipsam transeunt ad æternam vitam. Noli metuere judicium mortis temporalis, sed potius: Eum timele qui potest animum et corpus perdere in gekenkam (Matth. x).

Non est dicere, quid est hoc aut quid est illud (Eccli. xxxix). Prohibet nos esse curiosos, et per- D scrutari quæ scire non convenit. Omnia enim in tempore suo manifestabuntur, cum illuminabit Dominus abscondila tenebrarum, et manifestabit consilia cordium (I Cor. Iv).

Ignis, grando, fames et mors, omnia hæc ad vindictam creata sunt (Eccl. xxxix). Omnia homini ante peccatum obediebant, post, peccatum vero, pugnal contra eum orbis terrarum; fames et mors et mille pericula mortis. Bestiæ quoque con: tra eum sæviunt, et rhomphæa cœlestis vindictæ.

Ideo mali cruciabuntur in pœna, quia in tempore sibi dato ad pœnitentiam, peccare non desinunt; æstimant enim (prosperitate quasi somno delusi) tempus esse pacis, non belli, cum homini præsens

Quo ad æqualitatem stateræ et ponderum, ubique servanda est æquitas et observanda regula stateræ et ponderum, ne circumveniamus fratrem in emptione. Quantum hypocrisis, et dolus Domino displiceant, ostendit his verbis: Statera dolosa abominatio est apud Deum, et pondus æquum voluntas ejus (Prov. x1). Qui aliter causam pauperis et potentis librat, vel sua errata leviora quam aliorum putat, vel qui imponit in bumeros hominum onera importabilia, vel qui bona in publico, mala in occulto,

abominabilis est Domino.

Omni homini noli intendere in specie, et in medio mulierum noli commoruri (Eccli. XLII). Docet nos puritatem cordis et corporis servare. Unde : Periculose tibi ministrat, cujus vultuin frequenter attendis; nam impudici oculi non norunt animæ pulchritudinem considerare, sed corporu..

De vestimentis procedit tinea, et à muliere iniquitas viri: melior est enim iniquitas viri, quam mulier benefaciens; et mulier copfundens in opprobrium (ibid.). Mulier aut sexum significat, sicut ¡bi : Misit Deus. Filium suum, nalum ex muliere (Gal. wv). Aut infirmitatem, sicut hic: Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis (Job_ xrv),

Hic fidelibus suave jugum ostenditur, contumacibus arma terribilia.

Valde speciosus est in splendore suo (Eccli. xLu). Quia Scriptura valde præclara est in sensu suo. Giravit cœlum in circuitu gloriæ suæ (ibid.). Quia de supernis et de infimis narrat.

Vir ergo in hoc loco, fortis et discretus voca- A Arcum suum tetendit, et paravit illum (Psal. vit). ur: mulier mens infirma et indiscreta; et sæpe contingit, ut discretus labatur in culpam, infirmus exhibeat operationem bonam; sed indiscretus de bonis suis superbiens, gravius cadit; discretus autem pœnitens ad discretionis regulam redit; et de cætero, fortius et cautius agit. Sepe enim colpa fortium fit occasio virtutis, et virtus infirmoruın, occasio percati: hæc mulier confundit in ópprobrium, quia res dignas confusione, gerit.

Quam desiderabilia sunt omnia opera ejus et tanquam scintillam, quæ est, considerare! (Eccli. XL1). Tanquam scintillam opera Dei consideramus, quia vix parvam notitiam inde percipimus.

Ita ordinavit Deus omnia, ut quæ sibi videntur esse contraria, conveniant, ut elementa, vel quatuor tempora.

Altitudinis firmamentum, pulchritudo ejus est, speeles cœli in visione gloriæ (Eccli. xLm). Pulchritudo firmamenti per claritatem siderum, potentiam ostendit Creatoris, sed magis decor Ecclesiæ, in virtutibus et miraculis sanctorum, excellentiam manifestat Redemptoris, qui splendore suo illustrat credentes et ardore judicii puniet peccatores. Unde subjungit:

Sol i aspectu annumians in exitu, vas admirabile, elc. Fornacem custodiens in operibus ardoris (ibid.). Quia supplicia gehennæ præparat peccatoribus.

Tripliciter sol exurens montes (ibid.). Quia superbos pro cogitatione, 164 locutione et operatione mala,

excrucial æterna flame a.

Et refulgens radiis suis obcæcat oculos (ibid.). Quia mysticis verbis, superborum ludit intellectum. Unde Vobis datum es! nosse mysterium regni Dei (Marc.. v; Luc. vu).

Magnus Dominus qui fecit illum (Eccli. XL1u). Dispensationem scilicet incarnationis, ut superbi confunderentur, humiles scientia Dei exaltarentur.

Et luna in omnious in tempore suo; ostensio temporis, et signum ævi (ibid.) Postquam de sole disputavit, disputat de luna, quia Christum sequitur Ecclesia, c ab ipso illuminatur, sicut a sole luna. Luna enim non habet nativum splendorem, sed a sole accipit; sic et Ecclesia a Christo, quæ in persecutione videtur minui, sed in pace clarescit, crescet autem mirabiliter in consummatione.

Vas castrorum in excelsis, in firmamento cœli resplendens gloriose (ibid.). Quia in ipsa consistit multitudo fidelium, quæ in frinamento veritatis et divinæ prædicatiouis, per totum orbem gloriose resplendet.

Species cœli gloria stellarum, mundum illuminans in excelsis Dominus (ibid.). Ornatus Ecclesiæ sanctorum plenitudo, quos Deus excelsus ordinavit ut prædicatione Evangelii illustrarentur. Hi in verbis sán~ ell, id est in doctrina veræ Adei permanentis exspectant judicium Dei.

2.

Vide urcum, et benedic eum qui fecit illum (ibid.). Scriptum scilicet Novi el Veteris Testamenti, unde :

Manus Excelsi aperuerunt illum (ibid.). Quando per virtutem et sapientiam Dei in Christum, Vetus et Novum Testamentum conditum est. Imperio suo acceleravit nivem (ibid.), id est perduxit frigidas ad justitiæ nitorem.

Et accelerat coruscationes emittere judicii sul (ibid.), id est terrores judicii, et virtutum miracula.

B Et confracti sunt lapides grandinis (ibid.). Doctores qui terram humani cordis irrigant, tempestatem increpationis in se gerunt, et in tempore fundunt, et confringunt lapides grandinis, increpando scilicet duritiam pravi cordis, ne lapident vitale germen.

c

C

D

Laudemus viros gloriosos, et parentes nostros in generatione sua (Eccli. XLIV). Quia plurima moraliter disputando, allegoriamque et anagogem in plerisque tangendo, mysteria divini sacramenti addidit; nunc de sanctis Patribus narrare incipit.

Homines magni virtute, et prudentia sua præditi (ibid.). Quia plures corum reges scientiæ, divitiis abundantes, sed majori parie se ipsos regentes.

Omnes isti in generationibus gentis suæ, glorian adepti sunt, etc. (ibid.). Hæc juxta historiam, de patriarchis et prophetis accipiuntur, quorum semen, id est Israelitæ, propter eorum merita et promissiones, sæpe de angustiis liberatum est. Unde Moyses pro peccatis populi oraus, Abraham, Isaac et Jacob reducit ad memoriam, ut eorum meritis Deus placatus, filiis peccantibus daret indulgentiam. Patris David meritum filiis multo tempore servavit regnum. Se sacratiore sensu, viri misericordiæ sunt apostoli et prædicatores Novi Testamenti, qui verbo Evangelii et ministerio baptismi, quotidie gignunt filios Dei, qui imitatores parentum suorum, exempla corum sectantur, quorum corpora in spe resurrectionis quiescunt, quando semen bonorum opcrum cœlesti mercede compensabitur.

Henoch placuit Deo, et translatus est in paradisum, ut det gentibus' pœnitentiam (ibid.). Non ab Adain qui transgressus est, et de paradiso ejectus, cœpit enumerare patres, sed ab 165 Henoch, qui translatus est in paradisum; quia in học patet electio sanctorum, qui de ærumna sæculi transierunt ad quietem regni. Hic creditur venturus in fine mundi, ut det omnibus consilium penitendi.

Noe inventus est perfectus, justus, etc. (ibid.). Quando, pereunte mundo, reservatús est,ut pœnitentiam gentibus prædicaret, et exemplo demonstraret, quod, qui Deo devote serviunt, ab interitu æterno liberantur. Cum eo: Deus pactum statuit, ne ultra perderet aquis diluvii omnem carnem. Significant autem rectores qui inter fluctus sæculi,

arcam,

id est Ecclesiam Dei regunt, et præ- À mum, elc. (Prov. ix), sanctam scilicet Ecclesiam, dicant baptismum pœnitentiæ, orationibus et sacrificiis Deum placantes humano generi.

Abraham magnus pater multarum gentium, etc. (ibid.). Multarum gentium, scilicet in Christum credentium; quia filii carnis non æstimantur in semine. Duplex est promissio Abrahæ in arena maris exprimuntur stériles mundi, in similitudine stellarum, fideles christiani, qui resurrectionis lumine coruscabunt sicut astra cœli.

Phinees filius Eleazari tertius in gloria est (Eccli. XLV). Phinees filius Eleazari, sicut scriptum est in libro Numerorum (Cap. xxv), accepit a Domino testamentum pacis, quia zelo Dei Israelitam et Madianitidam mulierem fornicantes interfecit.

In quo mystice significatur, quia qui zelo Dei, B carnis suæ luxuriam et subditorum interficit, meretur a Domino dignitatem etiam sacerdotii, et ad illum sacerdotem pertine: de quo scriptum est : Tu es sacerdos in æternum, etc. (Psal. cix).

Ideo statuit illi testamentum pacis, etc. (Eccli. XLV). Significat, quod David in distributione ministrorum Dei ( Par. xxiv), quos in XXIV sortes divisit, ut per vices Domino ministrarent, gloriam Phinees non minoravit, sed auxit.

Unde in Paralipomenis: Phinees filius Eleazari erat dux eorum coram Domino.

Unde Hebræi tradunt, `quod adhuc corpore vixerit, et tabernaculo ministrorum vices ordinaverit. Sapientia ædificavit sibi domum, excidit columnas septem (Prov. 1x). Unde: Supientia ubi invenitur, et quis est locus intclligentiæ ? nescit homo pretium ejus, nec invenitur in terra suaviter viventium (Jub XXVII). Ecce, timere Deum ipsa est sapientia, et abstinere a malo, prudentia. Ut evidenter appareat quæ sit illa sapientia quæ domum ædificavit, distinguendum est inter sapientias ; est enim sapientia mundí, sapientia carnis, sapientia desursum, et sapientia sursum. De sapientia mundi dicit Apostolus: Sapientia hujus mundi, stultitia est apud Deum (I Cor. v).

De sapientia carnis, idem ait: Quia prudentia carnis mors est (Rom. v). De sapientia quæ de sursum est, dicitur, quia pudica et pacifica est, etc. (Jac. 1). De sapientia sursum, dictum est, quia attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. vii).

Sapientia mundi in vanitate, sapientia carnis in voluptate, sapientia desursum in veritate, sapientia sursum veritas est, æternitas est.

Sapientia ergo quæ sursum est, et quæ Deus est, ipsa ædificavit sibi domum, corpus videlicet Domi ni, in quo habitavit corporaliter. Ibi cxcidit columnas septem, id est septem charismata Spiritus sancti. Christus enim secundum quod homo, accepit Spiritum septiformem, non ad mensuram, sed ad plenitudinem. Unde Isaias: Requiescet super eum Spiritus Domini, spiritus sapientiæ et intellectus, etc. (Isa. x1). Rursum; Sapientia ædificavit sibi do

C

D

ubi etiam excidit columnas septem, quia ipsa Ecclesia accipit 166 Spiritum septiformem. Unde Joannes: Et nos de plenitudine ejus accepimus (Joan. 1). Possumus etiam dicere, quia sapientia ædificarit sibi domum, beatam scilicet Virginem, in qua excidit columnas septem, id est quatuor cardinales virtutes, prudentiam, temperantiam, fortitudinem, justitiam; et tres deificas, id est fidem, spem, charitatem. Sed quoniam legimus: Sedes sapientia anima justi, in hac domo, id est in anima justi, possumus etiam invenire columnas septem, id est septem morales virtutes, quæ ibi exciduntur, et cum multo labore mirabiliter expoliuntur. Septem columnæ, id est septem virtutes, istæ sunt charitas, humilitas, sobrietas, castitas, obedientia, disciplina, patientia. Et quia omnis, id esi perfecta laus in fine canitur, jangamus his perseverantiam. Istæ octo virtutes et singulæ diversorum, omnes simul propriæ sunt monachorum. Charitas est forma virtutum, humilitas sedes vel cathedra virtutum, sobrietas mensura, castitas ornamentum, obedientia auriga, disciplina schola, paticntia clypeus, perseverantia corona.

Charitas regina virtutum, humilitas custos, sobrietas ministra, castitas pulchritudo, obedientia directio, disciplina correctio, patientia probatio, perseverantia conclusio. Charitatem commendat nobis Dominus, dicens: Majorem charitatem nomo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Joan. xv). Humilitatem docet, dicens: Discite a me quia mitis sum, et humilis corde (Matth. xi). De sobrietate: Sobrii estote et vigilate, etc. (1 Petr. v). De castitate: Sint lumbi vestri præcincti (Luc. x). De obedientia: Melior est obedientia quam victima (Reg. x1). De disciplina: Apprehendite disciplinam (Psal. n). El : Qui abjicit disciplinam, infelix est (Prov. xv). De patientia: In patientia vestra possidebitis animas vestras (Luc. xx1). De perseverantia: Qui perseveraverit usque ad finem, hic salvus erit (Matth. x et xxv). Charitatem commendat nobis locus et victus; humilitatem, vilitas habitus; sobrietatem, mensura cibi el potus; castitatem indicit nobis identitas sexus; obedientiam nostram insinuat, quod invicem inclinamus; disciplinam, quod magistros habemus; patientiam demonstrat nobis, quod per silentium quasi muti sumus; perseverantiam, quod claustris includimur. Hæc de virtutibus breviter dicta sunt pro eo quod Regnum Dei non in sermone, sed in virtule est (1 Cor. iv), adeoque juncta sunt virtus et regnum Dei, ut virtus ipsa dicatur regnum Dei. Undo Apostolus: Regnum Dei non est esca el potus, sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto (Rom. XIV). Et Dominus ait: Regnum Dei intra vos est (Luc. XVI). Virtus via est, regnum Dei patria nostra est. Teneamus viam, ut perveniamus ad patriam. Aggrediamur alacriter arcem virtutum; curramus velociter viam mandatorum, ut perve

niamus feliciter ad Creatorem nostrum, cui est A Innocentia est, ut nec lædas, nec lædere velis, behonor in sæcula sæculorum. Amen. neficentia est, ut si possis, prosis, si non possis doleas.

Quam pulchra es, et quam decora, charissima, in deliciis? (Cant. vi) Vox Christi est, fidelis animæ pulchritudinem laudantis et admirantis. Unde non ait pulchra es, sed admirative: Quam pulchra es! Est autem gemina pulchritudo, naturalis et artificialis; naturalis a conditione, artificialis a compo· sitione. Anima namque a Deo pulchra est condita, sed ipsa superjectis sibi stercoribus vitiorum, sponte foedata est. Ut ergo naturalem recuperet pulchritudinem, oportet eam dignis pœnitentiæ fletibus et fructibus, conjectas sordes abluere. Primo quidem operis, secundo sermonis, tertio cordis. Puritas actionis in tribus consistit, ut sit scilicet sine iniquitate, sine mollitie, sine levitate; B innocens, munda, gravis.

Puritas quoque sermonis triplex est, ut sit sine mendacio, sine jactantia, sine multiloquio : verus, humilis, parcus.

167 Et puritas cordis in tribus est, in intentione recta, quæ nihil moliatur iniquum; in affectione rigida, quæ nil recipiat otiosum; in cogitatione munda, quæ nil recipiat sordidum. Ex gemina puritate, operis scilicet et sermonis, potest vocari pulchra ab hominibus, habet enim gloriam apud homines, sed non apud Deum; at ubi puritas cor. dis adfuerit, non ab hominibus solum, sed ab eo qui cordis inspector est, quam pulchra vocabitur. Sed nativæ puritatis reparata specie, oportet alium omni arti et studio exhibere decorem, id est comparatis coloribus virtutum, exornare animam, eique vestem facere nuptialem, ut sic placens Sponso specie sua ac pulchritudine sua, mereatur audire, geminato laudis suæ præconio: Quam pulchra es, et quam decora! Hunc decorem maxime operatur charitas, quæ est amor in Deum et proximum. In Deum, tripliciter, quia Trinitas est; ex toto corde, ut solus placeat rationi; ex tota anima, ut solus sapiat voluntati ; ex tota virtute, ut solus trabat in concupiscentiam sui. In proximum dupliciter, cum duplex superbia sit: primo, secundum animam; deinde, secundum carnem; nam qui solam carnem vel soam animam diligunt, neutrum diligunt.

C

Ad utramque sufliciunt illa duo præcepta : Quod D tibi non vis fieri, alii ne feceris, et : Quæ vultis ut fas ciant vobis homines, et vos facite illis (Matth. vi, Luc. vi). In altero innocentia, în altero beneficentia.

Sic audire mereberis: Quam pulchra es, et decora! Ut autem et charissima nomineris, adhibe aliquid quod ipsis virtutibus majus est, hoc est : Noli altum sapere, sed time (Rom. x1). Hæc est humilitas, virtutum nutrix, virtutum gloria, virtutum vita, nomen et meritum.

Hac sine, virtutes non virtutes dici, nee virtutes numerari dignæ sunt. Hanc ergo quæcunque es, devota anima, applica tibi, applica te illi, babe sociam, habe charissimam, et si fueris puritate chara, charitate charior, eris humilitate charissima. Vel certe, quia humilitatis tria genera sunt, subesse videlicet superiori, pari, inferiori, merito quæ nullum prætermittit gradum, in primo chara, in sccundo charior, in tertio charissima nominatur

Jam ad delicias veniamus: Charissima, inquit, in deliciis. Si beata est anima quæ labores manuum suarum manducabit (Psal. cvn); quæ paupertatem, quæ luctum, quæ persecutionem patitur propter justitiam (Matth. v); quid'illa quæ in deliciis habitat, quæ deliciis affuit, innixa super dilectum suum?

Et hic gradus aliquot advertere est. Est anima quæ in sudore vultus sui vescitur pane suo, quæ cum operata fuerit terram suam, non dat fructus suos, sed spinas et tribulos germinat ei (Gen. 111). Est item quæ lætatur cum bene fecerit, et exsultat in rebus optimis, dicens: Bonum mihi, Domine, quia humiliasti me, ut discam justificationes tuas (Psal. CXVII). Est et invenire (raro quidem fateor) cui vivere Christus sit, et mori lucrum (Philip. 1), quæ glorietur in tribulationibus, quæ gaudeat quod digna sit pro nomine Jesu contumeliam pati; quidni eam in deliciis esse, imo et affluere dicam? Prima quippe in spinis est, quæ laborat in gemitu suo, lamentans et dicens: Miser factus sum et curvatus sum usque in finem, tola die contristatus ingrediebar (Psal. xxxvii), Secunda 168 in cibis est, quæ con sine delectatione vescitur pane illo, de quo pane lestatur ipse qui dicit: Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei (Joan. 1v). Magna quæ spinas patitur, major quæ vescitur cibis Patris sui; at omnium maxima, quæ deliciis affluit, et de deliciis ad delicias transfertur, cooperante gratia sponsi Jesu Christi Domini nostri, qui est benedictus in sæcula sæculorum. Amen.

MAGISTRI

ALANI DE INSULIS

DOCTORIS UNIVERSALIS

OPUSCULUM

DE SEX ALIS CHERUBIM

In quo succincta et sana continetur doctrina de Compunctione, Confessione, Satisfactione, Dilectione Dei ci proximi, etc.

Nunc primum integre in lucem editur ex antiquo ms, codice bibliothecæ S. Vedasti, Atrebati.

AD LECTOREM.

169 Non mireris, Lector, si forte opusculum hoc (pro majori sui parte) aliquoties inter Opera S. Bonaventuræ impressum conspexeris, et nunc Alano attributum videas; hunc enim verum illius auctorem esse, præter clarissimos viros, Antonium Possevinum, in Apparatu sacro; Valerium Andream, in bibliotheca Belgica; Antonium Sanderum, de Scriptoribus Flandriæ; aliosque recentiores plurimos (18), asserit etiam Joannes Trithemius, auctor in veterum scriptorum cognitione versatissimus : imo sua det stylus et clare convincunt plura antiquissima mss. exemplaria, quæ expresse Alani nomen 170 præferunt (quorum unum ex illustri bibliotheca nobilis viri P. M. Toussani Desbarbieuz, Insulensis, toparcha Despretz, etc. mihi procuravit vir doctissimus veterum præsertim auciorum lectione, Claudius Doresinieulx, Atrebatius) cum e contra, nullum huc usque, antiquum exemplar prodierit, quod Sancti Bonaventuræ nomen præferret. Adeo, ut quicunque bactenus opusculum illud curarunt imprimi una cum operibus ejusdem Sancti Bonaventuræ, semper adnotaverint, incertum esse, utrum revera genuinus esset fetus Seraphici doctoris, an Alani. Testes hujus sunt, duæ exactissimæ editiones operum ipsius Seraphici doctoris; scilicet, Romana Vaticana, anno 1587, jussu Sixti v adornata, et Mogunti..a anni 1619. In quibus ad calcem tomi VII, reperies opusculum hoc (licet tertia, fere, sui parle truncatum) ad seriem operum incertorum rejectum, cum inscriptione sequenti: De sex alis cherubim tractatus. Qui tamen ab aliquibus Alano adscriptus fuit. Hoc modo prænotatur opusculum istud in omnibus impressis. Alanum autem de Insulis Joannes Trithemius in suo de scriptoribus ecclesiasticis catalogo, ejus auctorem agnoscit, et De sex alis cherubim inscribit. Cujuscunque vero auctoris sit, brevem et sanam continet doctrinam de compunctione, confessione, satisfactione, carnis munditia, mentis puritate, Dei et proximi dilectione. Hæc ibi.

Ad hæc, scias etiam velim, opusculum hoc nunquam adhuc fuisse impressum integre, sed semper mutilum, nam auctor initio ipsius opusculi, expressa seraphini imagine, eam dilucide explanat, juxta visionem Isaiæ VI: Vidi Dominum sedentem, etc. quam docte et eleganter exponit. Quia expositione præmissa, dictæ imagini concinne totum 171 subsequens opusculum appropriat. Hæc expositio (quæ facile tertiam opusculi partem complectitur) in omnibus impressis exemplaribus desideratur; quam nos hic restituimus, ex ms. codice pervetusto (ut prætactum est) bibliothecæ Vedastinæ.

Porro, licet attentis, imagine seraphini, ejusdemque explanatione juxta visionem Isaiæ (in qua non risi seraphinorum fit mentio, et non cherubinorum) Libellus hic convenientius forte inscriberetur : De sex alis seraphim. Nihilominus, quia non solum exemplaria omnia impressa, verum etiam Trithemius, et antiquuia ms. nobis communicatum, illum inscripserunt De sex alis Cherubim, eumdem bic titulum reservavimus; præsertim, quia auctor in fine jam sæpius memoratæ expositionis, asserit se quoque in opusculi concinuatione reflexisse ad visionem Ezechielis prophetæ, qui non nisi de cherubinis loquitur, nuila facla mentione seraphinorum. Interim libellus bonus et utilis est, adeoque repetito prælo diguus.

D. Carolus de Visco
prior Dunensis.

(18) Thomas Demster, in Hist. Scotia. Claudius Doresmieulx, in epistola ad me, hac de re data.

[merged small][ocr errors]
« PoprzedniaDalej »