Obrazy na stronie
PDF
ePub

xaus est ad corrigendum genus humanum; instru- A teris mulieribus virtute formosior, rubore terrenamentum mensurautis, quo usus est ad claudendum se sub mensura humanitatis.

Et sicut virga dum in altum erigitur, recta linea dirigitur, sic Virgo Maria in altum beatitudinis fuit erecta, et tramite virtutum directa. Unde et de ipsa dicitur: Quæ est ista quæ ascendit per desertum ? etc. (Cant. in.) De hac virga, flos est egressus, id est natus Christus; flos fructum facit, odorem reddit, campo pulchritudinem dat. Sic Christus fructum nostræ redemptionis fecit, odorem nominis sul ubique diffudit, spiritualem pulchritudinem mundo dedit.

29. Aliud est signaculum Dei, allud sigilluın; aliud imago, aliud signum. Sigillum Dei Patris est Filios, quasi in omnibus signaus illum, quia Patri B coæqualis, eu æternus, consubstantialis. Angelus est Dei signaculum, quasi in aliquibus signans illum; quia in pluribus Deo similis, etsi non in omnibus. Unde de Lucifero dicitur secundum statum quem habuit ante casum : Tu signaculum similitudinis Dei (Eccl. xxx!). Sed Filius est sigillum Patris secundum unitatem essentiæ, angelus vero signaculum imitationis per rationem. Homo dicitur image Dei, quasi imitago, quia non est ita expresse similis Deo sical Angelus. Quælibet vero creatura dicitur signum Dei, quia sua essentia, sui ordinatione, sua pulchritudine prædicat Deum.

30. Vita æterna non solum dicitur promissio, sed repromissio; quia non solum verbis promissa, sed etiam factis. Promissa per patriarchas, per prophetas, per Christum, per apostolorum senatum. Quis sanctus de vitæ æternæ dubitat adeptione, quæ probata est tot sanctorum' præconiis, tot sanctorum exemplis ?

Non rideret Vincentius in equuleo, nisi securus esset de præmio. Non gauderet Laurentius in craticula, si dubitaret de gloria. Hoc totum operatur fides; regua vincit, justitiam perficit, repromissionem acquirit.

31. Beata Virgo Marfa est quasi lilium inter spinas (Cant. 11), quasi oliva speciosa in campis, quasi plantatio rose in Jericko (Eccl. xxiv). Lilium inter spinas oriens, quanto magis a spinis pungitur, tanto major odor ab eo emittitur. Lilium spinis præcellit odore, præeminet colore. Et beata Virgo, quanto majorem a Judæis sustinuit persecutionem, tante ipsius patientia majori bonæ opinionis fragravit redolentia. Hæc est quasi oliva in amplitudine hujus mundi, velut in medio campi, speciositatem virtutum retineus, sanctis cogitationibus virens, bonis operibus florens ; nobis fructum æternæ beatiiudinis pariens, cœlesti oleo fecunda, id est Spirilus sancti gratia. Hæc est quasi plantatio rosæ in Jericho. Rosa in Jericho plantata, oritur pulchrior, redolet fragrantior, majori rubore vestitur, diutius sua pulchritudine coloratur. Cum ergo Jericho interpretatur defectus, beata Virgo quasi quædam Tosa in defectus humanæ naturæ plantata, fuit cœ

[ocr errors]

D

rum tribulationum per patientiam venustior, odore bonorum operum redolentior.

52. Hi sunt tres gradus, per quos homo ascendit in cœlum : paupertas, humilitas, charitas. Ad hoc enim ut homo justificetur, oportet primo ut pauper sit spiritu, id est humilis et cor non apponat divitiis ut post eas mentaliter non abeat, quamvis eas materialiter habeat. Oportet autem babere quadruplicem paupertatem, contra quadruplicem divitiarum speciem; sunt enim divitiæ fortunæ, 155 quæ consistunt in auro et argento, et lapidibus pretiosis, et honoribus terrenis quæ eadem levitate recedunt qua accedunt, et ideo dicuntur fortunæ. Quæ si affluant, non debet homo iis cor apponere. Sunt et divitiæ naturæ, quæ consistunt in dotibus corporis, ut in pulchritudine, robore, incolumitate, in dotibus animæ, ut in memoria, intellectu, ratione. De his non debet homo superbre, sed contra hæc, paupertatem semper retinere. Sunt divitiæ quæ consistunt in virtutibus, et donis Spiritus sancti. De his autem divitiis non debet etiam homo superbire, ne recedant ex hominis superbia, sicut accesserunt ex divina gratia. Divitiæ gloriæ, consistunt in æterna beatitudine. Nec etiam debet superbire de illa, in præsenti vita, propter meritorum suorum insignia, quia superbia non solum aufert insignia meriti, verum etiam insignitatem præmii. Secundus gradus per quem ascendit homo in cœlum, est humilitas; hujus tres sunt species, prima est sufficiens, quæ exhibetur majori; secunda abundans, quæ solvitur pari; tertia, consummans, quæ persolvitur minori. Hæc est consummatio omnis justitiæ, de qua dicit Dominus ad Joannem Oportet me implere omnem justitiam (Matth. m), id est supremum gradum bumilitatis. Est autem supremus gradus charitas, secundum quam homo tenetur Deum diligere supra se, infra Deum se, proximum intrâ se.

33. Tres pueri, Ananias, Azarias et Misael, ne legem Dei impleant, captivantur (Daniel 1); quia în hoc mundo, tres animæ potentiæ ne se plene exerceant, captivantur; scilicet irascibilitas, concupiscibilitas, rationabilitas: irascibilitas, ne refrenet vitia; concupiscibilitas, ne appareat recta; rationabilitas, ne examinet singula. Sed quartus, Daniel contemplativus gaudet, visiones videt, quia superior portio rationis quæ exstingui non potest, veritatem videt in speculo. Ne ergo nos captivitas terræ aquilonis, ira ad lites invitet, ad contumelias inflammes, ad detractiones moveat, ad odia succendat; ne concupiscentia excitet gulam, evocet luxuriam, cupiditalem pascat, avaritiam nutriat; ne ratio fallatur, ne imaginationibus seducatur, ad nos clamat Dominus dicens: 0, 0, 0, fugite de terra aquilonis (Zach. 1). Terra aquilonis, civitas est Babylonis ; quid est Babylon, nisi mundus iste, in quo spiri- · tualis Nabuchodonosor, id est superbia, regnat ? De hac terra fugite, ne irascibilitas erret; fugite, ne

concupiscibilitas deviet; fugite, ne rationabilitas A exhaurirent, non essent talia per quæ mens fit exorbitet. Nobis in terra captivitatis aquilonis, imminet triplex væ. Væ, quia succensi ira; væ, quia inflammati concupiscentia; væ, quia ratio offu

scata.

Hoc insinuans Jeremias ait : A, A, A. Domine Deus, quia puer ego sum, et nescio loqui (Jer. 1). A, quia ira decoquit; A, quia concupiscentia succen❤ dit; A, quia ratio dormit; et ideo puer ego sum, et nescio loqui. Ab hac terra aquilonis panditur omne malum; malum in Deum, per blasphemiam; malum in proximum, per superbiam; malum in se ipsum, per luxuriam.

quadam vacuitate plena et quadam plenitudine va» của. Si bona essent, tellus eis non gauderet, paradisus non careret. Hæc terrena bona avaritiæ sunt materia.

37. Si vis vitare luxuriam, gulam refrena, vigiliis insta, orationibus intende. Si vis vitare avaritiam, attende quod avaritia est idolorum servitus, (Ephes. v). Si vis vitare vanam gloriam, considera, quod vanitas vanitatum, et omnia vanitas (Eccles. 1). Considera quod hoc solum gloriosum retinet secum vana gloria, quod appetitores sui contemnai, appetat contemplores, volentes aspernetur, fugientes

34. Igni luxuriæ tria materiam præstant, scilicet, insequatur. sarmentai, sulphur, sterquilinium.

Exterior corporis pulchritudo eleganter compa- B ratur sarmento; nam sicut sarmentum ad modicum viret in vere, marcescit in hieme, arescit in grandine, reservatur flammæ; sic exterior corporis pulchritudo nunc in facie vernat, nunc ab hieme senectutis fugatur, nunc per mortem exstirpatur, nunc flammæ luxuriæ materiam præstat. Quid est exterior pulchritudo, nisi superbiæ fomentum, latum deauratum, sterquilinium dealbatum, sarmentum igni luxuriæ reservatum ? Sulphur vero est gula, quia sicut sulphur fetet et ardet, sic gula feLet per infamiam, ardet per concupiscentiam. Quid est gula, nisi luxuriæ seminarium, rationis sepulcrum, acervus stercorum, prædo pudoris, hostis castitatis, origo immunditiæ, mater nauseæ? Sterquilinium vero quod impinguat terram, et pessimam 156 a se emittit redolentiani, est desidia, quæ carnem impinguat ad luxuriam, et solam in se gerit infamiam. Unde David desidiosus in palatio, laboravit adulterio. Et :

Quæritar Ægistus, quare sit factus adulter?
In promptu causa est: Desidiosus erat.

(OVID., 1. De remed, amoris.)

[ocr errors]

O miserabilis ignis luxuriæ, cui sulphur materia, scintilla desidia, fumus infamia, cinis immunditia !

55. Divitiæ materiam præstant avaritiæ, quia multi dejecti paupertate, avaritia non æsluant, qui postquam divites facti sunt, eadem laborant.

36. Terreni honores, et mundanæ potestates, eleganter feno et stipulæ sunt comparabiles, quia sicut fenum vel stipula, nunc viret, nune in clibanum mittitur; nunc floret, nunc conteritur; sic mundana gloria nunc viret, nunc emoritur; nune splendet, nunc teritur. Quid ergo sunt terreni honores, nisi bonorum imagines?

Quid mundanæ potestates, nisi potestatum histriones? Quid sæculares dignitates, wisi dignitatum larvæ et simi? Quid terrena bona, nisi bonorum phantasia? certe, bona terrena bona non sunt; si bona essent, nunquam deessent, non abessent justis, non adessent injustis.

Si bona essent, animum implerent, non mentem

C

38. Pœnæ infernales quas damnandi in inferno patientur, sant novem: prima est, ignis inexstinguibilis, qui scilicet ignis tanto excedit ignem nostrum, quanto noster excellit ignem imaginarium; de quo dictum est: Ite, maledicti, in ignem ælernum (Matth. xxv). Et alibi: Ignis eorum non exstinguitur (Marc. IX; Isa. LXVI). Nota duplicem effectum istius ignis, quia nec consumet, nec consumetur. Secunda pœna damnatorum erit, frigus incomparabile. Unde Job: Transibunt ab aquis nivium ad calorem nimium (Job xXIV). Tertia, vermis immortalis, unde: Vermis eorum non morietur (Isa. LXVI). Quarta fetor intolerabilis. Vix enim damnati fetorem illum sustinebunt. Quinta, tenebræ palpabiles, quæ tantum erunt spissæ, quod fere scindi possent. Unde Dominus: Projicite eum in tenebras exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. xxn). Et Job: Si sustinuero, infernus domus mea est, et in tenebris stravi lectulum meum (Job xvii). Et propheta : Impii in tenebris conticescent (I Reg. n). Sexta, flagella cædentium; impii enim gravissimis flagellis affigentur. Septima, visio dæmonum, ser pentum, et quadrupedum. Octava, confusio peecatorum, quia omnia peccata mali coram oculis suis videbunt, et non tantum sibi, sed etiam omnibus dujuslibet opera mala erunt manifesta. Nona, et ultima pœna, erit, desperatio; nemo enim illorum de cætero requiem se sperabit habiturum.

39. Quatuor modis fugiet homo novem prædiclas pœnas, scilicet; fuga, pudore, dolore, timore. Fuga, ut quandiu vivit, fugiat peccata in quantum D potest. Quædam enin peccata magis fugiendo, quam resistendo vincuntur, ut luxuria. Unde Paulus Fugite fornicationem (I Cor. v1), quia non debet fieri conflictus cum ea, nisi terga vertendo. Pudore, at de vita sua pessima in præsenti erubescal, et erubescendo poenitentiam agat. Dolore, ut de peccatis præteritis, et quia Deum offendit, doleat. Timore, ut Creatorem suum, et etiam supplicium timeat, et ita in præsenti dignam pœnitentiam accipiat, ne in futuro sine fine novem prædictas pœnas sential.

157 40. Exsultate Deo adjutori nostro (Psal, LXXX). In spiritualibus gaudiis exsultandum est, non in terrenis, quæ delectationem promittunt, el

auferunt. Si vis ́ista terrena gaudia fugere, r tio- A scientia, sicut inendacii nota. Cum omne peccanem consule; hanc si audire volueris, dicet tibi : Reliaque ista, ad quæ indiscrete discurritur; relinque divitias ob pericula possidentium, et onus; relinque corporis voluptates, quia molliunt et enervant; relinque ambitum, tumida est res, vana et ventosa, nullum habens terminum. Vides, quanı miserum sit terrenas delectationes appetere, quam miserum potentium liminibus insidere? Multum haLes contumeliarum ut intres, plus cum intravėris. Præteri istos gradus divitum, et magno fastu suspensos honores.

Isti terreni, quamvis humillimi sint et dejecti, tamen per difficiles et arduos gradus adeuntur. Periculosa in fastigium diguitatis via est. Dirige ergo viam intentionis ad spirituales mentis divitias, B res videlicet amplissimas et tranquillissimas; ad quam verticem rationis si ascenderis, tibi fortuna caput submittet.

Omnia quidem sub te quæ pro excellentissimis habentur, aspicies. In tuto pars tui melior est, scilicet ratio, huic fortuna nocere non potest. Hac via eundum est, et in isto vitæ habitu componendus est homo, placide quidem, non molliter. Longum gaudium et perenne manet rationis accipe illud gaudium quod immortale est, et assiduum delectat. Qui enim rationi indulget sibi non alieno innixus est; nam qui alieno sustinetur auxilio, potest cadere.

Quis autem prudens confidit in fortuna? aut quis prudens se miratur ob aliena?

Quid est beata vita, nisi mentis securitas, et perpetua tranquillitas? hane dabit animi magnitudo, dabit constantia bene vivendi tenax. Ad hæc pervenitur, si mentis puritas tota perfecta sit, si servetur in rebus agendis, ordo, modus, decor, innoxia voluntas ac benigna, intenta rationi, nec unquam. ab illa recedens.

C

41. Perdes omnes qui loquuntur mendacium (Psal. v). O homo, quantum a summa veritate discordas, dum figmentis mendaciorum operam præstas! Quomodo te putas venire ad verum, si etiam in verbis dissentis a vero? Nescio qua conscientia ea lingua quis rogat Deum qua eructavit mendacium. Linguæ amputat officium, qui eam exercet I) ad mendacium; quo pacto, ita incauteriatur con

tum mortale hominem alienet a vero esse, nullum magis quam mendacium derogat veritatis naturæ; hoc est vitium quod falsa testimonia commentatur, fabricat adulationes, invenit fraudes, consummat detractiones. Per hoc vitium corde et ore loquitur, in semetipso diversificatur, negat ore quod tenet in corde. Per hoc vitium, cor contradicit ori, os obviat cordi. Hoc vitium hæresim parit, schismata facit, generat suspiciones, inauditos concinnat rumores; hoc colorat probra turpia, palpat denudanda, denudat velanda, assistit perjuriis, assidet actionibus inhonestis.

Cum omnis res lege naturæ ad utilitatem proximi tendat, hæc sola veritatem expugnat, hæc tantæ malitiæ rubiginem in se continet, quod nulla ratio cam excusare possit. Non hanc solvit a reatu in obstetricibus naturalis pietas (Exod. 1), non in Gabaonitis rationalis timiditas (Josue. 1x), non in Petro terror mentis (Matth. vi), nec in Anania providentia necessitatis (Act. v). O homo, si in tuo mendacio fit falsitas, in culpa erit veritas ? O miserabilem-mendacii effectum, qui intentionis proponit falsum, et consequenter assumit verum supplicium ! Quantum deviat ab officio lingua, qui os commacalat mendacii sorde Mendacium fermentum est, quod totam locutionis massam corrumpit, et si quid boni in locutione est, in sui amaritudinem convertit.

Est triplex mendacium, vanitatis, falsitatis, intentionis. Primum miserabile, secundum culpabile, tertium abominabile. Primum est pœnæ, secundum culpæ, tertium malitiæ.

158 Primum iunatum, secundum excogitatum, tertium elaboratum.

42. Per hoc quod Christus in nuptiis mutavit aquam in vinum (Joan. 11), figuratur quod in illis nuptiis quas celebravit in thalamo uteri virginalis, uniendo humanam naturam divinæ, mutavit insipiditatem antiquæ legis in saporem novæ legis. In hac domo virginalis uteri, quasi triclinium erat, ordo trium virtutum, humilitatis, virginitatis, charitatis; architriclinus erat Christus, quasi princeps triclinii. Ibi triplex aqua fuit in triplex vinum mutata, pœna in poenitentiam, austeritas in gratiam, miseria in misericordiam.

DICTA ALIA

MAGISTRI ALANI DE INSULIS

Quæ communiter Mirabilia nuncupantur, sed forte melius, Memorabilia.
Ex eodem ms. codice monasterii Dunensis eruta,

159 Omnes animæ motiones universitatis con- A ditor Deus creavit ad bonum, sed usu nostro sæpe fit, ut res'quæ bonæ sunt per naturam, dum male iis utimur, nos ad peccata deducant. Unus ex animæ motibus amor est, quo bene utimur, si sapientiam et veritatem amemus, male autem, si carnem aut sanguinem. Tu igitur, ut spiritualis, audi spiritualiter amatoria verba cantari, et disce motum animæ tuæ, et carnalis amoris incendium ad meliora transferre.

:

Deus creavit de terra hominem, let secundum imaginem suam fecit illum (Gen.1). Ut scilicet vivat, sapiat, et memoriam, intellectum et voluntatem habeat. Unde Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, etc. (Matth. xx1; Marc. xu). Id est ex toto intellectu, voluntate et memoria. Sicut autem ex Patre 160 Filius, ex utroque Spiritus, ita ex intellectu voluntas, et ex utroque memoria, nec sine his tribus potest anima esse perfecta, nec unum, quantum ad beatitudinem pertinet, sine aliis integrum constat. Et, sicut Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus sanctus, non tres dii, sed unus Deus tres habens personas, ita et anima intellectus, anima voluntas, anima memoria, non tamen tres animæ, sed una anima; tres babens potentias, ia qui

Amicus amoris consors, cui sic animum tuum applica, ut ex duobus unum fiat; cui te tanquam tibi committas, a quo nihil timeas, et nihil inhonestum pelas; non est enim amicitia vectigalis, sed plena decoris. Unde Dominus: Vos amici mei estis si feceritis quæ ego præcipio vobis (Joan. xv). Dedit B bus imaginem Dei mirabiliter gerit. Quibus quasi

nobis Dominus formam amicitiæ quam sequamur, ut faciamus amici voluntatem, aperiamus ei secreta, et ipse nobis. Hinc etiam Ecclesiasticus: Amicus fidelis, fortis protectio, qui invenit illum, invenit thesaurum (Cap. vi). Amicus fidelis, secundum Deum scilicet, qui ad medicamentum vitæ æternæ et immortalitatis necessaria cum amico tractat, nam ut bene dicit Cicero, amicitia nisi inter bonos esse non potest. Debet etiam amicitia esse libera, et ad omnem felicitatem proclivis. Qui timet Deum, æque habebit amicitiam bonam.

Plena etiam et perfecta amicitiæ gratia inter perfectos viros, ejusdemque virtutis perseverare potest. Ad hanc quibusdam gradibus pervenitur. Primus gradus est mundanorum contemptus; secundus, ne quis sese sapientem et consultum judicans, sibi potius quam amico credere malit. Tertius, ut ompia quæ utilia et necessaria æstimat, bono charitatis postponat. Quartus, ut omnino desinat ab ira. Quintus, ut iram fratris etiam irrationabilem curare cupiat, quia alterius tristitia perniciosa sicut propria, nisi eam quantum in te est, etiam de fratris mente depellas. Postremus gradus, et omnium vitiorum peremptorius est, ut de hoc mundo credas te quotidie migraturum.

Noli quærere fieri judex, etc., (Eccle. v). Debet quisque proprias virtutes perpendere et pro quantitate virium, curam aliorum suscipere, ne dum delectatur loco gloriæ, fiat subditis auctor ruina; et qui gravatur pondere suarum culparum, velit fieri judex alienarum. Ille protrahi debet in exemplum xivendi, qui nulla adversa pertimescit.

C

excellentioribus viribus jubemur diligere Conditorem, ut quantum intelligatur et diligatur, semper in menioria habeatur.

Nec sufficit Deo intellectus, nisi voluntas sit in amore ejus; nec ista duo, nisi memoria addatur, qua semper in mente diligentis et intelligentis maneat Deus.

Quia sicut nullum momentum est quo non utatur homo vel fruatur Dei bonitate, ita semper in memoria debet præsens esse.

Ad similitudinem quoque Dei factus est homo, ut sicut Deus charitas est, bonus, justus, mitis, misericors, ita homo charitatem habeat, sit bonus, justus, etc.

Qui vivit in æternum, creavit omnia simul (Eccli. XVI). Rerum substantia simul creata est, sed non simul per species formata est. Et simul exstitit per substantiam materiæ, non simul apparuit per speciem formæ. Cum enim factum cœlum terraque describitur, simul spiritualia et corporalia, et quidquid de cœlo vel de terra producitur, factum indi

catur.

Noli esse humilis in sapientia tua (Eccli. xm). Non virtutem humilitatis abhorret, sed auctoritatem firmam contra expugnatores veritatis docet tenere, quibus fortiter resistendum.

Fornicatio mulieris in extollentia oculorum, et in palpebris illius agnoscetur (Eccli. xxvi). Per hæc tria, curiositatem humanæ mentis ostendit, quæ semper prona est in malum. Unde : Omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est,et concupiscen

tia oculorum, et superbia vitæ (I Joan. u). In his A sto dominum suum non discernit vel alienum, sic tribus, omnia vilia concluduntur.

Concupiscentia enim carnis est, quidquid ad voluptatem corporis pertinet ut cibus, potus, concuhitus; concupiscentia oculorum, omnis curiositas, sicut in turpi spectaculo, in acquirendis superfluis, in agnoscendis et carpendis proximorum vitiis; superbia vitæ est, cum quis honores jactat, et per elationem vanæ gloriæ, et per arrogantiam deseruit. Per concupiscentiam carnis tentatus est Adam, cum ei hostis de ligno vetito comedere suasit; per concupiscentiam oculorum, cum diceret: Scietis bonum et malum; per superbiam, cum adderet : Eritis sicut dii (Gen. 11!).

stultus et derisor non discernit hypocritam et fidelem amicum, sed per oris officia æqualiter utrique pandet secreta.

Filio et mulieri, fratri et amico, non des potesta tem super te, in vita tua (ibid.) Ad litteram, patres docet ut filios suos regant, et cum disciplina nutriant, donec veniant ad ætatem perfectam, ut digni possint esse hæredes patrum suorum; spiritualiter vero instruit rectores ecclesiarum, ut dignitatem suam usque ad finem teneant, et discipulos suos bene nutritos, hæredes sui laboris relinquant. Tenere enim debent rectores Ecclesiæ exterius, quod pro aliorum utilitate suscipiunt. Cibaria et virga et onus asino, panis et dis

Initium vitæ hominis, aqua et panis, et vestimentum et domus (Eccli. xxix). Frugalitatem docet et B ciplina, et opus servo (ibid.). Necesse est ut ini

hospitalitatem, et ut temperantes simus in victu et vestitu, honestioribus largiri suscipiendis fratribus. In principio non fuit tanta luxuria cibi et potus, nec tanta ambitio vestium, et turrium et palatiorum; sed pomis arborum et oleribus herbarum vivebant antiqui, et Dominus primis parentibus tunicas pelliceas post peccatum fecit.

Minimum pro magno placeat tibi (ibid.). Sufficiat tibi quod habes, ne superflue quæras, quod adipisci non vales. Unde quidam ait: Melius est tibi non habere quod tribuas, quam impudenter petere quod non habes.

Zelus et iracundia minuunt dies (Eccli. xxx). Perversus animi affectus debilitat corpus. Unde : Spiritus tristis exsiccat ossa (Prov. xv11). Viri sanguinum non dimidiabunt, dies suos (Psal. LIV). Id est prosperitatem quam 161 sibi promittunt, non possunt habere in perpetuum.

Supra mensam magnam sedisti? non aperias super illam faucem tuam prior (Eccli. xxx1). Ad litteram, continentiam et temperantiam docet. Mystice, ut in lege Dei simus cauti et providi; mensa enim magna, est copia Scripturarum, iu qua non debemus esse procaces, ut aliquid inde sine doctore rapiamus, sed sanctorum doctorum viam tenca

mus.

C

Diligentes in vino, noli provocare, ebriosos fuge, facile enim irascuntur, multos enim exterminavit vinum (ibid.), id est ebrietas multos subvertit. p Hæc sensum minuit, iram excitat, libidinem inflammat, animi secreta revelat. Ignis probat ferrum durum, sic vinum corda superborum arguet, in ebrietate polcium (ibid.), id est sicut ignis ferri duritiam mollit, sic vinum superborum corda inflammans, ad facinus impellit.

Equa vita hominibus vinum in sobrietate (ibid.). Vinum sobrie potatum vitam æquitatis non tollit, sed sobrietatem et cætera virtutum ornamenta adducit.

Equus emissarius, sic et amicus subsannator, sub omai suprasedente hinnit (Eccli. xxxm). Sicut jumento nulla est ratio, ita in falso amico nullus æquitatis ordo. Sicut enim equus lascivus hinnitu

qui servi severitate dominorum suorum comprimantur ne illicita fruantur libertate; in quibus tamen non est despicienda natura, sed improbitss coercenda, ut sciant se subditos esse. Recte autem servi sunt, qui vitiis serviunt; qui vero justitiæ obediunt vere liberi sunt. Unde: Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis (Joan. vu), nulla enini. melior majorve potestas, quam servire Deo, cui bene servit amor. Describitur ergo, qualis debeat esse servulis nutritura et disciplina, ut habeant scilicet victum et vestitum, non vagandi otium. Servi si benevoli et obedientes sint, ut fratres habendi sunt; si autem duri et superbi, sub disciplina coercendi.

Si est tibi servus fidelis, sit tibi quasi anima tua (Eccli. xxxm). Quia in eo communem naturaxı debemus diligere, et si necesse fuerit, pro eo animam ponere; non est enim persequendus homʊ, sed vitia.

Qui apprehendit umbram, et persequitur ventum, sic et qui attendit ad visa mendacia (Eccli. xxx/v). Significat, somnia fallacia homines sæpe ludere, et in errores trabere; nisi caute discernantur. Inde in lege præcipitur : Non observabilis somnia neque divinationes (Lev. xix; Num. xx), aliquando autem revelationes per somnia fiunt, unde in dialogo Gregorius: Sciendum, Petre, quia modis sex tangunt animum imaginationes somniorum, aliquando, ventris plenitudine aut inanitate, aliquando illusione, aliquando cogitatione simul et illusione, aliquando revelatione; aliquando cogitatione simul et revelatione.

Qui non est tentatus, quid scit? (Eccli. xxx1v) tribulatione scilicet probatus. Unde: Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribula-. tionis (Eccli. XXXVII). Qui enim inter tribulationes patientiam servat, fortior redditur.

Qui offert sacrificium ez substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui (Eccli. XXXIV). Valde detestabile est sacrificium, quod orbati patris dolori comparatur. 162 Quidam pensant quantum tribuunt, non quanta rapiunt, et congregant mercedes, et mittunt eas in saccom

« PoprzedniaDalej »