Obrazy na stronie
PDF
ePub

¶ Viri et mulieres qui suscipiunt pueros de baptismo constituuntur eorum fidejussores apud Deum, et ideo frequenter debent eos admonere cum adulti fuerint, seu disciplinæ capaces, ut castitatem custodiant, justitiam diligant, caritatem teneant, et ante omnia orationem Dominicalem et salutationem angelicam, symbolum fidei, et signaculo scilicet crucis se signare, eos docere tenentur. ¶ Unde non debent recipi in patrinos nec admittantur nisi qui sciunt prædicta, quia patrini debent instruere filios suos spirituales in fide, quod facere non possunt nisi ipsimet in fide prius instructi sint.

Si baptizandus non poterit loqui, vel quia parvulus, vel quia mutus, vel quia ægrotans aut aliunde impotens, tunc debent patrini pro eis respondere ad omnes interrogationes in baptismo. Si autem loqui poterit, tunc pro seipso respondeat ad singulas interrogationes nisi ad interrogationes sui nominis tantum, ad quas semper patrini sui respondeant pro eo. Qui suscipiunt pueros de sacro fonte, non debent eos tenere coram episcopo in confirmatione, nisi cogente necessitate. Non plures quam unus vir et una mulier debent accedere ad suscipiendum parvulum de sacro fonte: unde plures ad hoc simul accedentes peccant faciendo contra prohibitionem canonis, nisi alia fuerit consuetudo approbata: tamen ultra tres amplius ad hoc nullatenus recipiantur.

Monendi sunt etiam laici quod parvuli sui confirmati, tertia die post confirmationem deportentur ad ecclesiam: et frontes eorum per manus sacerdotis propter chrismatis reverentiam in baptisterio abluantur, et ligaturæ eorum tunc igne comburantur.

¶ Item nullus debet admitti ad sacramentum corporis et sanguinis Christi Jesu extra mortis articulum, nisi fuerit confirmatus, vel a receptione sacramenti confirmationis fuerit rationabiliter impeditus.

¶ Non debet sacerdos parochialis esse sine chrismate: sed debet quilibet sacerdos parochialis a suo episcopo, non ab alio, in propria persona sua vel per alium sacerdotem, diaconum, vel subdiaconum, chrisma petere singulis annis ante Pascha.

Sacerdos qui de veteri chrismate ungit baptizatum (nisi in articulo necessitatis) deponendus est: et ideo debet omni die cænæ Domini novum Chrisma ab episcopo confici, et vetus removeri et concremari.

¶ Item tam sacrum oleum quam chrisma sub fideli custodia clave adhibita debent observari, ne ad illa possit manus temeraria extendi ad aliqua nefaria exercenda.

¶ Nota quod tempore interdicti generalis licite possunt conferri baptismus et confirmatio, tam adultis quam parvulis, sed non cum pulsatis campanis neque alta voce.

Confirmatio puerorum.

VOL. I.

Confirmatio Puerorum.'1

[graphic]

N primis dicat episcopus.

Adjutorium nostrum. Sit nomen Domini, etc. Dominus vobiscum. Et cum spiritu

tuo.

Oratio. Omnipotens sempiterne Deus, qui regenerare dignatus es hos famulos tuos vel has famulas tuas ex aqua et Spiritu Sancto, quique dedisti eis remissionem omnium peccatorum: immitte in eos septiformem spiritum, sanctum paraclitum, de cœlis. Amen. Spiritum sapientiæ et intellectus. Amen. Spiritum scientiæ et pietatis. Amen.

Spiritum consilii et fortitudinis.

Amen.

Amen.

Et imple3 eos vel eas spiritu timoris Domini.

Et consigna eos vel eas signo sanctæ crucis confirma eos vel eas chrismate salutis in vitam propitiatus æternam. Amen.

1 "Confirmatio puerorum et aliorum baptizatorum." Pontif. Sar.

In placing the Order of Confirmation after the Form of Administering Holy Baptism, I have followed the arrangement of the Salisbury Pontifical: and not of the Manual. The last has this Office towards the end of the volume; immediately preceding the Benedictions: and following

the Order of the Burial of the Dead. In fact, strictly, this Order of Confirmation was not a necessary part of the Manual of the Parish-priest; and was included usually in it, for his instruction and not for his use.

2 "Hunc famulum tuum." Sarum. Pontif. which is the better reading.

3" Adimple." Pontif. Sar.

Et tunc episcopus petat nomen, et ungat pollicem chrismate: et faciat in fronte pueri crucem, dicens.* Consigno te N. signo crucis et confirmo te chrismate salutis. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.5

[blocks in formation]

Oratio. Deus, qui apostolis tuis Sanctum dedisti Spiritum, quique per eos eorum successoribus cæterisque fidelibus tradendum esse voluisti: respice propitius ad nostræ humanitatis famulatum: et præsta, ut horum corda quorum frontes sacrosancto chrismate delinivimus, et signo sanctæ crucis consignavimus, idem Spiritus Sanctus adveniens, templum gloriæ suæ dignanter inhabitando perficiat. Per Dominum: in unitate ejusdem.6

Ecce sic benedicetur omnis homo, qui timet Domi

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »