Obrazy na stronie
PDF
ePub

commissæ licet indignis ob nostram pereant negligentiam, pro quibus in die judicii rationem reddituri sumus. Deinde simili vos obtestatione conjuro vel obsecro, ut nullus vestrum in judicio fratrem suum aut personam accipiat, aut quolibet favore vel munere pulsatus a justo judicio scienter avertatur aut discedat: sed cum tota pietate fraternæ dilectionis, et cum Dei timore libenter nobiscum adhibeatis studium, quatenus per nostram doctrinam et sacram admonitionem peccata, errores, et pravitates filiorum nostrorum, quæ ante nos vel tempore nostro, instigante diabolo, in civitate ista vel parochiis nostris perpetrata fuerint, Dei auxiliante misericordia, ad correctionis emendationem et bonorum executionem perducere valeamus, et in extremo judicii die non de negligentiis et culpis a Domino, sicut pigri et mali servi judicemur, sed de benefactis ac recte dispositis, præmium æternæ beatitudinis percipere mereamur. Per.

Quibus taliter narratis, perscrutandi et inquirendi sunt cardinales, sacerdotes, et levitæ, necnon et reliqui, videlicet de credulitate Trinitatis et Unitatis, primo de dilectione Dei et proximi, secundo de humilitate et castitate, tértio de jejunio et oratione, quarto de eleemosynarum largitate, quinto de officiis ecclesiasticis, simul et omnibus cavendis vitiis et virtutibus adipiscendis. Hiis itaque prima die Synodali judicio deliberatis, surgens archidiaconus dicat,

In nomine Domini nostri Jesu Christi, eamus in pace. Tunc dicat episcopus benedictionem.

Qui dispersos Israel congregat, ipse vos hic et ubique custodiat. Amen. Et non solum vos custodiat, sed ovium suarum idoneos custodes efficiat. Amen. Ut cum summo pastore Christo de gregum suorum pastione in cœlo gaudeatis. Amen. Quod ipse.

Secunda vero die iterumque ingressi, simulque ut supradictum est omnibus incurvatis, hæc ab episcopo dicantur.

Nostrorum tibi, Domine, curvantes genua cordium quæsumus, ut bonum quod a nobis a te requiritur exequamur, scilicet, ut prompta tecum solicitudine gradientes, discretionis arduæ subtile judicium faciamus, ac misericordiam diligentes, clareamus studiis tibi placita actionis.

Tunc ab omnibus respondeatur, Amen.

Surgentibusque illis legatur evangelium. Vos estis sal terræ. vel, Estote misericordes.

Post hæc per ordinem sicut prius in suis resideant sedibus, quos inde alloquatur episcopus. Quibus verbis die secunda peractis, perquirantur quæ in synodo necessaria sunt, ac diligenti cura pertractentur. Hora autem sexta vel nona expleta, iterum pronunciet archidiaconus.

In nomine Domini nostri Jesu Christi, eamus in pace.

Tunc dicat episcopus benedictionem.

Dominus mentis et linguæ corporalis et spiritualis det vobis incrementa gratiæ sacerdotalis. Amen.

Atque vobis ad dexteram constitutis, participium tribuat cœlestis regni. Amen.

Quod ipse præstare dignetur, qui nos ante constitutionem mundi prædestinatos, et ante finem sæculi justificatos, præscivit per infinita sæcula sæculorum. Amen.

Tertia denique die omnibus ut supradictum est expletis, ecclesiam ingressis hanc item orationem, ipsis incurvatis, dicat episcopus.

Ad te, Domine, iterum clamosis vocibus proclamantes unanimiter postulamus, ut respectu gratiæ tuæ solidati

præcones virtutis efficiamur intrepidi, tuumque valea-
mus verbum cum omni fiducia loqui.
Et respondeant omnes, Amen.

Et surgentibus illis legatur evangelium.
Designavit Jesus.

Post hæc per ordinem resideant in sedibus suis, quos iterum alloquatur episcopus, scilicet de constitutione vel statutis. Hiis taliter prælibatis, cætera quæ in synodo sunt necessaria tractentur. Quibus omnibus expletis, hanc orationem super cunctos clericos dicat episcopus. . Nulla est, Domine, humanæ conscientiæ virtus, quæ inoffense possit tuæ voluntatis judicia expedire, et ideo imperfectum nostrum viderunt oculi tui, perfectioni deputa quæsumus quæ perfecto æquitatis fine a te concludere præoptamus. Te itaque in nostris principiis occursorem reposcimus, te quoque in hoc fine judiciorum nostrorum excessibus adesse precamur, scilicet, ut ignorantiæ parcas, ut errori indulgeas, ut perfectis votis perfectam operis efficaciam largiaris. Et quia conscientia remordente tabescimus, ne aut ignorantia traxerit nos in errorem, aut præceps forsitan voluntas impulerit justitiam declinare: ob hoc te poscimus, te rogamus, ut si quid offensionis in hac synodi celebritate attraximus, condonale ac remissibile facere digneris, ut qui soluturi sumus aggregatam synodum a cunctis primum absolvamur nostrorum nexibus delictorum, qualiter et transgressores veniam, et confitentes tibi consequamur remunerationem sempiternam. Amen.

Huic orationi oratio paterna adjungatur, et cunctis curvatis hæc benedictio explicetur.

Omnipotens Dei Filius, qui est initium et finis, complementum vobis tribuat caritatis. Amen.

Et qui vos ad expletionem hujus fecit pervenire

synodi, absolutos vos efficiat ab omni contagione delicti. Amen.

Ut ab omni reatu liberiores effecti, absoluti etiam per donum Spiritus Sancti, felici reditu vestrarum sedium cubilia repetatis illæsi. Amen.

Quod ipse præstare dignetur.

Hic subjungatur. Te Deum laudamus.
Quibus expletis, archidiaconus dicat.

In nomine Domini nostri Jesu Christi, eamus in pace.

Tunc omnes surgant, et ad propria redeant cum pace.

VOL. I.

Ordo Excommunicandi.

Ordo Absolvendi.

Drdo ad reconciliandum
Apostatam.

« PoprzedniaDalej »