Obrazy na stronie
PDF
ePub

dos ad principale altare, et ipsum stando circumquaque aspergat. In redeundo ab altari in primis aspergat ministros ordinatim, incipiendo ab acolyto, qui crucem defert: deinde ad gradum chori rediens, ibidem singulos clericos ad se accedentes aspergat incipiens a majoribus: tamen si episcopus præsens fuerit, ad eum pertinet aspersio clericorum. Post aspersionem clericorum laicos in presbyterio hinc inde stantes aspergat.

Dum spargitur aqua benedicta cantetur hæc antiphona a toto choro, cantore incipiente.

Asperges me, Domine, hyssopo et mundabor, lavabis ne et super nivem dealbabor.

Ps. Miserere mei Deus; secundum magnam misericordiam tuam.

Repetatur antiphona. Asperges me.

Et secundum multitudinem miserationum tuarum : dele iniquitatem meam.

Repetatur antiphona. Asperges me.

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper: et in sæcula sæculorum. Amen.

¶ Repetatur Asperges me.

Hæc antiphona dicatur in aspersione aqua benedicta, omnibus dominicis per annum, præterquam a Pascha ad festum Trinitatis. Dicetur etiam Dominica in ramis palmarum, et in dominica Passionis Domini, cum Gloria Patri, et Sicut erat. A pascha vero usque ad festum Trinitatis, dicatur hæc antiphona in aspersione aquæ benedicta, cantore incipiente.

Antiphona. Vidi aquam egredientem de templo a latere dextro.

Alleluya.

Et omnes ad quos pervenit aqua ista salvi facti sunt, et dicent: Alleluya. Alleluya.

Ps. Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in sæculum misericordia ejus.

Repetatur antiphona. Vidi aquam. Postea dicitur

versus:

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.

Et peracta aspersione aquæ, sacerdos ad gradum chori

dicat:

Vers. Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam.
Resp. Et salutare tuum da nobis.

Deinde presbyter dicat: Oremus.

Exaudi nos, Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, et mittere dignare sanctum angelum tuum de cœlis, qui custodiat, foveat, protegat, visitet, et defendat omnes habitantes in hoc habitaculo. Per Christum Dominum nostrum.

Resp. Amen.

◄ Si episcopus in aliqua simplici dominica exequatur officium, tunc ipse indutus cappa serica cum mitra et baculo, ac omnibus supradictis ministris ad benedictionem salis et aquæ chorum solet intrare: qui dum fit benedictio salis et aquæ a sacerdote, ut prædicitur, ad hoc induto, sese in sedem recipit episcopalem ibique post aspersionem altaris principalis a prædicto sacerdote factam, tam canonicos quam cæteros clericos ad sedem ipsam accedentes, modo et ordine prænotato asperget et tam versum quam orationem post antiphonam Asperges dicet ibidem. Si vero episcopus executor officii non fuerit, tunc in habitu chori cum chirothecis tantum et baculo, clericos ut supra aspergat, sacerdote prædicto versum et orationem post antiphonam Asperges more consueto semper dicente,

BENEDICTIO PANIS.

BE

ENEDICTIO panis in diebus dominicis.

In prima sacerdos legat evangelium In principio erat Verbum et postea dicat: Sit nomen Domini benedictum. R. Ex hoc nunc et usque in sæculum. Benedicamus Domino.

Resp. Deo gratias.

Deinde dicat: Dominus vobiscum.
Oremus.

Et cum.

Oratio.

Benedic Domine creaturam istam panis, sicut benedixisti quinque panes in deserto, ut omnes ex eo gustantes tam corporis quam animæ accipiant sanitatem. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

Tunc aspergatur aqua benedicta super panem et distribuatur.

Benedictiones diversae.

Benedictiones diversae.

I.-BENEDICTIO INDUMENTORUM SACERDOTALIUM.1

DJUTORIUM nostrum. Dominus vobis

cum.

A

Ista in omnibus benedictionibus primo di

cantur.

Oremus. Oratio.

Omnipotens sempiterne Deus, qui per Moysen famulum tuum pontificalia seu sacerdotalia, ac levitica vestimenta, ad explendum ministerium eorum in conspectu tuo, et ad decorem tui nominis fieri decrevisti: adesto propitius invocationibus nostris: et hæc indumenta desuper irrigata gratia tua, ingenti benedictione per nostræ humilitatis servitutem purificare benedicere et consecrare + digneris: ut divinis cultibus et sacris mysteriis apta et benedicta existant: hisque sacris vestibus pontifices, sacerdotes, seu levitæ tui induti, ab omnibus impulsionibus seu tentationibus malignorum spirituum muniti ac defensi esse mereantur: omnesque eis utentes tuis mysteriis aptos et condignos servire, atque in his placide inhærere et devote perseverare tribue. Per Dominum nostrum.

Oratio.

Deus invictæ virtutis auctor, et omnium

1 These Benedictions follow the Order of Confirmation, which, for reasons already stated, (see Note 1. p. 34.) I have placed after the Order of Baptism. They are headed, "Benedictiones ab Episcopis,

et Suffraganeis faciendæ."

The first is named in the Sarum Pontifical," Benedictio ad vestimenta sacerdotalia sive levitica :" and except in a word or two, is the same Office as in the text.

« PoprzedniaDalej »