nomine atque virtute præcipio tibi (quicunque es) spiritus immunde, ut exeas et recedas ab hoc famulo Dei, vel ab hac famula Dei, respice, N. quem, vel quam hodie idem Deus et Dominus noster Jesus Christus ad suam sanctam gratiam et benedictionem, fontemque Baptismatis vocare dignatus est: ut fiat ejus templum per aquam regenerationis, in remissionem omnium peccatorum suorum. In nomine ejusdem Domini nostri Jesu Christi, Qui venturus est judicare vivos et mortuos et sæculum per ignem. Resp. Amen. His dictis dicat sacerdos:11 Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo. Evangelium Secundum Matthæum. In illo tempore. Oblati sunt Jesu parvuli: ut manus ejus imponeret et oraret. Discipuli autem ejus increpabant eos. Jesus autem ait illis: sinite parvulos et nolite prohibere eos venire ad me: talium est enim regnum cœlorum. Et cum imposuisset eis manum, abiit inde. Deinde spuat sacerdos in sinistra manu: et tangat aures et nares infantis cum pollice suo dextro de sputo dicendo ad aurem dextram : Effeta: quod est adaperire. ad nares: In odorem suavitatis, ad aurem sinistram: Tu autem effugare, diabole: appropinquabit enim judicium Dei. "The Pontifical omits the Benediction, simply directing, "Hüs dictis dicat episcopus evangelium secundum usum Sarum. In illo tempore. Pontif. Sar. Postea dicat sacerdos compatribus, et commatribus una cum omnibus circumstantibus, ut ipsi dicant ad invicem : Pater noster. Et Ave Maria. Et Credo in Deum. Quas etiam ipse sacerdos dicat cunctis audientibus, videlicet modeste et distincte sic. Pater noster qui es in cœlis, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua sicut in cœlo et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra: sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem. Sed libera nos a malo. Amen. Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum: benedicta tu in mulieribus: et benedictus fructus ventris tui Jesus. Amen. Credo in Deum Patrem omnipotentem, creatorem cœli et terræ: et in Jesum Christum Filium ejus unicum Dominum nostrum: qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine: passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus: descendit ad inferna tertia die resurrexit a mortuis: ascendit ad cœlos, sedet ad dextram Dei Patris omnipotentis inde venturus est judicare vivos et mortuos. Credo in Spiritum Sanctum: sanctam Ecclesiam catholicam : Sanctorum communionem: remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, vitam æternam. Amen. His dictis faciat sacerdos signum crucis in manu dextra infantis, interrogato ejus nomine, ita dicens : 12 12 "Deinde accipiens episcopus infantem per manum dextram, et interrogato ejus nomine dicat. N. Trado tibi. &c." Pontif. Sar. N. Trado tibi signaculum 13 Domini nostri Jesu Christi in manu tua dextra: ut te signes, et te de adversa parte repellas, et in fide catholica permaneas, et habeas vitam æternam, et vivas in sæcula sæculorum. Resp. Amen.1 Postea introducat catechumenum per manum dextram in ecclesiam, interrogato nomine ejus, dicens: N. Ingredere in templum Dei: ut habeas vitam æternam, et vivas in sæcula sæculorum. Amen. 14 BENEDICTIO 15 FONTIS. Q UANDO 16 fuerit fons mandandus et de pura aqua renovandus, (quod sæpe debet fieri propter aquæ corruptionem) tunc dicatur sequens litania: et benedicatur fons modo sequenti. Et nota quod aqua Baptismatis non debet transmutari, propter honorem alicujus potentis, nisi fuerit corrupta. ¶ Nota quod aqua benedicta fontium in vigilia Pascha et Pentecostes non aspergatur per ecclesiam: sed aliqua 13" Accipe signaculum." Manual Ebor. 14" Deinde cum ipsa manu signet eum dicens. Signo te signaculo Domini nostri Jesu Christi in manu tua dextra, ut te conservet contra adversarios tuos, ut habeas vitam æternam, et vivas in sæcula sæculorum. Amen. His dictis ducat episcopus catechumenum in ecclesiam. &c. Pontif. Sar. 15 From hence to the end of the Litany is omitted in the Pon tifical, which directs, "Ad fontes benedicendos dicat episcopus isto modo. Dominus vobiscum. &c." as below, after the Litany. The Bangor Pontifical begins here also, the Office of the blessing of the Font: which follows in that MS. the "Benedictio ignis sabbato sancto." 16❝Infans in fontem si stercoret ejice lympham. Si tantum mingat non moveatur aqua.” Rubr. Man. Ebor. alia aqua benedicta more solito sicut in aliis dominicis diebus. C Memorialiter retinendum est quod aqua benedicta circa fontes est aspergenda, sed non aqua fontium: sive chrismate fuerit sanctificata sive non. Quoniam in decretis originalibus sanctorum patrum Clementis et Paschasii Paparum, invenitur quod aqua fontium non est aqua aspersionis; sed baptismatis et purgationis. Unde caveat unusquisque sacerdos ne illa aqua tangat, nisi quos baptizat: quia non est opus ut baptizati iterum baptizentur. Cesset ergo stulta præsumptionis aspersio tam in vigilia Pascha et Pentecostes, quam in omnibus aliis diebus: quia per ecclesiam Romanam cunctis Christianis sub pœna excommunicationis majoris est inhibita. Hic incipit litania hoc modo. Goodfaders and goodmoders," and all that be here about, say in the worshyppe of god and our ladye and of the .xii. apostellys, a Paternoster, and Ave Maria, and Credo in Deum. That we maye so mynyster thys blessyd sacrament, that it maye be to the pleasure of almyghty god, and confusyon of our gostly enmy, and saluacyon of te sowle of thys chylde. Godfaders and godmodyrs, of thys chylde whe charge you, that ye charge the fader and te moder to kepe it from fyer and water and other perels to the age of .vij. yere: and that ye lerne or seyt belerned the Paternoster, Ave Maria, and Credo, after the lawe of all holy churche, and in all goodly haste to be confermed of my lorde of the dyocise or of hys depute, and that the moder brynge agen the crysom at hyr puryfycation, and washe your hande or ye departe the chyrche. 17 This charge is not given in the York Manual. And in the Douay Editions of the Sarum Use, the first clause is placed before the Pater noster, p. 12. Sequuntur Litaniæ. Kyrie eleison. Christe audi nos. Pater de cœlis Deus: miserere nobis. Fili redemptor mundi Deus: miserere nobis. Sancta Trinitas, Unus Deus: miserere nobis. Sancta Maria: Ora pro Sancte Gabriel: Ora. Sancte Raphael: Ora. Omnes sancti Angeli et Archangeli Dei: Orate pro nobis. Omnes sancti beatorum spirituum ordines: Orate pro nobis. Omnes sancti Patriarchæ et Prophetæ : Orate. Sancte Paule: Ora. |