quamvis nesciat unde sit,tamen admiratur et laudat. A Restat ut de editione loquar Commentarii nimi- Ut nunc de editione Comment, hoc nostri dicam ; B C si ullum ex codice quem superius indicavi,fide qua APPENDIX. post Adæ peccatum: facultatem indifferentiæ activæ Prodiit in litterario folio Florentino, inscripto D pag. xxxv (col. 58), definierim liberum arbitrium Primo igitur loco exoptant censores mei ut cum Resp. 1. Facultatem, seu indifferentiam ad oppo- Resp. 2 Definitionem meam cæteris prætuli,quod Deo magnum adjutorium præstari iis qui malis de- sideriis resistunt, et ne cadant majora promittit. Tridentini, qui sic habentur: « Si quis liberum ho- A (7). Præterea in Comment. ad ps. LXIX agnoscit a exstinctum esse dixerit, aut rem esse de solo titulo, imo titulum sine re, figmentum denique a Satana invectum in Ecclesiam ; anathema sit. » Alter: « Si quis dixerit non es e in potestate hominis vias suas malas facere, sed mala opera; ita ut bona Deum operari, non permissive solum, sed per se adeo ut sit proprium ejus opus, non minus proditio Judæ, quam vocatio Pauli; anathema sit. » Cum igitur dixerim liberum arbitrium esse facultatem indiffe- rentiæ activæ, Lutheranorum errori occurrere volui, docentium hominis arbitrium, post Adæ peccatum omni actione propria destitum, mereque passive se haberi. Quod autem addiderim : in quamcunque partem velit, se convertere possit, eorumdem hære- ticorum blasphemiam refellendam duxi, qui Deum peccati auctorem faciunt; cumque homini liber- tatem adimant, merendi et demerendi ei facultatem inficiuntur. Est etiam contra proposit 27. Michae- lis Baii, damnatam a Gregorio XIII: Liberum ar- bitrium sine gratiæ Dei adjutorio non nisi ad pec- Ut autem in allegata S. Brunonis expositione in ps. LXIX, diverse posita, ut ad vertunt censores, pag. 446, ac ut legitur in dicto prolegomeno, confusio tollatur, legant mala pro male; est enim error typo- Objiciunt 2, me pag. xxxvII (col. 61). Brunonis auctoritate abuti ; cum ei gratiæ sufficientis doctri- Resp. Censores meos non ignorare SS. Patrum loca obscuriora, aut parum satis expressa, per alia cla- riora, apertioribusque verbis exposita, secundum ipsa fore intelligenda. Quare et si concedam S. Bru- nonem illo in Comment. super verba ps. cxvi: Adjuva me, et salvus ero, his illustrata: Deus est, qui operatur in nobis et velle, et posse, et sine ejus adjutorio nihil facere possumus, non satis mentem suam aperuisse, ut per ly posse gratiam sufficientem docuisse intelligamus, et per velle gratiam effica- cem, respiciendo ad illud apostoli Deus est, qui operatur in nobis velle et perficere (Philip. п, 13); attamen cum idem S. doctor alibi clarius sufficien- tem gratiam admiserit, potui sane ejus mentem hac de re cognoscere in loco superius laudato, qui sine contradictione de sufficienti gratia potest intelligi, Ipse enim in eod. Comment. ad ps. xxn et XL, quamvis non expresse sufficientem gratiam nuncu- pet, ejus tamen effectum describit, qui est movere, et præparare voluntatem ab bonum; sicut de gratia adjuvante et consequente agit in his aliisque locis. At, quæso, dicant censores cujus generis videtur ipsis gratia illa quam Commentator noster super ps. LXVII sub allegorico nomine pluviæ voluntariæ et non coactæ designavit, de qua dixit, quod sponte datur,et sponte accipitur,quainque Judæi suscipere noluerunt? Efficax gratia nequaquam fuit; cum ejus potenti auxilio conversi fuissent. Ergo gratia suffi- ciens dicenda est. Hanc, ait S. Bruno, quia Judæi suscipere noluerunt,segregavit Deus hæreditatisuæ (7) Quod de Judæis vix hic indicavit S. Bruno, copiosius exposuit in Comment. super cap.xv, Joan. (8)« Cum enim duo quædam sint velle, et posse; Fateor equidem recentiores theologos de gratia sufficienti apertius locutos fuisse, et quid in verbo posse intelligendum sit explanasse. Audiant doctis- simum Thomam Lemos in congreg de Auxiliis satis celebrem, qui tom. IV Panopol., 1 part., tract. 3, pag.6,hæc habet. « Theologi illud,sufficiens vocant auxilium, non per quod datur tantus influxus, quan- tus requiritur, ut actio sit, sed illud, quod datsuf- ficientiam, et possibilitatem, ut bene operetur, si velit; ut ex S. P. Augustino dictum est sæpe (8); quamvis ut de facto velit, aliud potentius requirat auxilium. Non est igitur de ratione auxilii sufficien- tis, ut per ipsum detur tantus influxus, quantus requiritur, ut actio fiat; quia hoc auxilium est gra- tiæ efficacis. » Audiant etiam clariss. cardinalem Laurentium Lauria, qui opuscul. m. De gratiis actualibus disserens, et admissa a theologis actualis gratiæ distinctione, hæc docet. Cum Deus ex sua benignitate prævenit aliquem, sive infidelem exci- tando, illuminando, inspirando, ut veniat ad fidem; sive fidelem lapsum, ut veniat ad pœnitentiam, seu fidelem justum, ut faciat opera præcepti, aut con- silii; unum est ipsa passiva excitatio, illuminatio, et inspiratio, quas Deus solus causat in nobis sine nobis, quæ recipiuntur in intellectu et voluntate, et isti effectus semper a Deo solo efficiuntur, et sic semper gratia excitans, quoad effectus illuminandi et excitandi est efficax; alterum vero, quod obser- van dum venit, est ipsum opus, de quo fit excitatio, seu illuminatio, seu inspiratio, ut in propositis ex- emplis, pro infideli, fides: pro baptizato peccatore, pœnitentia; pro fideli justo observantia præcepti, vel consilii. Ita appello opera principalia, quia ad hæcordinantur excitationes. Hæc autem opera non semper ponuntur in esse ab excitatis.» His addo do- ctissimum Berti, qui hanc eamdem doctrinam tradit in Vindiciis, dissert. xi, cap. 2, § 2, pag. 215, cap. 8, lib. XIV: «Est ergo, inquit, gratia sufficiens sensu Thomistico et nostro illa quæ dat posse et non velle. Et inferius. Fatemur per gratiam sufficientem dari nobis potestatem implendi divina mandata, eamque veram et propriam; sed non taliter vali- dam et expeditam, ut ad ponendum actum non sit necessaria gratia efficax. » Rursus lib. xvII, cap. 3, ait : « Augustinus agnoscit in hoc statu non solum adjutorium quo, sed etiam adjutorium sine quo, sive pure sufficiens. » Videant censores mei caput 3 De efficacia gratiæ et gratia sufficiente. Expostul. ad- versus judicium reverendissimi Languetii archiep. Senon. edit. Liburni an. 1756, pag. 59, etc. Cum summopere cordi fuerit D. Augustino conci- liare gratuitam gratiam Dei cum libero hominis arbitrio, et perscrutando hoc mysterium noverit non eodem modo agere Deum cum homine,sed aliquando per externas motiones, alias per internos impulsus ad se convertere (9); comperit etiam admirabilem Dei sapientiam, qua humanam commiserans infir- concludit S. doctor : « Quid igitur ultra quærimus, quandoquidem hanc dicimus potestatem,ubi volun- (9) Super illa verba Joan. vi: Nemo potest venire mitatem, liberum gratuita gratiæ largitate adjuvat A arbitrium. Admonet enim Deus per auditom evan- gelicæ legis, per exempla fidelium, per portenta et alia exteriora dona, quæ plus vel minus vim habent movendi voluntatem ab interna vocatione, delecta- tione præcepti, et desiderio acquirendæ justitiæ; quæ gratiæ Dei agentis sunt opera. Quoties igitur externæ dantur suasiones, atque ad eas per Dei adjutorium voluntas inclinatur, tunc fit in ea ad bo- num dispositio; cui si major impulsus, et vis divina supervenerit, deliberate virtuti adhæret, justitiæque consentit. Ita D. August. De spirit. et lit., cap. 31. Hanc autem docrinam præ oculis habuisse videntur PP. Tridentini, qui ab hujusmodi divinis motionibus fieri in hominibus dispositionem ad justitiam cap. 6 De justificatione asseruerunt. « Disponuntur ad justitiam, dum excitati divina gratia, et adjuti fidem, ex auditu concipientes libere moventur in Deum credentes vera esse, quæ divinitus revelata, et pro- missa sunt. » Quid ergo repugnat si illam gratiam B excitantem,sufficientem, vel parvam, aut invalidam, nondum scilicet ad suum plenum effectum perdu- ctam appellemus? De utraque disserit S. doctor lib. De grat. et lib. arbitr., cap. 17, ubi in nartyribus suspiciendam exhibet robustam, et magnam volun- tatem bonam; cum ipsi pro Christo vitam dederint, qua charitate majorem nemo habere potest. Alterius autem charitatis parvæ, seu invalidæ voluntatis bo- næ exemplum præbet in Petro: « Ipsam, ait, cha- ritatem apostolus Petrus nondum habuit, quando timore ter Dominum negavit. Timor enim non est in charitate, sicut ait Joannes in epistola sua; sed perfecta charitas foras mittit timorem. Et tunc, quamvis parva et imperfecta, non deerat quando dicebat Domino: Animam meam pro te ponam; pu- tabat enim posse quod se velle sentiebat. Et quis ista parvam dare cœperat, nisi ille qui præparat voluntatem, et cooperando perficit quod operando incipit ? Quoniam ipse, ut velimus operatur inci- piens, qui volentibus cooperatur perficiens. » Im- pulsum igitur levem, gratiam scilicet parvam,agno- vit in Petro Augustinus, cum dixit : Ánimam meam pro te ponam; impulsum tamen bonum, quo pro Domino vitam ponere asserebat; sed ut de facto poneret, magnam et robustam gratiam nondum habebat. Inconcussum ergo manet apud nos dogma de gratia sufficiente, eamque dicimus piam motio- nem, seu affectionem inspiratam hominibus, qua eis non quidem totius operis tribuitur exsecutio, sed vera potestas, quamquam non adeo expedita, ut reapse prodeat in actum ultimum, quod non ex defectu gratiæ provenit, sed ex ipsa humana volun- tate obicem ipsi gratiæ opponente. Non enim, aiebat Apostolus,quod volo bonum hoc facio ; sed quod nolo malum hoc ago (Rom. vi, 19); rationemque reddit ex oppositione inferioris partis, seu pravæ concu- lentes ex nolentibus fiant. Contr. duas Epist. (10) Cum autem ab illo illius adjutorium depre- camur, ad faciendam perficiendamque justitiam, ponere intellectui verum, voluntatique bonum, ut auferat indifferentem judicii potestatem, et necessa- rio assensum abripiat; et hoc contra secundam Jansenii propositionem ab Innocentio X damnatam : In statu naturæ lapsæ interiori gratiæ nunquam re- sistitur. Est etiam contra 2, 10, 11, 12, 13. proscri- ptas a Clemente XI Quesnelli propositiones, quæ omnes nullam sub gratia homini libertatem esse affirmant, eique humanam voluntatem resistere Oppositio tertia ita se habet. Si bene agendi pote- stas non naturalis homini foret, liberum arbitrium Resp. Arbitror censores meos non esse locutos de potestate naturali hominis quoad bona supernatu- ralia; sed quoniam propositio ipsorum videtur am- bigua; propterea velim quisque animadvertat Pela- gii errorem fuisse, non esse liberum arbitrium, si Dei indigeat auxilio; quoniam in propria voluntate habet unusquisque, aut facere aliquid, aut non fa- cere victoriam nostram non esse ex Dei adjutorio, sed ex libero arbitrio. Liceat ergo mihi eis comme- morare, quomodo S. doctor hæreticum ita deliran- tem incesserit: Quid est, inquit, lib. 1 contra duas epist. Pelag., cap. 2, quod iste libero arbitrio vult bene vivendi tribuere potestatem; cum potestas non detur nisi gratia Dei per Jesum Christum D. N., dicente Evangelio: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri? » Idem confirmat cap. 3 ejusdem libri, aiens: Quæ pote- stas nisi detur a Deo nulla esse potest ex libero arbitrio, quia nec liberum in bono erit; quod libe- rator non liberaverit; sed in malo liberum habet arbitrium, cui delectationem malitiæ vel manifestus error insevit, aut sibi ipse persuasit. » Porro eadem doctrina tribuenda alio ex loco S. Augustini confir- matur, ubi Pelagio exprobrat quod dum naturæ integritatem exaltare studet, gratiæ beneficio detra- hit, atque omnino evacuat. « Quod Dei gratiam sibi agere videtur, ita S. doctor Denat. et grat. cap. 33, n. 39, defendendo naturam, non attendit quod eam- dem naturam sanam esse dicendo, medici repellit misericordiam. Non ergo debemus siclaudare Crea- torem, ut cogamur, imo convincamur dicere super- Neque vero quia in reparatricem Christi gratiam bene agendi refundimus hominis facultatem, libero derogamus arbitrio ; nam quidquid est in exordio ; et quidquid est in continuatione fidei, totum Dei est: quia homo a Deo motus totum agit,non quidem naturæ, sed gratiæ viribus, sine quibus nihil super- naturais boni agere potest. Hujusmodi doctrinam, tanquam fidei dogma, sanxerunt PP. Tridentini sess. vi, cap. 5, ut ab ea nulli fas sit Catholico dis- Contra Pfaffium liberum arbitrium sub motione Pro exordio fidei primas dispositiones intelligi- ante non delectabat. D. August., lib. 11, De pecca- (11) Ad illud Apost. ad Rom. ix, 16, Non est vo- lentis neque currentis, sed miserentis est Dei, sub- Liberum non negamus arbitrium gratia destitu- Quarto loco doctrinam de gratia ex Brunone eru- A non posse, cum dicitur, ad hoc se convertat, et tam vellicant Florentini censores,quod in stabilienda necessitate gratiæ pro quocunque opere bono supernaturalis ordinis, visus sum ipsis non differe a Pelagianis,quiquamdam gratiam generalem admittebant, eosque hoc de errore non uno in loco esse a D. Augustino profligatos. Resp. Duplicem statum habuisse hæresim Pelagianam demonstrat Natalis Alexander, tom. V Histor. eccles. sæc. v, art. 3. Pelagius primum totus fuit in commendanda natura hominis, in cujus laudem brum scripsit, ejusque vires dixit ad implenda omnia divina mandata sufficere. « Quis creavit hominem, aiebat? Deus. Quis ei liberum arbitrium dedit ? Deus. Si ergo hominem Deus creavit et ho mini Deus liberum arbitrium dedit, quidquid potest homo de libero arbitrio, cujus gratiæ debetur, nisi ejus, qui eum condidit cum libero arbitrio? » Ita S. Augustinus serm. 11 de verb. Apost., cap. 7. Hæc est juxta Pelagium communis illa gratia omnibus data, quam S. doctor impugnavit, ostendit queeum communem quidem gratiam in naturæ dono admit. tere, sed non gratiam Christi. Impugnatus itaque Pelagius ab Augustino lib. De nat. et grat., cum undique clamores Christianorum audiret, quod hominem in solis naturæ viribus relinqueret, alterius gratiæ adjutorium habere dixit, in lege scilicet ac doctrina positum, atque etiam in exemplo Christi (12). Quamvis autem hoc genus gratiæ concederet Pelagius, a priori tamen dogmate, et loquendi ratione non recessit; sed naturam semper ostentavit, quasi causam humani meriti sufficientem. Ut autem vaferrimi hæretici fallendi studium S. Augustinus detegeret, ac refutaret, veritatem catholicam lib. De grat. Christi, cap. 10, perspicuis verbis edixit: Sed nos, inquit, eam gratiam volumus iste aliquando fateatur, qua futuræ gloriæ magnitudo non solum promittitur, verum etiam speratur; non solum revelatur sapientia, verum et amatur, non solum suadetur, etc.... Hanc debet Pelagius confiteri, si vult non solum vocari, sed esse Christianus. » Idem repetit, cap. 13, ubi de gratiæ Christi præstantia disseruit: «< Hæc gratia, ait, si doctrina dicenda est, certe sic dicatur, ut altius, et intentius eam Deus cum ineffabili suavitate credatur infundere, non solum per eos, qui rigant extrinsecus, sed etiam per ipsum, qui incrementum suum ministrat occultus; ita ut non ostendat tantummodo veritatem, verum etiam impertiat charitatem. >> Rursus cum aliud obtegendi erroris sui inventum excogitarint Pelagiani, dicentes naturam humanam a Deo creatam ab eo adjuvari ad faciendam justitiam, et hoc adjutorium presto omnibus esse; idem S. August. eos refellit, alte pronuntians lib. De spirit. et lit., cap. 3, non externum, sed interuum Deiadjutorium esse faciendum. «Nos autem dicimus voluntatem sic divinitus adjuvari ad faciendam justitiam,et præter quod creatus est homo cum libero D arbitrio voluntatis, præterque doctrinam, qua ei præcipitur, quemadmodum vivere debeat, accipiat Spiritum sanctum, quo fiat in animo ejus delectatio, dilectioque summi illius, atque incommutabilis boni. » Neque omittendus est alius S. doctoris præclarus locus ejusdem lib. cap. 19. « Nemo ergo, ait, Christianorum aberret ab hac fide, quæ sola Christiana est, nec quisquam cum veruncadatus sit, per nos ipsos fieri non justos, non hoc in nobis operante gratia Dei, quia videt hoc a fidelibus, ac piis fieri tum, sed non bonum dicimus, ut se explicat S. Fulgentius in epist. synod. episcoporum Africæ, § 5: * Ante largitatem gratiæ est in homine quidem liberum arbitrium, sed non bonum, quia non illuminatum. Proinde nisi gratia datur, bonum ipsum arbitrium non habetur. Sic namque est ipsum hominis arbitrium absque dono gratiæ, sicut oculus sine luce. >> dicat, ideo sine operatione Dei nos justos esse non posse, quia legem dedit, quia doctrinam instituit, quia bona præcepta mandavit. Illa enim sine adjuvante spiritu procul dubio est littera occidens; cum vero adest vivificans spiritus, hoc ipsum intus conscriptum facit diligi, quod foris scriptum lex faciebat timeri. » Ex his Augustini auctoritatibus satis patet differentia inter gratiam generalem, quam Pelagiani admittere fatebantur, scilicet motionem externam ab auditu legis, et vi præceptorum, et gratiam generalem, quam ab ipsis requirebat S. doctor ut catholice sentirent. Gratiam intus in corde inspirantem; nempe adjutorium internum, quo fierit in animo amor justitiæ, et bonæ vitæ propositum eos fateri urgebat. Cum hanc ex S. Augustino producimus doctrinam, in illam quæstionem incidimus, utrum omnes homines gratia Dei adjuventur ad salutem. In ea catholici theologi inter se dissentiunt, affirmantes aliqui, negantes alii. Negativam sententiam Florentini censores affirmativæ præferunt, et tanquam dogma catholicum eodem S. Augustino docente (ut aiunt) asserunt, Deum non omnibus hominibus gratiæ suæ largitorem esse, ideoque me redarguerunt, quod cum theologis affirmantibus communem gratiam senserim omnibus dari. Resp. Præmitto 1. Dubium versari circa gratiam sufficientem, non circa efficacem, de qua consentiunt omnes theologi, quod non omnibus datur. Præmitto 2. A Patribus Tridentinis firmiter, cautum esse, nullam opinionem, in quam plures docti et probati theologi conveniant, fore damnandam. His præmissis proferam doctissimum cardinalem Gotti, qui tom. III, qu. 2, dub. 3, suæ theolog. hanc quæstionem sibi propositam ita resolvit. Probabilius est Deum nedum offerre, sed etiam conferre omnibus, et singulis hominibus, et infidelibus, obcæcatis, induratisque auxilia sufficientia, vel proxima, vel saltem remota ad observanda præcepta, ac ad salutem necessaria ; ita ut nemo se excusare possit, quod non servet, aut non salvetur, quod est ei impossibile. » Idem sentiunt alii theologi satis noti, quorum doctrina in scholis catholicis plurimi habetur. Hujusmodi controversiæ solutio maxime pendetex intelligentia illius apostoli loci ad Timoth. cap. 1, ubi de Dei voluntate scripsit: Qui omnes homines vull salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire: unus Deus, unus et mediator Dei, et hominum homo Christus Jesus, qui dedit semetipsum pro omnibus. Gravissimam hanc D. Pauli auctoritatem perpendens S. Prosper in resp. ad object. Vincent. hæc habet. « Sincerissime credendum, et profitendum est, Deum velle, ut omnes salvi fiant. Siquidem apostolus, cujus ista sententia est, sollicitissime præcipit, quod in omnibus Ecclesiis custodiatur, et Deo pro omnibus hominibus supplicetur, ex quibus, quod multi pereunt, pereuntium est meritum, quod multi salvantur, salvantis est donum. » Conformis est in doctrina Prosperi auctor De vocat. gent. lib. 11, cap. 25, postquam præmisit, Deum in omnibus sæculis sufficientia auxilia hominibus præstitisse, quibus ad quærendum Deum possent adjuvari, concludit, placuisse Deo gratiam particularem multis tribuere. « Illam, subjungit, gratiam, quæ ex benignitate generali provenit, a nemine submovere, ut ex utraque appareat, non negatum uni (12) « Hanc autem possibilitatem, quam Dei gratia Pelagius adjuvari confitetur, non est hic apertum, vel quam dicat gratiam, vel quatenus ea natura sentiat adjuvari : sed sicut aliis locis, in quibus evidentius loquitur, intelligi potest, non vult aliud accipi, quam legem, atque doctrinam ; qua naturalis possibilitas adjuvatur. » S. Aug. De grat. Christi, cap. 7. B versitati, quod collatum est portioni; sed in aliis A prævaluisse gratiam, in aliis resiliisse naturam. » Cur vero non omnes homines de facto salventur, quamvis Christus sit lux vera quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum; quamvis omnes in Christo vivificati dicantur, qui in Adam mortui sunt, excogitarunt aliqui theologi duplicem agnoscendam esse in Christo voluntatem; antecedentem scilicet et consequentem (13). Dixerunt ergo ante quamcunque discretionem hominum, ge. nerale decretum salutis omnium Deum constituisse, et præparasse media, quibus si uterentur, omnes salvi fierent. Consequentem autem voluntatem sibi visi sunt adinvenire in effectiva salvatione cum meritis singulorum annexa. Sed hujusmodi distinctioni theologi non pauci cum D. Thoma adversantur contendentes Deo simplicissimo, ac sapientissimo hanc ejus voluntatis vicissitudinem non esse tribuendam. Profecto Angelicus doctor de illa distinctione inquit 1 p., q. 19, art. 6, ad 1: « Hæc distinctio non accipitur ex parte voluntatis divinæ, in qua nihil est prius vel posterius, sed ex parte volitorum. »> Placuit nonnullis dicere, Dei voluntate non singulos omnium generum hominum salvandos fore, sed ex omnibus generibus quosdam. Opinati sunt alii, dictum fuisse ab apostolo, Christum velle omnes salvos fier, quia neno salvus erit, nisi quem ipse salvus esse voluerit. Ita S. Prosper epist. ad Ruffinum cap. 15: « Quæ autem, ait, sit discretionis istius in secreto consilio Dei causa, vel ratio, et supra facultatem humanæ cognitionis inquiritur, et sine fidei diminutione nescitur: modo confiteamur neminem immerito liberari, et omnipotentissimam Dei bonitatem omnes salvare, et omnes ad agnitionem veritatis imbuere, quos vult omnes salvos fieri, et ad agnitio nem veritatis venire. Nisi ipso volente, docente, salvante, nemo venit, nemo eruditur, nemo salvatur. » Vid. D. Thom. loc. cit. et S. Augustinum Enchirid. cap. 29. Aut unam ergo, vel alteram ex hisce opinionibus qui consectari voluerit, argui non poterit, cum SS. Patres, et theologos clarissimos auctores habeant (14). Quinto. Cum autem censores Florent. mihi ulterius opponant, ex locis in tertio Prolegomeno allatis, non satis argui posse, S. Brunonem sensisse, omnes homines a Deo vocatos esse ad salutem, rogo eos, non rigorose exquirant iisdem verbis a S. episcopo tradi debuisse doctrinam de voluntate Dei salvandi omnes homines, quibus post ortas hæreses oportuit ut theologi de ea disserent. Cum enim PP. Tridentini cap. 2 de justificatione, ubi de dispensatione et mysterio adventus Christi egerunt; his totum divinæ misericordiæ opus satis se exprimere judicarunt, dicentes: « Cum venerit plenitudo temporis, misit Deus Christum Jesum Filium suum, ut et Judæos, qui sub lege erant redimeret, et gentes, quæ non sectabantur justitiam, justitiam apprehenderent, atque omnes adoptionem filiorum reciperent, hunc proposuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine ipsius pro peccatis nostris, non solum autem pro nostris, sed etiam pro totius mundi; » nemo non videt, neque impugnare potest mentem concilii (13) « Catholica sententia est, Christum pro om: nibus sufficienter mortuum esse, non sola pretii sufficientia, quod sanguis ejus omnibus hominibus redimendis satis esset: sed sufficientia voluntatis, etintentionis,quod illum omnibus prodesse voluerit, antecedenti licet, ac generali (ut theologi de schola post SS. Damascenum, et Thomam) pia tamen et paterna voluntate. » Natal. Alex. loc. cit., art. 8, -« Mors Christi, ait S. Thomas contr. Gentil. lib. vi, cap. 55, est quasi quædam universalis causa salutis: sicut peccatum primi hominis fuit quasi universalis causa damnationis: oportet autem universalem causam applicari ad unumquodlibet n. 4. C D fuisse, docere infinitam Dei misericordiam, qua miserrimam utrelevaret hominum conditionem, Filium suum unigenitum dedisse, qui totius sanguinis su effusione pretium redemptionis pro hominibus exsolvit, quos vere, et proprie Patri suo obtemperans salvare voluit. Sancti ergo Patres, qui ante recentiorum controversias floruerunt, eamdem veritatem firmiter tenentes, scilicet quod Deus velit omnes homines salvos fieri, de hac Dei voluntate sub similitudinibus, figuris et symbolis, secundum sacram Scripturam locuti sunt. Unus ex illis fuit S. Bruno, qui in Comment. super cap. xIII, v. 47, S. Matth., Simile est regnum cælorum sagenæ missæ in mare ex omni genere piscium congreganti,etc., hæc habet: « Congregavit autem hæc sagena ex omni genere piscium; quoniam S. Ecclesiam ad fidem vocavit, et in sinu suo collegit ex omni genere hominum. Ibi enim sunt Judæi, et Græci, Latini, et barbari, divites, et pauperes, sapientes, et insipientes, frumentum, et zizania; granum, et palea, justi simul et peccatores. » Ergo juxta Brunonem non prædestinati tantum vocati sunt ad salutem, sed etiam peccatores, qui in zizania et palea significantur, et quidamnabuntur. Item ad illa verba ejusdem Evangelii cap. xxv, Docete omnes gentes, etc. Omnes docete, inquit, omnes vocate, omnes baptizate. Pariter in Comment. in Joan. cap. 1, Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem, etc., ait: « Erat autem lux vera, lux æterna, et indeficiens, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Omnis enim homo in hunc mundum veniens hac sola luce interius, et exterius illuminatur. » Nec desunt Commentarii in psalmos, quibus eadem confirmantur. Sic ad illa verba ps. xxxv: Homines, et jumenta salvos facies, Domine; quemadmodum multiplicasti misericordias tuas, Deus; ait: « Quid enim per homines, nisi sapientes, rationabiles, et viros justos intelligamus? Quid vero per jumenta, nisi stultos, fatuos, libidinosos, et carnis voluptatibus deditos? Quantum homines a jumentis tantum isti inter se differri videntur. Tantum hos, et illos salvat Dominus, qui non venit vocare justos, sed peccatores ad pœnitentiam. » Aliis omissis locis ; hoc uno finem imponam ex psalmo XLIX, ubi de vocatione omnium gentium ad fidem agens, hæc profert: «Omnes ab Oriente usque ad Occidentem vocati sunt: Sion vero, et Jerusalem in medio est, secundum illud: Deus autem rex noster ante sæcula operatus est salutem in medio terræ. Egregie itaque dictum est, quod illa civitas in medio sita est, ex qua omnia in circuitu fidem, et doctrinam, speciem. et pulchritudinem accipere debebant. » Ut autem S. episcopus Signiensis assereret generalem Dei voluntatem salvandi omnes homines, satis fuit ut doceret Ecclesiam ad se vocare omnes gentes, suumque in sinum recipere, et affirmaret nullos homines a divina bonitate de salute exclusum, factamque esse, ex apostolorum prædicatione innumerabilem pene fidelium Ecclesiæ accessionem. His profecto similibusque dictis sensisse videtur S. Bruno cum auctore De vocat. gent., qui lib. 1, cap. 2, de eadem veritate testimonium præbens, ait : « Neminem specialiter, ut effectum universalis causæ participet. » (14) Hac in distinctione divinæ voluntatis concordat ipse Dionysius Petavius, qui Theolog. dogm. tom. I, lib. v, cap. 4, num. 16, hæc habet : « Voluntas prima est, qua Deus ex se vult aliquid sine ulla consideratione circumstantium rerum, ut cum velle dicitur omnes homines salvos fieri. Secunda sive consequens voluntas est, qua ex certis circumstantiis vult aliquid, quod alioqui nosset, ut cum aliquos damnari vult. » |