BIBLIOTHECA OXONIENSIS DOM MINA OXONII E TYPOGRAPHEO CLARENDONIANO LONDINI ET NOVI EBORACI APUD HENRICUM FROWDE OPERA RECOGNOVIT BREVIQVE ADNOTATIONE CRITICA INSTRVXIT EDVARDVS C. WICKHAM EDITIO ALTERA VRANTE H. W. GARROD COLLEGII MERTONENSIS SOCIO OXONII E TYPOGRAPHEO CLARENDONIANO PRAEFATIO In apparatu critico huic Horati editioni adiciendo id praecipue quaesitum est ut lector ante oculos haberet locorum eorum conspectum in quibus de vera lectione serio dubitari posset. Quocirca cum neque orthographiae quam vocant varietates neque menda illa sescenta exscripsi quae vel optimis codicibus librariorum sive incuria sive ignorantia offudit, tum etiamsi unus alterque bonorum codicum scripturam aliis discrepantem exhibent nec metro nec Latinitate nec sensu prorsus alienam ne illam quidem protinus adnotandam putavi nisi Scholiastarum vel scriptorum veterum auctoritate niteretur aut tamqyam per se probabilis ab editore aliquo bonae famae accepta esset aut denique codicum singulorum proprietates vel artis criticae rationes aliquo modo illustrare videretur. Inter editores qui ad testimonium in hac causa vocandi erant primum locum quis non dederit Ricardo Bentley, non solum tamquam viro maximo omnium qui Horatium attigerunt, verum etiam quia quidquid optime ante ipsum de poematum contextu scriptum esset in unum collegisse et idem omnibus qui postea de eo scripturi essent initium 243038 |