Obrazy na stronie
PDF
ePub

TA

ΕΥΡΙΣΚΟΜΕΝΑ ΠΑΝΤΑ.

ORIGENIS

OPERA OMNIA

QUAE

GRAECE VEL LATINE TANTUM EXSTANT

ET

EJUS NOMINE CIRCUMFERUNTUR.

Ex variis Editionibus et Codicibus manu exaratis, Gal-
licanis, Italicis, Germanicis et Anglicis collecta, recensita
atque annotationibus illustrata, cum vita Auctoris
et multis Dissertationibus

Ediderunt

CAROLUS ET CAROL. VINCENT. DE LA RUE
Presbyteri et Monachi Benedictini e Congregatione S. Mauri.
Denuo Recensuit Emendavit Castigavit

Carol. Henric. Eduard. Lommatzsch

Philos. Dr. Theolog. Licent. ejusdemq. in Seminar. Viteberg
Professor.

TOMUS XVI.

Berolini 1844.

Sumtibus Haude et Spener.

(S. J. Joseephy.)

IN JOB COMMENTARIUS.

ADAMANTII

DE RECTA IN DEUM FIDE.

Ex

DIVINITY SCHOO

LIBRARY.

HARVARD UNIVERSITY

Nova Editionum Basileensis et Parisiensis

Recognitione

Edidit

Carol. Henric. Eduard. Lommatzsch

Philos. Dr. Theolog. Licent. ejusdemq. in Seminar. Viteberg.
Professor.

Berolini 1844. Sumtibus Haude et Spener, (S. J. Joseephy.)

PROLEGOMENA.

In fronte Tomi hujus Anonymi in Jobum Commentarium posuimus, promissi tenaces, quod dedimus Tom. I. ed. nostrae, et quod aptior locus vix potuerit inveniri.

Excipit Commentarium huncce Dialogus de recta in Deum fide. De quo quidem licet plurima in promtu habeamus, quibus Wetstenium non minus quam Ruaeum aggrederemur, aptius tamen esse visum est, suo singula tempore in unum quasi caput corpusve revocare, praesertim cum in mente habeamus, accuratiorem, si Deus vires dederit, atque ampliorem cum hujus Dialogi, tum reliquorum, quae eundem posthac sequentur, ejusdem fere generis scriptorum editionem in medium proferendi. Quocirca ea solummodo Tomo huic praefixisse sufficiat, quae Ruaeus Tomo I. in praefatione disseruit. Habet autem haecce:

Dialogum primus omnium graece simul et latine in lucem edidit Basileae anno 1674. Joann. Rudolphus Wetstenius, qui in praefatione ad lectorem omnia movet argumenta, ut ipsum Origeni asserat, sed irrito prorsus conatu, ut patet ex Monito, quod in hujus opusculi fronte praefiximus, ubi id unum omisimus, nempe stylum toto coelo ab Origeniano differre, et innumeris scatere vocibus graecis, quas frustra in aliis Origenis operibus graecis quaesieris, quaeque graecum hominem Origene longe recentiorem sapiunt. Ex unico Cod. Mscr. hunc libellum graece edidit Wetstenius, nos ad quatuor aliorum Mss. fidem recensuimus, variaque expunximus menda, quibus Wetstenia

« PoprzedniaDalej »