Obrazy na stronie
PDF
ePub

tuis. Haec et similia loca, tametsi de electione vel universali populi ad cultum Dei publicum, vel unius cujuspiam hominis aut familiae ad munus aliquod, verba facere potissimum videantur, (vix enim est ut de electione proprie dicta,. id est, ad vitam aeternam, in veteri foedere verbum ullum aut vestigium expressum reperias) divini tamen decreti ratio utrobique eadem est. Sic de Solomone quasi de Christo altero, 1 Chron. XXVIII. 6. elegi ipsum mihi in filium, et ego futurus sum ei in patrem. At quo pacto? si firmus fuerit in exercendis praeceptis meis et judiciis meis sicut hoc tempore. v. 7 et 9. si exquisiveris eum, praesto erit tibi; sed si dereliqueris eum, rejiciet te in perpetuum. Posterorum quoque ejus electio eadem lege stetit, 2 Chron. VI. 16. dummodo vel duntaxat si observaverint filii tui etc. et XXXIII. 8. idem. et cap. XV. 1, 2. si requiritis eum, praesto erit vobis; sin derelinquitis etc. unde Isaias, cap. XIV. 1. dicere non veretur, eliget rursus Israelitas. Zech. I. 16. idem. et quinam sint electi ostendit Isaias cap. LXV. 9, 10. possidebunt haereditatem istam electi mei etc. eritque Saronis regio - pro populo meo qui requisierint me. Jer, XXII. 24. etiamsi esset Conia sigillum in manu dextera mea, tamen inde evellerem.

[ocr errors]

Idem attendendum est in foedere gratiae, sicubi conditio non adjungitur. Sed fere adjungitur. Marc. XVI. 16. qui crediderit et baptizatus fuerit, servabitur; qui vero non crediderit, condemnabitur: cogitate audire sic olim praedestinantem Deum; controversias infinitas hac una sententia sustuleris, vel hac etiam, Joan. III. 16. ita Deus dilexit mundum, ut filium suum unigenitum dederit, ut omnis qui credit in eum, non pereat. et XV. 6. nisi quis in me manserit, abjectus extra vineam etc. et v. 10. si praecepta mea observaveritis, manebitis etc. sicut ego. et cap. XVII. 20. non tantum pro istis rogo, sed et pro iis, qui per sermonem eorum credituri sunt in me: tales ergo praedestinavit pater. Itaque Pharisaei et Legis interpretes. Luc. VII. 30. irritum reddiderunt consilium Dei adversus

[ocr errors]

semetipsos, non baptizati ab eo: praedestinati ergo et ipsi olim, si credidissent. Quis Petro certius electus est? interpositam tamen audis conditionem, Joan. XIII. 8. nisi te lavero, partem non habes mecum. Quid ergo? assensus est Petrus; et libenter quidem; partem habuit. Non assensisset, partem non habuisset. Nam Judas alter, quamvis non modo electus, id enim ad munus referri potest, verum etiam a patre datus Christo esse dicatur, partem suam amisit: Joan. XVII. 12. quos dedisti mihi ego custodivi; et nemo ex iis periit nisi filius perditionis, ut scriptura impleretur. Sic cap. I. 11, 12. ad sua venit, et sui eum.non exceperunt: quotquot autem eum exceperunt, dedit eis etc. Nempe iis qui credunt in nomen ejus: non ante dedit iis quam recepissent, quam credidissent: ne suis quidem nominatis. Sic Paulus, Eph. I. 13. in quo posteaquam credidistis, absignati estis spiritu illo etc. Sane qui non nisi postea obsignati erant quam credidissent, non erant antea nominatim praedestinati, quos initio epistolae sanctos vocat. 2 Cor. VI. 1. hortamur, inquit, ne frustra gratiam Dei receperitis. Apoc. III. 5. qui vicerit, amicietur etc. neque unquam delebo nomen ejus de libro vitae. at XXII. 19. si quis abstulerit aliquid ex verbis libri prophetiae hujus, auferet Deus partem ejus de libro vitae.

Porro, si in Christo, ut jam supra demonstratum est, praedestinavit Deus, certe per fidem in Christo. 2 Thess. II. 13. quod elegerit vos Deus ab initio ad salutem per sanctificationem spiritus et fidem habitam veritatis. Non ergo nisi credituros. Tit. I. 1. secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis, quae est secundum pietatem. Heb. XI. 6. fieri non potest, ut absque fide quisquam Deo sit gratus: adeoque ut sit electus: unde electos et credentes ubique ⚫eosdem et esse et dici crediderim; ut cum dicitur, multi sunt vocati, pauci vero electi Matt. XX. 16. idem valeat, ac si diceretur, pauci vero credentes. Rom. VIII. 33. quis intentabit crimina adversos electos Dei? id est, credentes: ne electionem a fide, ac proinde a Christo,

[ocr errors]

separantes, durioribus doctrinis, immo odiosis et ratione carentibus, implicemur. Sic cap. XI. 7. electi id est, credentes, assecuti sunt; ex v. 20. tu, nempe electus, per fidem stas. et 22. si permanseris in benignitate; alioquin et tu excideris. Sic de semetipso interpretatur Paulus, 1 Cor. IX. 27. ne quo modo cum aliis praedicarim, ipse rejectaneus fiam. Philip. III. 12. non quod jam metam apprehenderim aut jam sim consummatus, sed persequor experiens an ipse quoque apprehendam, cujus etiam rei causa apprehensus fui a Christo Jesu. 2 Tim. II. 10, 12. omnia tolero propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Jesu. at v. 13. si non credimus etc.

Restant duo quidem difficiles loci ex analogia tot clariorum explicandi: non enim clara obscuris, sed obscura claris illustrantur. Locus prior est Act. XIII. 48. alter Rom. VIII. 28, 29, 30. Posterior prius tractabitur, ut mea quidem sententia minus difficilis: verba haec sunt; novimus autem iis qui diligunt Deum, omnia cooperari ad bonum; iis qui juxta propositum sunt vocati; nam quos praenovit, etiam praedestinavit conformandos imagini filii sui etc. quos vero, praedestinavit, eos etiam vocavit; et quos vocavit, eos etiam justificavit; quos autem justificavit, eos etiam glorificavit.

Primum hoc animadvertendum est ex v. 28. qui diligunt Deum, et qui juxta propositum vocati sunt, eosdem esse: eosdem igitur quos praenovit, quos praedestinavit, eos enim vocavit, v. 30. unde facile perspicitur generalis hic praedestinationis rationem atque ordinem proponi, non quorundam practer caeteros; perinde ac si diceretur, novimus quod iis qui diligunt Deum, id est, qui credunt (qui diligunt enim credunt) omnia cooperantur ad bonum: et ostenditur quo ordine: primum Deus credituros praenovit, id est, decrevit vel approbavit, eos fore duntaxat quos in Christo respi-· ceret, omnes utique si credidissent; eos ad salutem praedestinavit; adeoque omnes variis modis vocavit, ut crederent, id est, Deum vere agnoscerent; ita credentes justificavit, perseverantes demum glorificavit. Quinam au

tem sint quos praenovit Deus, ut planius fiat, sciendum est Deum dici trifariam aliquem vel aliquid nosse. Primum, notitia universali; quemadmodum Act. XV. 18. nota sunt Deo ab omni aevo omnia opera sua. Secundo, notitio approbationis aut gratiae, qui Hebraicus idiotismus est; eoque magis explanandus. Exod. XXXIII. 12. novi te nominatim, atque etiam invenisti gratiam in oculis meis. Psal. I. 6. novit Jehova viam justorum. Matt. VII. 23. nunquam novi vos. Tertia est notitia displicentiae: Deut. XXXI. 21. me nosse figmentum ejus etc. 2 Reg. XIX. 27. incessum tuum novi, etiam furorem tuum contra me. Apoc. III. 1. novi opera tua, quod dicaris vivere, sed mortuus es. Approbationis tantum notitiam hic posse intelligi, palam est: praenovit autem sive approbavit, nisi in Christo, neminem; in Christo neminem nisi credentem. Qui igitur dilecti 4) dilecturi erant, id est, credituri, eos praenovit Deus, sive approbavit, in genere scilicet omnes si credidissent: quos ita praenovit, eos praedestinavit, et ut crederent vocavit; credentes justificavit. Quod si credentes justificavit et solos quidem, siquidem sola fides justificat, solos profecto credituros praenovit; quos enim praenovit, eos justificavit, quos ergo justificavit, eosdem praenovit; credituros nimirum solos. Sic cap. XI. 2. non abjecit Deus populum suum quem praenovit, id est, credentes, v. 20. 2 Tim. II. 19. novit Dominus eos qui sunt sui: nempe omnes qui abscedunt ab injustitia, nominantes nomen Christi, scilicet credentes. 1 Pet. I. 2. electis juxta praenotionem Dei patris in sanctificatione spiritus ad obedientiam et aspersionem sanguinis Jesu Christi. Quid est hoc totum nisi credentibus? quos elegit pater juxta praenotionem sive approbationem eorum in sanctificatione spiritus et fide, sine qua aspersio sanguinis Christi nihil erat is profutura. Incommode itaque videntur plerique his in locis praenotionem Dei praescientiam interpretari; cum praescientia Dei ad rationem sive essentiam praedesti

4) Melius abesset vox dilecti, quam ex proxime sequente dilecturi crediderim in textum irrepsisse.

nationis nihil pertinere videatur: omnis qui credit ac perseverat, eum praedestinavit atque elegit Deus. Quid ad nos attinet scire, praescieritne quinam essent, quinam non essent credituri? Neque enim credit quisquam quia Deus praescivit, sed idcirco Deus praescivit, quia crediturus quis erat. Neque sane praescientia sive praenotio Dei de certis aut singulis hominibus in praedestinationis doctrina quid faciat, intelligi potest, nisi ut quaestiones inutiles et prorsus inexplicabiles pariat. Cur enim singulos aut certos homines praenosceret Deus, aut quid in iis praenosse potuit quod eum induceret ad certos illos potius quam omnes praedestinandos, communi conditione fidei sancita? Satis sit nobis hac in re nihil aliud indagare, quam Deum ex misericordia summaque sua gratia in Christo, omnes credituros, ad salutem praedestinasse.

Alter locus est Act. XIII. 48. audientes autem gentes, gaudebant;, et glorificabant verbum Domini; et crediderunt quot erant ordinati ad vitam aeternam. Difficultatem affert injecta subito historici sententia reliquae scripturae etiam a seipso scriptae nequaquam primo aspectu consentanea: qui dictum modo narraverat a Petro, cap. X 34, 35. in veritate percipio, Deum non esse personae, seu faciei, acceptorem; sed in omni gente qui timet eum et operatur justitiam, acceptus est illi. Acceptus certe est electus et ne proselytum jam ante fuisse dicas Cornelium, dicit idem Paulus etiam de iis qui legem non norant, Rom. II. 10, 11, 14. non est personarum acceptio apud Deum: qui legem non habeat etc. 1 Pet. I. 17. qui sine personarum acceptione judicat secundum cujusque opus. Sin credit unusquisque propterea quod ordinatus erat, non ordinatus quia crediturus, effugere non poterunt, qui sic docent, quin id esse statuant, quod ipse se haberi nolle toties testatur, personarum acceptorem. Deinde, si crediderunt gentes eo quod erant ordinatae, eadem erit prima causa, cur Judaei non crediderint, v. 46. id quod et illos magnopere excursabit, cum non oblata, sed ostentata solum vita aeterna fuisse videretur; et ad reli

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »