Obrazy na stronie
PDF
ePub

60. ut cognoscant omnes populi terrae, Jehovam esse Deum ipsum, neminem esse praeter eum. 2 Reg. XIX. 15. tu es Deus solus omnibus regnis terrae. Isa. XLV. 1. praeter me nullus est Deus. v. 3. an Deus est praeter me? utique nulla est rupes, nullam novi. et XLIV. 5. ego Jehova et nullus praeterea; praeter me nullus est Deus. v. 21. nullus amplius Deus praeter me; nullus praeterquam ego. v. 22. ego sum Deus et nullus praeterea, id est, nullus spiritus, nulla persona, nullum ens, praeterea est Deus. Nullus enim universe negat. cap, XLVI. 9. me esse Deum et nullum praeterea Deum esse et neminem parem mihi. Quid planius, quid distinctius, quid ad vulgi sensum quotidianunique loquendi usum accommodatius dici potuit, ut intelligeret Dei populus esse unum numero Deum, unum spiritum, et ut quidvis aliud numerando unum esse intelligebat? aequum enim erat et rationi summe consentaneum, sic tradi primum illud adeoque maximum mandatum, in quo Deus ab universo populo etiam infimo religiose coli volebat, ut ne quid in eo ambiguum, ne quid obscurum suos cultores in errorem impelleret, aut dubitatione aliqua suspensos teneret: atque ita prorsus intellexit semper populus ille sub lege atque prophetis, Deum nempe unum numero esse, alium praeterea neminem, nedum parem. Enimvero nondum nati erant scholastici qui acuminibus suis, vel potius meris repugnantiis confisi, unitatem Dei, quam asserere prae se ferebant, in dubium vocarunt. Quod autem in omnipotentia Dei merito excipi omnes agnoscant, non ea posse Deum quae contradictionem, quod ajunt, implicant, ut supra monuimus, ita hic meminerimus non posse de uno Deo dici quae unitati ejus repugnant, unumque et non unum faciunt. Nunc ad Novi Foederis testimonia veniamus non minus clara, dum priora repetunt, et hoc insuper clariora, quod Patrem Domini nostri Jesu Christi unum illum Deum esse testantur. Marc. XII. interrogatus Christus quodnam esset primum omnium mandatum, respondit v. 29. ex Deut. VI.4. supra citato, adeoque non aliter intellecto atque intelligi solebat, audi

1

19

Israel, Dominus Deus noster, Dominus unus est: cui
responso scriba illi assensus, v. 32. bene, inquit, prae-
ceptor in veritate dixisti: nam unus est Deus, nec
alius est praeter eum: Joan. XVII. 3. Haec est vita
aeterna ut te cognoscant esse illum solum verum Deum.
Rom. III. 30. unus est Deus. 1 Cor. VIII 4. scimus
nullum esse Deum alium, nisi unum.
v. 6. nobis unus
est Deus pater ille a quo omnia. Gal. III. 20. Inter-
nuntius autem unius non est, Deus vero unus est. Eph.
IV. 6. unus est Deus et pater omnium. 1. Tim. II. 5. unus
est Deus. et nomen etsi plurale sit Hebraice ta-
men de uno Deo dicitur, "Gen. I. 1. NN. Psal.
VII. 10, et LXXXVI. 10. et passim: sed
et in singulari dicitur, Psal. XVIII. 32. quis est
Deus praeter Jehovam, et quis rupes praeterquam Dii
nostri: qui versus confirmat singulare et plurale in hoc
nomine idem valere: verum de his plura cap. 5.

-etsi ta אֱלֹהִים

Hactenus attributa illa quae naturam Dei describunt, partim affirmantia, partim negantia, dum creatis in rebus quod imperfectum est, de Deo negant; ut cum immensus, infinitus, immortalis dicitur. Sequuntur quae vim atque virtutem ejus divinam ostendunt, sub notione scilicet VITAE, vel INTELLECTUS, vel VOLUNTATIS.

Primum VITAE, Deut. XXXII. 40. viro ego in saeculum: hinc Deus vivens dicitur. Psal. XLII. '3. et passim. Joan. V. 26. pater habet vitam in seipso.

Secundo, sub notione INTELLECTUS Deus est OMNISCIENS. Gen. VI. 5. vidit cogitationes, et XVIII. 14. an potest occultari ab Jehova quicquam? 1 Chron. XXVIII. 9. omnia corda exquirit. 2 Chron. VI. 30. Tu solus nosti animum hominis. Psal. XXXIII. 15. formator cordis eorum animadvertit, et CXXXIX. 2. intelligis cogitationem meam e longinquo. v. 4. cum nondum est sermo in lingua, en, o Jehova, nosti ipsum totum. et CXLVII. 5. cujus intelligentia est innumerabilis. Job. XI. 7, 8, 9. an profunditatem sapientiae Dei invenias? et XXVI. 6. nudum est sèpulchrum coram eo. Prov. XV. 11. infernus et perditio

1

coram Jehova, quanto magis corda hominum. et XVI. 2. perpendit spiritus Jehova. et XVII. 3. qui probat corda est Jehova. Isa. XL. 28. nulla est pervestigatio prudentiae ejus. Jer. XVII. 10. ego scrutator cordis, probator renum: unde Act. I. 24. appellatur xaodiozváorns návrov. Jer. XXIII. 23, 24. an Deus e propinquo sum ego? dictum Jehovae, annon Deus e longinquo? an delitescere potest quisquam in latebris, ut ego non videam ipsum? Heb. IV. 13. omnia sunt nuda et ab intimo patentia oculis ejus: hinè solus sapiens nominatur. Dan. II. 10. Rom. XVI. 27. 1 Tim. I. 17. praenovit etiam Deus, quae ejus absoluta praescientia est, et cogitationes et facta hominum libere agentium, etiam nondum natorum, etiam multis post. saeculis futura. Deut. XXXI. 16. Ecce tu cubaturus, etc. surgens vero populus iste scortabitur, etc. et v. 20, 21. avertet se ad Deos alienos, etc. me cognovisse figmentum ejus quid is sit facturus jam hodie antequam, etc. 2 Reg. VIII. 12. novi illud malum quo affecturus es filios Israelis etc.

Tertio, sub notione VOLUNTATIS Deus est SUMME PURUS ET SANCTUS. Exod. XV. 11. magnificus sanctitate. Jos. XXIV. 19. sanctissimus est. 1 Sam. II. 2. nullus est sanctus ut Jehova et VI. 20. coram Jehova Deo sanctissimo. Job. XV. 15. coelites non sunt mundi in oculis ejus. Isa. VI. 2. tegebant faciem suam. v. 3. sanctus, sanctus, sanctus. cap. XL. 25. ait sanctus. et XLI. 20. sanctum Israelis. Abac. I. 13. purior es oculis, quam ut aspicias malum.

Secundo, est SUMME BEATUS 2). Exod. XXXIV. 6. misericors, gratiosus, longanimis, multus benignitate et fide. Psal. LXXXVI. 15. et CIII. 8. idem et v. 5. non est commoraturum apud Te malum: et XXV. 6. benignitates a saeculo. ĈIII. 11. praevalet benignitas ejus erga timentes eum. v. 17. benignitas Jehovae a saeculo usque in saeculum.

et CXIX. 68. bonus est

2) Sic in MS. Sed vide an legendum benignus, quod et contextus, et loci citati postulare videntur.

et beneficus. Lam. III. 22. summae benignitatis Jehovae. Mat. XIX. 17. nemo bonus, nisi Deus. Luc. VI. 36. estote misericordes, ut etiam pater vester est misericors. 2 Cor. I. 3. pater miserationum. Eph. II. 4. dives misericordia. 1 Joan. IV. 8. Deus est charitas. Atque hic rursus ex summa sapientia summaque bonitate intelligitur Deus esse immutabilis; cum summe sapiens summeque bonus statum summe bonum mutare nec velit, nec nisi negando seipsum possit.

Tertio, Deus uti natura est verus, ita ex voluntate VERAX est et FIDELIS. PSAL. XIX. 8. testimonium Jehovae verax. et Joan. VII. 28. est verax qui misit me. Rom. III. 4. esto Deus verax, omnis autem homo mendax. 2 Tim. II. 13. si infidi sumus, ille tamen fidus manet. 1 Cor. I. 9. et X. 13. fidelis est Deus. Apoc.

VI. 10. est verax.

Isa.

Quarto, JUSTUS. Deut. XXXII. 4. omnes viae illius jus, expers iniquitatis, justus est et rectus. Psal. XXXVI. 7. justitia tua instar montium maximorum ; et CXIX. 137. justus est Jehova et rectus. V. 16. sanctificatur justitia. de justitia autem Dei, quid possit aut non possit, nihil attinet hic latius dissertare; cum aut per se planum sit, aut aliis pro re nata locis opportunius reservandum. Quin et severitas attribuitur Deo, Rom. XI. 22. praesciam severitatem in eos qui exciderunt.

Ex his omnibus attributis efflorescit illa summa Dei excellentia qua vere est perfectus, et in summa gloria vere beatus, et jure quidem summo et merito suo dominus omnium supremus, ut passim nominatur. Psal. XVI. 11. satietas gaudiorum in conspectu tuo, et CIV. 1. gloriam et majestatem induisti. Dan. VII. 10. cui millies mille ministrabant. Mat. V. 48. sicut pater perfectus est. 1 Tim. I. 11. beatus Deus, et VI. 15. ille

beatus.

Hujus divinae gloriae quantum capere mortales possunt, extat aliqua descriptio. Exod. XIX. 18, etc. mons Sinai fumabat et XXIV. 10. etc. aspexerunt Deum Israelis, et sub pedibus ejus velut opus pavi

-.

mentatum sapphiro, et velut corpus ipsum coeli nitore et XXXIII. 9, 10. ut descendens columna illa nubis —. et amplius, etc. v. 18. 1 Reg. XIX. 11. ecce autem Je-. hova transibat -. cap. VIII. 10, 11. ut nubes impleret domum Jehovae - et XXII. 19. vidi Jehovam insidentem solio- Psal. XVIII. 8. etc. et CIV. Mic. I. 3. etc.

Nahum. I. 3. etc. Isa. VI. Ezech. I. et VIII. 1, 2, 3. et X. 1. etc. et XLIII. 2, 3. Abac. III. 3. etc. Dan. VII. 9. Apoc. IV.

Unde nobis denique MIRABILIS et INCOMPREHENSIBILIS dicendus est. Jud. XIII. 18. quid rogitas de nomine meo, cum sit mirificum? Psal. CXLV. 3. magnitudinis ejus non est pervestigatio. Isa. XL. 28. nulla est pervestigatio prudentiae ejus.

[blocks in formation]

Hactenus ex natura sua cognoscitur Deus: nunc ex efficientia sua cognoscendus.

EFFICIENTIA DEI est INTERNA, vel EXTERNA. INTERNA est quae intra Deum terminatur: qualia sunt ejus decreta: Eph. I. 9. quod praestituerat in se. DECRETUM DEI est GENERALE vel SPECIALE. GENERALE est quo DEUS OMNIA AB AETERNO QUAE QUI

DEM VOLEBAT AUT FACTURUS IPSE ERAT, LIBER-
RIME, SAPIENTISSIME, SANCTISSIMEQUE DECREVIT.

OMNIA QUAE, etc. Eph. I. 11. qui agit omnia ex consilio voluntatis suae. Nimirum quae ipse quidem solus agit, et vult; non quae agunt caeteri omnes, aut ipse cum iis quibus libere agendi naturam ac potestatem concessit: sic decrevit mundum creare; sic se non amplius terrae maledicturum, Gen. VIII. 21.

AB AETERNO. Act. XV. 28. nota sunt Deo a saeculo omnia opera ejus. 1 Cor. II. 7. sapientiam oc

« PoprzedniaDalej »