Obrazy na stronie
PDF
[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

sive LAtiNoRUM, sive GRaecoRUM, QUI AB ÆVO APOSTOLICO AD TEMPORA INNOCENTII III (ANNO 1216) PRO LATINIS ET AD CONCILII FLORENTINI TEMPORA (ANN. 1439) PRO GRÆCIS FLORUERUNT.

RECUSIO CHRONOLOGICA OMNlUM QUÆ EXSTITERE MONUMENTORUM CATHOLICÆ TRADITIONIS PER QUINDECIM PRIORA ECCLESIÆ SAECULA,

iUxta editioNEs AccuRatissimas INteR se cUMQUE NoNNUllis codiciBUs MANUscRiPTis collatas, perquAm DILIGENte a castigata; disseRtAtionibus, commeNtARiis. vARiisqUe lectionibus continenter illustrata; 0MNiBUs oPERiBUS POST AMPLISSIMAS EDitIONES QUÆ triBUS NOvissiMiS SAECULIS DEBENTUR ABsoLUTAS 3 DETEctis, AUCTA; INDICIBUS PARtiCULARIBUS ANALYTICms, S1NGULOS sive Tomos sivE AUctoREs ALicUJUS womeNti subsequeNtibUs, DoNATA ; CAPItULis INtRA IPsUM Textum Rite dispositis, NEcNoN Et TITULis siNGULARUM PAGiNARUM MARGINEM SUPERioREM DistiNGUENtibUs sUbjectamQUE MAtERiAM siGNiFicANTiBus, AdoRNATA; opeRiBUs cUM DU Biis, tUM apocRyphis, AliQUA veRo AUctoritate iN oRDiNE ad tf AdiTioNEM EcclesiasticAM pollENtibUs, amplificata; DUCENTIS et Amplius LocupletAtA iNDiciBUs AUctoRUM sicUt Et opeRUM, Alphabeticis, chRoNologicis, stAtisticis, syNTheticis, ANAlyticis, ANalogicis, iN QUodQUE RELiGioNis PUNctum, dogmAticum, moRale, lITURGicUM, CANONICUM, DisciPLiNARE, Histo RICUM, Et CUNCTA ALiA siNE ULLA ExceptioNE ; sed PRaesERTiM dUobus iNdicibus imm EN sis et GeNeRA libUs, AltEho scilicET RERUM, QUo consulto, QUi QUiD NoN solUM TALIS TALisvE PATER, ve RU M Eti AM UNUsQUisQUE PATRUM, NE UNO QUIDEM omisso, 1N QUodlibet thEMA scRiPseRit, UNo iNtUitU coNspiciAtUR ; AlteRo SCRIPTURAE SACRÆ, Ex QUo lectoRi compeRiRE sit obvium QuiNAM PATREs Et iN QUibUs opeRum suoRUM locis singulos singuloRUM LiBRoRUM s. sériptUR ae veRsUs, A PRimo GEN eseos UsQUE AD NovissiMUM APocALYPsis, CoMMENtati siNT. EDmO AccURATissima, caeteRisQue oMNibUs fAciLE ANtEPONENDA, SI PERPENDANTUR chARACtERUM Nitiditas CHARtae Qualitas, INtegritas TexTUs, PeRfectio roRRECTioNis, oPERUM RECUSORUM tUM vARietAs, tUm NUMERUs, foRMA voLUMiNUM PERQUAM commoDA SIBIQUE IN TOTO PAtRoLoGiae DECURSU coNsTANTER similis, PRetii ExiGUiTAs, PRÆsERTiMQUE isTA coLLEctio, UNA, MethodicA et chRoNoLoGiCA, sExcENtoRUM FRAGMENTORUM oPUSCULoRU MQUE HActeNUS HIC ILLIC SPARsoRUM, PRIMUM AUTEM in nostra BIBLIOTHECA, Ex opeRiBUs et Mss. ad oMNEs aetates, locos, LingUas foRmasque pertinentibus coadunatoRum.

SERIES LATINA,

IN QUA PRODEUNT PATRES, DOCTORES SCRIPTORESQUE ECCLESIÆ LATINÆ
A TERTULLIAN0 AD INN0CENTIUM III.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

P ARISIIS -
APUD GARNIER FRATRES, EDITORES ET J.-P. MIGNE SUCCESSORES
IN VIA DICTA : A VENUE DU MAINE, 189, OLIM CHAUSSEE DU MAINE 127.

1886

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][graphic]

SÆCULA IV. V. ANNI 387-430

SANCTI AURELLII

AUGUSTINI,

HIPPONENSIS EPISCOPI,

OPERA OMINTIA,

i POST LOVANIENSUM THEOLOGORUM RECENSIONEM
r CASTIGATA DENUO AD MANUscRiptos codices GAllicos, vATicANos, Belgicos, etc.,
NECNON AD EDITIONES ANTIQUIORES ET CASTIGATIORES,

I. operA et studio

MONACHORUM ORDINIS SANCTI BENEDICTI

E CONGREGATIONE S. MAURI.

EDITIO NOVISSIMA, EMENDATA ET AUCTIOR,

ACCURANTE J.-P. MIGNE,

BIBLIOTHECAE CLERI UNIVERSAE,
SIVE
CURSUUM COMPLETORUM IN SINGULOS SCIENTIÆ ECCLESIASTICÆ RAMOS EDITORE.

[merged small][ocr errors]

' ' PARISIIS
] APUD GARNIER FRATRES, EDITORES ET J.-P. MIGNE SUCCESSORES
IN VIA DICTA : A VENUE DU MAINE, 189, OLIM CHAUSSEE DU MAINE, 127.

1886

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

De Hæresibus ad Quodvultdeum liber unus.
Tractatus adversus Judæos.
De U tilitate credendi ad Honoratum liber unus.
De duabus Animabus contra Manichæos liber unus.
Acta seu Disputatio contra Fortumatum Manichaeum liber unus
Contra Adimantum Manichæi discipulum liber unus.
Contra Epistolam Manichæi quam vocant Fundamenti liber unus.
Contra Faustum Manichæum libri XXXIII.
De Actis cum Felice Manichæo libri II.
De Natura boni contra Manichæos liber unus.
Contra Secundinum Mamichæum liber unus.
Contra Adversarium Legis et Prophetarum libri II.
Ad Orosium contra Priseillianistas et Origenistas liber umus.
Sermo Arianorum.

Contra Sermonem Arianorum liber unus.
Collatio cum Maximino Arianorum episcopo.
Contra eumdem Maximinum Arianum libri II.
De Trinitate libri XV.

[ocr errors]

Tractatus contra quinque Hæreses.
Sermo contra Judæos, Pagamos et Arianos
Dialogus de Altercatione Ecclesiæ et Synagogæ.
De Fide contra Manichæos liber Evodio tributus.
Commonotorium (vulgo Augustini) de recipiendis Manichæis qui convertuntur.

Contra Felicianum Arianum de Fide Trinitatis liber Vigilio Tapsitano episcopo restitutus.

Quæstiones de Trinitate et de Genesi ex Alcuino descriptæ.
De Incarnatione Verbi ad Januarium libri duo collecti ex Origene.
Liber de Trinitate et unitate Dei.

De Essentia divinitatis. *. ::.:::: :*:::-: :. ::: :.-:

De Unitate sanctæ Trinitatis.-* . :: : :..
De ecclesisticis Dogmatibus. . .

[ocr errors]

1101 M 117 1181 1139 1158 M 157 1M7M M 175 1198 1199 4207 1218

[merged small][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]

IN OCTAVUM TOMUM
P R. Æ F A T I O.

Cum doctoris catholici duo sint officia, alterum christianæ religionis veritates illustrare ac confirmare, alterum easdem ab insurgentium hæreticorum erroribus vindicare; nemo yeterum aut recentiorum utrasque partes implevit felicius Augustino, qui omnium. judicio id merito assecutus est, ut præcipuus ac summus Ecclesiæ Doctor haberetur. Hactenus ejus opera quæ christiana dogmata explicant exhibuimus : nunc ea quæ ad infidelium hæreticorumque confutationem pertinent, quæque vulgari jam nomine Polemica vocare solemus, in tribus quæ restant voluminibus repræsentanda – sunt. Nam etsi in prioribus illis scriptis aliquando ex occasione grassantes errores Vir sanctus perstringat; non his tamen ejusmodi generis operum scopus erat, qualem sibi ipse in reliquis operibus proposuit. Quod si Augustinum obiter in hæreticos disserentem tanta cum voluptate lectores huc usque revolverunt : longe major ex sequentibus libris fructus sperandus est, in quibus recto ordine ac dedita opera universum errorum corpus in particulas discinditur ad dissipalur; hæreticorum antesignani tum publicis concértationibus, tum editis lucubrationibus vincuntur ac prosternuntur; achillea denique ac primaria eorum scripta in favillas rediguntur: adeo ut cum ex primi generis scriptis Doctoribus catholici nomen, quod nonnullis etiam præcipuis Ecclesiæ Patribus commune est, retulerit Augustinus: ex his posterioribus unum sibi proprium, quo nullum aliud illustrius, elogium a Catholicis Hieronymo teste meruerit, ut veluti alter antiquæ fidei conditor etiam vivens et in terris degens agnosceretur. « Macte virtute, » inquit ille ad ipsum Augustinum scribens, « in orbe ô celebraris. Catholici te conditorem antiquæ rursum fidei venérantur atque suspiciunt » (Epist. 195 inter Augustinianas.

Nihil ad hujusce tituli et elogii commendationem videtur adjici posse : sed tamen eodem in loco Hieronymns subdit, « signum majoris gloriæ esse, » quod Virum sanctissimum ob eamdem causam, « omnes hæretici detestarentur. » Eorum vero malevolentia et abalienatio eo usque progressa est, ut eum e medio tollere quovis proposito præmio tentaverint, nec sibi ad concepti capitalis odii cumulum sufficere putarint, | nisi etiam Deum eidem consilio suffragari suis asseclis persuadere conarentur, quibus polliceri non dubitarunt, a omnia peccata a Deo indubitanter esse credendum posse dimitti eis qui hoc facere ac « perficere potuissent » (Possid. in vita Augustini cap. 9). Sed miranda est hoc in loco Augustini moderatio, quod cum non solum privatis criminationibus ab adversariis impeteretür, sed et ab eis quæreretur ad necem, privatas inimicitias illas ita æquanimiter tulit ac dissimulavit, ut vix ullam de eis in suis disputationibus fecerit mentionem: nec quidquam certi de intentatæ illi necis machinatione resciremus, nisi Possidius in ejus Vita rem osteris consignasset. Quod si quandoque ad injurias sibi illatas aliquid reponere cogeĘ id non justæ indignationi suæ tribuebat, sed lectorum utilitati, qui iniquis ejusmodi criminationibus a veritate possent abduci. Sed nemo melius tam moderati animi in his occasionibus statum expresserit, quam Augustinus ipse, cujus hæc verba sunt in libro contra Petilianum tertio, cap. M : a Ego quando cuique vel dicendo vel scribendo respon« deo etiam contumeliosis criminationibus lacessitus, quantum mihi Dominus donat, fræ« natis atque contritis vanæ indignationis aculeis, auditori lectorive consulens, non ago ut « efficiar homini conviciando superior, sed errorem convincendo salubrior. » In his itaque disputationibus res tota rationum et argumentorum validis momentis agebatur. Non illum a proposito difficultatis scopo conviciorum propriæve læsionis sensus avocabat: sed satis sibi fâctum existimabat, si vel proprii honoris dispendio Ecclesiæ et veritatis jura (quod unum sibi ob oculos ponebat) asseruisset. In refellendis etiam hæreticorum argumentis ita se gerebat Doctor sanctus, ut non tantum eorum animos exasperare quam maxime cayeret; sed etiam, quantum in ipso erat, eos ad veritatis agnitionem mollioribus et humanioribüs verbis et appellationibus revocare conaretur. Hunc agendi modum statim ab initio concertationum suarum sibi proposuit, uti ipse testatur : « Deum rogavi et, rogo, ut in a refellenda et revincenda hæresi vestra, cui et nos fortasse imprudentius quam malitio« sius adhæsistis, det mihi mentem pacatam atque tranquillam, et magis de vestra cor« rectione, quam de subversione cogitantem. Quanquam enim Dominus per servos suos regna « subvertat efroris: ipsos tamen homines, in quantum homines sunt, emendandos esse potius « quam perdendos jubet » ( Lib. contra ÉÊ. Manichæi cap. 1). Utinam qui fidei controversias traciant, eodem animo ducerentur !

Etsi porro in omnibus. Augustini . operibus summa ejus facultas elucet, nonnihil tamen majoris splendoris catholicæ ejus disceptationes præ se ferunt ; ut in bello et prælio magis quam in pace militum virtus probatur. In ipsis enim scriptis vis et acumen ingenii doctrina, eruditio, Scripturarum peritia, eloquentiâ, prudentia et dexteritas, ut in proprio argu

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »