Obrazy na stronie
PDF
ePub

natus est; qui autem de libera, per promissionem: quæ sunt per allegoriam dicta. Nam hæc sunt duo Testamenta: unum quidem de monte Sina in servitutem generans, quod est Agar. Sina enim mons est in Arabia, qui confinis ei quæ nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis. Quæ autem sursum est Jerusalem, libera est, quæ est mater omnium nostrum (Galat. iv, 22-26).

9. Hic igitur illi homines nimium mali, dum frustrare Legem conantur,eas Scripturas approbare nos cogunt. Attendunt enim quod dictum est, in servitute esse eos qui sub Lege sunt, et id ultimum præ cœteris ventilant: Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini; a gratia excidistis (Id. v, 4). Nos hæc omnia vera esse concedimus, nec illam legem necessariam esse dicimus, nisi eis quibus est adhuc utilis servitus; ideoque utiliter esse latam, quod homines qui revocari a peccatis ratione non poterant, tali lege coercendi erant, pœnarum scilicet istarum quæ videri ab stultis possunt, minis atque terroribus aquibus gratia Christi eum liberat, non legem allam damnat, sed aliquando nos obtemperare suæ charitati, non servire timori Legis, invitat. Ipsa est gratia, id est, beneficium quod non intelligunt sibi venisse divinitus, qui adhuc esse cupiunt sub vinculis Legis. Quos merito Paulus objurgat tanquam infideles, quia a servitute, cui certo tempore justissima Dei dispositione subjecti erant, jam per Dominum nostrum Jesum se liberatos esse non credunt. Hinc est illud ejusdem apostoli: Lex enim pædagogus noster erat in Christo (Id.111, 24). Ille igitur pædagogum dedit hominibus quem timerent, qui magistrum postea quem diligerent. In quibus tamen Legis præceptis atque mandatis, quibus nunc Christianos uti fas non est, quale vel sabbatum est, vel circumcisio, vel sacrificia, et si quid hujusmodi est, tanta mysteria continentur, ut omnis pius intelligat nihil esse perniciosius, quam quidquid ibi est accipi ad litteram, id est, ad verbum; nihil autem salubrius,quam spiritu revelari. Inde est: Littera occidit, spiritus autem vivificat (a) Inde est : Idipsum velamen in lectione Veteris Testamenti manet quod non revelatur,quoniam inChristo evacuatur.Evacuatur namque in Christo,non Vetus Testamentum, sed velamen ejus; ut per Christum intelligatur, et quasi denudetur,quod sine Christo obscurum alque adopertum est. Statim quippe idem apostolus subjicit Cum autem transieris ad Christum, auferetur ve lamen (II Cor. 11, 6, 14, 16). Non enim ait, Auferetur Lex; aut Testamentum Vetus. Non igitur per Domini gratiam, tanquam inutilia ibi tegerentur, ablata sunt; sed tamen potius, quo utilia tegebantur. Hoc modo agitur cum iis, qui studiose ac pie,non turbide atque improbe, Scripturarum illarum sensum requirunt, demonstraturque sedulo et ordo rerum, et causæ factorum atque dictorum, et Veteris Testamenti ad Novum tanta congruentia. ut apex nullus, qui non consonet, relinquatur; et figurarum tanta secreta, ut omnia quæ interpretando eruuntur, miseros esse co

(a) I Retr. cap. 14, n. 1.

gant fateri, qui hæc volunt ante condemnare, quam discere.

CAPUT IV.

- 10. Triplex error legentium. Sed ut omissa interim altitudine scientiæ, sic agam tecum, quomodo agendum arbitror cum familiari meo; id est, sicut ego possum, non sicut doctissimos viros posse miratus sum: tria genera sunt erroris, quibus homines errant, cum aliquid legunt. De singulis dicam. Primum genus est, in quo id quod falsum est verum putatur, cum aliud qui scripsit putaverit. Alterum est, quamvis non tam late patens, non tamen minus noxium, cum id quod falsum est verum putatur, id tamen putatur quod etiam ille qui scripsit putavit. Tertium est, cum ex alieno scripto intelligitur aliquid veri, cum hoc ille qui scripsit non intellexerit. In quo genere non parum est utilitatis, imo si diligentius consideres, totus legendi fructus est integer. Primi generis exemplum est, ut si quisquam, verbi gratia, dicat et credat Rhadamanthum apud inferos audire ac dijudicare causas mortuorum, eo quod Maronis in carmine id legerit (Æneid. lib. 6, vers. 566-569). Hic enim errat duobus modis ; quod et rem non credendam credit, nèque id putandus est credidisse ille quem legit. Alterum genus animadverti sic potest: si quis, quia Lucretius animam ex atomis esse scribit, eamque post mortem in easdem atomos solvi atque interire, id verum ac sibi credendum arbitretur. Nam et hic non minus miser est, si de re tanta id quod falsum est pro certo sibi persuasit;quanquam id Lucretius, cujus libris deceptus est, opinatus sit. Quid enim huic prodest de auctoris sententia certum esse quando sibi eum non per quem non erraret',sed cum quo erraret, elegerit? Tertio generi est illud accommodatum: si quis Epicurum, lecto ejus in libris aliquo loco ubi continentiam laudat, in virtute illum summum bonum posuisse asseveret, et ideo non esse culpandum. Huic etiam quid obest error Epicuri, si summum bonum hominis voluptatem ille corporis credit; cum iste non se dederit tam turpi noxiæque sententiæ,neque ob aliam causam eiplaceat Epicurus, nisi quod eum sensisse non putat, qnod sentiri non oporteat? Hic error non modo humanus est, sed sæpe etiam homine dignissimus. Quid enim, si mihi de aliquo quem diligerem nuntiaretur quod sibi, cum esset barbatus, pueritiam atque infantiam ita placere multis audientibus dixerit, ut etiam juraverit se similiter velle vivere, idque ita mihi probaretur, ut impudenter negarem?num reprehendendus viderer, si eum existimarem, cum hoc diceret, significare voluisse, sibi placere innocentiam, et ab eis quibus hominum genus involveretur cupiditatibus animum alienum, et ex eo illum magis magisque diligerem, quam antea diligebam; etiamsi fortasse ille in puerorum aetatibus libertatem quamdam in ludendo et cibando atque ignavum otium stultus adamasset? Fac enim eum esse defunctum postquam hoc mihi nuntiatum est, nec interrogari a me potuisse quidquam,utaperiret senten

Hic, in ante editis omissa erat particula negans.

tiam suam; essetne quisquam tam improbus qui mihi succenseret, cum bominis laudarem propositum et voluntatem per illa ipsa verba quæ acceperam ? Quid, quod etiam justus rerum existimator non dubitaret fortasse laudare opinionem ac voluntatem meam, cum et innocentia mihi placeret, et homo de homine in re dubia bene potius existimarem, cum etiam male liceret 1?

CAPUT V. 11. Tres scripturarum quarumque differentiæ. Ecclesia catholica erroris secundum ullum modum ex prædictis redargui non potest in Veteris Teslamenti lectione. Quæ cum ita sint,audi etiam earumdem scripturarum totidem conditiones et differentias Nam necesse est totidem occurrant.Aut enim utiliter scripsit quispiam, et non utiliter ab aliquo intelligitur: aut utramque inutiliter fit:aut utiliter intelligit lector, cum ille contra, qui legitur,scripserit. Horum trium primum non improbo, ultimum non curo.Nam neque possum reprehendere hominem qui nulla sua culpa male intellectus est; nec moleste habere quemquam legi, qui verum non viderit, cum obesse legentibus nihil videam. Unum igitur genus est probatissimum, et quasi purgatissimum, cum et bona scripta sunt,et in bonam partem accipiuntur a legentibus. Id quoque tamen adhuc in duo dividitur; non enim penitus excludit errorem. Nam evenit plerum que, ut cum bene senserit scriptor, bene etiam lector sentiat; sed aliud quam ille, et sæpe melius, sæpe inferius,utiliter tamen. Cum autem et hoc sentimus quod ille quem legimus, et id est vitæ bene agendæ accommodatissimum,cumulatissime sese habet veritas nec aliunde aperitur falsitatis locus. Quod genus cum de rebus obscurissimis lectio est, rarissimum omnino est; neque id, mea sententia, liquido sciri, sed tantummodo credi potest. Quibus enim argumentis absentis vel mortui hominis voluntatem ita colligam,ut de illa jurare possim; cum etiam si præsens interrogaretur,multa esse possent, quæ, si malus non esset, officiosissime absconderet? Illud autem nihil ad rem cognoscendam valere arbitror, qualis fuerit ille qui scripsit: honestissime tamen bonus creditur, cujus litteris generi humano posteritatique consultum est.

12. Quamobrem vellem mihi isti dicerent, in quo genere ponant Ecclesiæ catholicæ, quem putant, errorem. Si in primo, grave omnino crimen : sed defensionem longinquam non requirit; satis est enim negare ita nos intelligere, ut illi, cum invehuntur, existimant. Si in secundo, non minus grave est: sed eadem voce refellentur. Si in tertio, nullum crimen est. Age, ac deinde Scripturas ipsas considera. Quid enim libris objiciunt Veteris, quod dicitur Testamenti?Numquidnam quod boni sunt, sed male intelliguntur a nobis? At eos ipsi non accipiunt. An quia nec boni sunt, nec bene accipiuntur? At hoc superior defensio satis expugnat. An illud dicent: Quamvis bene a vobis accipiantur, mali sunt tamen? Quid est aliud vivos, cum quibus res agitur, adversarios absolvere.

1 Lov., malediceret. Melius Er. et Mss., male licerei: supple, existimare.

PATROL. XLII.

atque olim mortuos, cum quibus nulla contentio est, accusare? Ego quidem illos viros et omnia utiliter memoriæ mandasse, et magnos ac divinos fuisse, et illam legem Dei jussu ac voluntate promulgatam esse et condiiam credo: et id, quanquam perpauca ejus generis librorum sciam, persuadere tamen facile possum, si mihi æquus et minime pertinax animus adhibeatur; atque id faciam,cum copia nobis data fuerit benevolarum aurium ac mentis tuæ : sed hoc cum potero; nunc autem nonne mihi satis est, quoquo modo se ista res babeat, deceptum non fuisse?

CAPUT VI. 13. De Scripturis non credendum expositoribus earum inimicis. Testor, Honorate, conscientiam meam, et puris animis inbabitantem Deum, nihil me existimare prudentius, castius, religiosius, quæ sunt illæ Scripturæ.omnes,quæ Testa

menti Veteris nomine catholica Ecclesia retinet. Miraris,novi. Non enim dissimulare possum, longe aliter nobis fuisse persuasum. Sed nihil est profecto temeritatis plenius quæ nobis tunc pueris inerat), quam quorumque librorum expositores deserere, qui eos. se tenere ac discipulis tradere posse profitentur,et eorum sententiam requirere ab his qui conditoribus illorum atque auctoribus acerbissimum, nescio qua cogente causa, bellum indixerunt. Quis enim sibi unquam libros Aristotelis reconditos et obscuros ab ejus inimico exponendos putavit; ut de his loquar disciplinis, in quibus lector fortasse sine sacrilegio Jabi potest? Quis denique geometricas litteras Archimedis legere, magistro Epicuro, aut discere voluit; contra quas ille multum pertinaciter, nihil earum, quantum arbitror, intelligens, disserebat? An istæ Scripturæ Legis planissimæ sunt, in quas isti quasi vulgo expositas impetum faciunt frustra et inaniter?Qui mihi similes videntur illi mulierculæ,quam iidem ipsi solent deridere, quæ irata quod ei sol iste laudaretur, et a manichæa quadam femina colendus commendaretur, ut erat religiose simplex, concita exsilivit, et eum locum quem sol per fenestram illustraverat, crebro pede percutiens, Ecce solem deumque tuum calco, clamare cœpit : stulte omnino atque muliebriter; quis negat? Sed nonne tibi tales videnturisti, qui ea quæ non intelligunt, aut cur, aut omnino qualia sunt, quamvis jacentibus similia, subtilia tamen intelligentibus atque divina, magno impetu orationis maledictisque lacerantes, quia eis imperiti plaudunt, aliquid se proficere existimant ? Quidquid est, mihi crede, in Scripturis illis, altum et divinum est inest omnino veritas, et reficiendis instaurandisque animis accomodatissima disciplina; et plane ita modificata, ut nemo inde haurire non possit quod sibi satis est, si modo ad hauriendum devote ac pie, ut vera religio poscit, accedat. Quod ut tibi probem, multis rationibus et longiore oratione opus est. Agendum enim tecum prius est, ut auctores ipsos non oderis, deinde ut ames : et hoc agendum quovis alio modo potius, quam exponendis eorum sententiis et litteris, propterea quia si Virgilium odissemus, imo si non eum, priusquam

intellectus esset, majorum nostrorum commendatione diligeremus, nunquam nobis satis fieret de illis ejus quæstionibus innumerabilibus, quibus grammatici agitari et perturbari solent; nec audiremus libenter, qui cum ejus laude illas expediret; sed ei faveremus, qui per eas illum errasse ac delirasse conaretur ostendere. Nunc vero cum eas multi ac varie pro suo quisque captu aperire conentur, his potissimum plauditur, per quorum expositionem melior invenitur poeta, qui non solum nihil peccasse, sed nihil non laudabiliter cecinisse, ab eis etiam qui illum non intelligunt, creditur. Itaque in quæstincula magistro deficienti, et quid respondeat non habenti, succensemus potius, quam illum mutum vitio Maronis putamus. Jam si ad defensionem suam peccatum tanti auctoris asserere voluerit, vix apud eum discipuli, vel datis mercedibus, remanebunt. Quantum erat ut similem benevolentiam præberemus eis, per quos locutum esse Spiritum sanctum tam diuturna vetustate firmatum est ?Sed scilicet intelligentissimi adolescentes, et miri rationum exploratores, non evolutis saltem illis Litteris, non quæsitis magistris, non aliquantum nostra tarditate accusata, non denique vel mediocri corde concesso eis qui ejusmodi Litteras per totum orbem tam longo tempore legi, custodiri, tractarique voluerunt; nihil apud illos credendum putavimus, eorum qui istis inimici infestique sunt voce commoti,apud quos falsa pollicitatione rationis inaudita millia fabularum credere et colere cogeremur.

CAPUT VII. - 14. Quærenda vera religio. In eis quærenda qui excellunt famæ celebritate et omnium occupatione populorum. Objectari frustra, apud paucos esse veritatem, nec quærendam in multitudine Catholicorum.Temere visum Honorato, absurda quædam tradi in catholica religione. A religione quærenda apud Catholicos nihil prohibebat. Cum inquiritur vera religio, sumendum exordium a catholica Ecclesia. Sed nunc quod institui peragam,si possum, et sic apud te agam, ut fidem catholicam non interim aperiam, sed ad scrutanda ejus magna mysteria, eis quorum animæ sibi curæ sunt, spem divini fructus et inveniendæ veritatis ostendam. Nemo dubitat eum qui veram religionem requirit, aut jam credere immortalem esse animam cui prosit illa religio, aut etiam idipsum in eadem religione velle invenire. Animæ igitur causa omnis religio: nam corporis natura quoque modo se habeat, nullam curam ac sollicitudinem incuti ei, præsertim post mortem, cujus anima tenuerit quo beata sit. Animæ igitur causa vel solius vel maxime vera, si qua est, relinio constituta est. Hæc autem anima, videro quam ob causam, et obscurissimum esse confiteor, errat tamen ac stulta est, ut videmus, donec adipiscatur percipiatque sapientiam,et fortasse ipsa est vera religio. Num te ad fabulas mitto? num aliquid cogo te temere credere? Animam nostram dico errore ac stultitia irretitam et demersam, viam, si qua est, quærere veritatis. Si hoc in te non est, da veniam, et participare mecum, quæso sapien

tiam tuam sin id quod dico agnoscis in te, simul, obsecro, quæramus verum.

15. Puta nos adhuc neminem audisse cujuspiam religionis insinuatorem. Ecce res nova est a nobis negotiumque susceptum. Quærendi sunt, credo, hujus rei, si ulla est', professores. Fac nos reperisse alios aliud opinantes, et diversitate opinionum ad se quemque trahere cupientes; sed inter hos excellere famæ interim celebritate quosdam, atque omnium pene occupatione populorum. Utrum isti verum teneant, magna quæstio est: sed nonne prius sunt explorandi, ut quamdiu erramus, si quidem homines sumus, cum ipso genere humano errare videamur?

16. At enim apud paucos quosdam est veritas.Scis ergo jam quæ sit, si scis apud, quos sit. Nonne dixeram paulo ante, ut quasi rudes quæreremus? Sed si ex ipsa vi veritatis paucos eam tenere conjectas, qui vero sint, nescis; quid si ita pauci sunt qui verum sciunt,ut auctoritate sua multitudinem teneant, unde se in illa secreta expedire et quasi eliquare paucitas possit? Nonne videmus quam pauci summam eloquentiam consequantur,cum per totum orbem rhe. torum scholæ adolescentium gregibus perstrepant? Numquidnam imperitorum perterriti multitudine, quicumque boni oratores evadere volunt, Cæcilii sibi potius, aut Erucii orationibus, quam Tullianis navandam operam existimant? Hæc appetunt omnes, quæ majorum auctoritate firmata sunt. Eadem imperitorum turbæ discere moliuntur, quæ a paucis doctis discenda recepta sunt :assequuntur autem perpauci, agunt pauciores, clarescunt paucissimi.Quid, si tale quiddam est vera religio? Quid, si multitudo imperitorum frequentat ecclesias, sed nullum argumentum est,ideo neminem illis mysteriis factum esse perfectum ? Et tamen si tam pauci studerent eloquentiæ, quam pauci sunt eloquentes, nunquam nos parentes nostri magistris talibus commendandos putarent. Cum igitur ad hæc studia nos multitudo invitaverit, quæ imperitorum parte copiosa est, ut id quod pauci adipisci possunt adamaremus; cur nobis esse similem in religione nolumus causam, quam cum magna animæ discrimine fortasse contemnimus? Si enim verissimus et sincerissimus Dei cultus, quamvis sit apud paucos, apud eos tamen est quibus multitudo, quanquam cupiditatibus involuta et a puritate intelligentiæ remota, consentit; quod fieri posse quis dubitet? quæro, si quis temeritatem vecordiamque nostram arguat, quod non apud ejus magistros eam diligenter investigamus,cujus inveniendæ nobis magna cura inest, quid respondere possimus? Deterruit me multitudo? Cur ab studio artium liberalium, vix huic præsenti vitæ aliquid commodi afferentium; cur ab inquirenda pecunia; cur ab honore adipiscendo; cur denique a comparanda et retinenda bona valetudine, postremo cur ab ipsa beatæ vitæ appetitione; cum his omnes occupentur, pauci excellant, nulla deterruit multitudo?

1 Sola editio Lovaniensium, si nulla est. Mendose.

17. At absurda ibi dici videbantur. Quibus asserentibus? Nempe inimicis, qualibet causa, qualibet ratione, non enim hoc nunc quæritur, tamen inimicis. Cum legerem, per me ipse cognovi. Itane est? Nulla imbutus poetica disciplina Terentianum Maurum sine magistro attingere non auderes; Asper, Cornutus, Donatus et alii innumerabiles requiruntur, ut quilibet poeta possit intelligi, cujus carmina et theatri plausus videntur captare: tu in eos Libros, qui quoquo modo se habeant, sancti tamen divinarumque rerum pleni, prope totius generis humani confessione diffamantur, sine duce irruis, et de his sine præceptore audes ferre sententiam ; nec si tibi aliqua occurrunt quæ videantur absurda, tarditatem tuam et putrefactum tale hujus mundi animum, qualis omnium stultorum est, accusas potius, quam eos qui fortasse a talibus intelligi nequeunt! Quæreres aliquem pium. simul et doctum, vel qui talis esse multis consentientibus diceretur, cujus et præceptis melior et doctrina peritior fieres. Non facile reperiebatur ? Cum labore investigaretur. Deerat in ea terra quam incolebas? Quæ causa utilius cogeret peregrinari? In continenti prorsus latebat, aut non erat? Navigaretur. Si in propinquo trans mare non inveniebatur, progredereris usque ad illas terras, in quibus ea quæ illis Libris continentur, gesta esse dicuntur. Quid tale fecimus, Honorate? Et tamen religionem fortasse sanctissimam (adhuc enim quasi dubitandum sit loquor), cujus opinio totum jam terrarum orbem occupavit, miserrimi pueri pro nostro arbitrio judicioque damnavimus. Quid, si illa quæ nonnullos imperitos in eisdem Scripturis videntur offendere, eo sunt ita posita, ut cum res abhorrentes a sensu qualiumcumque hominum, nedum prudentium atque sanctorum, lege. rentur, secretam significationem multo studiosius quæreremus? Nonne cernis, ut Catamitum Bucolicorum 1, cui pastor durus effluxit, conentur homines interpretari, et Alexim puerum, in quem Plato etiam carmen amatorium fecisse dicitur, nescio quid magnum significare, sed imperitorum judicium fugere affirment; cum sine ullo sacrilegio poeta uberrimus videri possit libidinosas cantiunculas edidisse ?

18. Sed revera revocabat nos atque prohibebat a quærendo, aut alicujus legis sanctio, aut adversantium potentia, aut sacratorum 2 persona vilis, aut fama turpis, aut institutionis novitas, aut occulta professio? Nihil horum est. Omnia divina et humana jura permittunt quærere catholicam fidem; tenere autem et colere, per humanum certe jus licet, si de divino quamdiu erramus, incertum est : nemo imbecillitatem nostram terret inimicus (quanquam veritas atque animæ salus si diligenter quæsita, ubi tutissime licet, inventa non fuerit, cum quovis discrimine quæri debeat); omnium dignitatum et potestatum gradus, huic divino cultui de

1 Editi, Catamitum Bucolicum. At Mss., Catamitum Bucolicorum. Catamitus hic, quo nomine puer meritorius vocatur, intelligendus ipse Alexis puer, de quo Virgilius in Bucolicis, Eclog. 2.

Caus Michaelinus codex, sectatorum.

votissime inserviunt; honestissimum est religionis nomen, et præclarissimum. Quid impedit tandem perscrutari atque discutere pia et sedula investigatione, utrum hic sit illud quod sincerissime nosse et custodire paucos necesse est, etiamsi omnium in id gentium voluntas favorque conspiret?

19. Quæ cum ita sint, fac nos, ut dixi, nunc primum quærere cuinam religioni animas nostras purgandas instaurandasque tradamus: procul dubio a catholica Ecclesia sumendum exordium. Plures enim jam Christiani sunt, quam si Judæi simulacrorum cultoribus adjungantur. Eorumdem autem Christianorum, cum sint hæreses plures, atque omnes se catholicos velint videri, aliosque præter se hæreticos nominent, una est Ecclesia, ut omnes concedunt; si totum orbem consideres, refertior multitudine; ut autem qui noverunt affirmant, etiam veritate sincerior cæteris omnibus. Sed de veritate alia quæstio est quod autem quærentibus satis est, una est Catholica, cui hæreses aliæ diversa nomina imponunt, cum ipsæ singulæ propriis vocabulis, quæ negare non audeant, appellentur. Ex quo intelligi datur, judicantibus arbitris quos nulla impedit gratia, cui sit cum nomen, ad quod omnes ambiunt, tribuendum. Sed ne id loquacissime aut superfluo quispiam disserendum putet, una est certe, in qua ipsæ quodam modo etiam humanæ leges christianæ sunt. Nullum ego hinc præjudicium fieri volo, sed exordium quærendi opportunissimum judico. Non enim metuendum est ne verus Dei cultus nullo proprio robore innixus, ab eis quos tulcire debeat, fulciendus esse videatur: sed certe perfectæ felicitatis est, si potuerit ibi verum inveniri, ubi et inquisitio ejus et retentio securrissima est si non potuerit, tum demum alio, quocumque periculo, adeundum atque rimandum.

catholi

CAPUT VIII. 20. Qua Augustinus via venerit ad catholicam religionem. His igitur constitutis, quæ, ut opinor, ita justa sunt, ut obtinere apud te istam causam quovis adversario debeam, edam tibi, ut possum, cujusmodi viam usus fuerim, cum eo animo quærerem veram religionem, quo nunc exposui esse quærendam. Ut enim a vobis trans mare abcessi, jam cunctabundus atque hæsitans, quid mihi tenendum, quid dimittendum esset : quæ mihi cunctatio in dies major oboriebatur, ex quo illum hominem (a), cujus nobis adventus, ut nosti, ad explicanda omnia quæ nos movebant, quasi de cœlo promittebatur, audivi ; eumque, excepta quadam eloquentia, talem quales cæteros esse cognovi rationem ipse mecum habui magnamque deliberationem jam in Italia constitutus, non utrum manerem in illa secta, in quam me incidisse pœnitebat, sed quonam modo verum inveniendum esset, in cujus amorem suspiria mea nulli melius quam tibi nota sunt. Sæpe mihi videbatur non posse inveniri, magnique fluctus cogitationem mearum in Academicorum suffragium ferebantur.

1 Nonnulli Mss., quod ei sit.

(a) Faustum, ex lib. 5 Confess., cap. 6.

Sæpe rursus intuens, quantum poteram, mentem humanam tam vivacem, tam sagacem, tuam perspicacem, non putabam latere veritatem, nisi quod in ea quærendi modus lateret, eumdemque ipsum modum ab aliqua divina auctoritate esse sumendum. Restabat quærere quænam illa esset auctoritas,cum in tantis dissensionibus se quisque illam traditurum polliceretur. Occurrebat igitur inexplicabilis silva, cui demum inseri multum pigebat: atque inter hæc sine ulla requie, cupiditate reperiendi veri animus agitabatur. Dissuebam me tamen magis magisque ab istis, quos jam deserere proposueram. Restabat autem aliud nihil in tantis periculis, quam ut divinam providentiam lacrymosis et miserabilibus vocibus, ut opem mihi ferret, deprecarer. Atque id sedulo faciebam : et jam fere me commoverant nonnullæ disputationes Mediolanensis episcopi (a), ut non sine spe aliqua de ipso Vetere Testamento multa quærere cuperem, quæ, ut scis, male nobis commendata exsecrabamur. Decreveramque tamdiu esse catechumenus in Ecclesia, cui traditus a parentibus eram, donec aut invenirem quod vellem, aut mihi persuaderem non esse quærendum. Opportunissimum ergo me ac valde docilem tunc invenire posset, si fuisset qui posset docere. Hoc ergo modo et simili animæ tuæ cura si diu te quoque affectum vides, et si jam satis tibi jactatus videris, finemque hujusmodi laboribus vis imponere; sequere viam catholicæ disciplinæ, quæ ab ipso Christo per Apostolos ad nos usque manavit, et ab hinc ad posteos manatura est.

CAPUT IX. 21. Catholica Ecclesia venientibus præcipit fidem; hæretici promittunt rationem. Nihil viii esse in fide, atque inter credentem et credulum (quod nomen culpæ datur) plurimum interesse. Ridiculum, inquis, istud est, cum omnes hanc se profiteantur tenere, ac docere. Profitentur hoc omnes hæretici, negare non possum; sed ita ut eis quos illectant, rationem se de obscurissimis rebus polliceantur reddituros eoque Catholicam maxime criminantur, quod illis qui ad eam veniunt præcipitur ut credant; se autem non jugum credendi imponere, sed docendi fontem aperire gloriantur. Quid, inquis, dici potuit, quod ad eorum laudem magis pertineret 2? Non ita est. Hoc enim faciunt nullo robore præditi, sed ut aliquam concilient multitudinem nomine rationis: qua promissa naturaliter anima gaudet humana, nec vires suas valetudinemque considerans, sanorum escas appetendo, quæ male committuntur nisi valentibus, irruit in venena fallentium. Nam vera religio, nisi credantur ea quæ quisque postea, si se bene gesserit dignusque fuerit, assequatur atque percipiat, et omnino sine 3 quodam gravi auctoritatis imperio iniri recte nullo pacto potest. 22. Sed quæris fortasse vel de hoc ipso aliquam

1 Editio Lov. omittit, si; cujus loco Er. et Mss. habent, sit.

Omnes Mss., maxime pertineret.

a Editi, percipiat, omnino sine; omisso, et, quod resituitur ex Mss.

(a) Ambrosii. Vid. lib. 5 Confess., cap. 13, 14.

accipere rationem, qua tibi persuadeatur, non prius ratione quam fide te esse docendum. Quod facile potest, si modo æquum te præbeas. Sed ut commode fiat, volo quasi respondeas interroganti : et primo dicas mihi, quare tibi videatur non esse credendum. Quod ipsa, inquis, credulitas, a qua creduli nominantur,vitium quoddam mihi videtur esse: alioquin hoc nomen non pro convicio objectare soleremus. Nam si suspiciosus in vitio est, eo quod non comperta suspicatur; quanto magis credulus, qui hoc a suspicioso differt, quod ille incognitis aliquam, iste nullam tribuit dubitationem. Interim accipio hanc opinionem ac distinctionem. Sed scis etiam curiosum non nos solere appellare sine convicio; studiosum vero etiam cum laude. Quamobrem attende, si placet, etiam inter hæc duo quid tibi distare videatur. Id certe respondes, quod quamvis uterque agatur magna cupiditate noscendi, curiosus tamen ea requirit quæ nihil ad se attinent; studiosus autem contra,quæ ad sese attinent requirit. Sed quia non negamus ad hominem pertinere conjugem ac liberos et eorum salutem; si quispiam peregre positus, quemadmodum valeant ac sese agant sua conjux ac liberi, omnes advenientes sedulo percontetur, magna utique ducitur cupiditate noscendi et tamen hunc studiosum non vocamus, qui et magnopere scire vult, et ea quæ ad se maxime pertinent. Quare jam intelligis eo vacillare istam definitionem studiosi, quod omnis quidem studiosus ea nosse vult quæ ad se pertinent, non tamen omnis qui id agit studiosus vocandus est; sed is qui ea quæ ad animum nutriendum liberaliter atque ornandum pertinent, impensissime requirit: tamen studentem recte appellamus ', præsertim addentes quid studeat audire. Nam etiam suorum studiosum possumus appellare, si suos tantum diligit: non tamen adjunctione nulla, communi nomine studiosorum dignum putamus. Audiendi autem cupidum quemadmodum se sui haberent, non appellarem studiosum audiendi, nisi gaudens fama bona idipsum sæpe vellet audire: studentem vero, etiamsi semel. Refer nunc animum ad curiosum, et dic mihi, utrum si quis fabellam libenter audiret, nihil sibi omnino profuturam, id est, rerum ad se non pertinentium; neque id odiose 2 atque crebro, sed rarissime ac modestissime, vel in convivio, vel in aliquo circulo, ullove consessu; videreturne tibi curiosus? Non opinor: sed certe habens illius rei curam, quam libenter audiret, profecto videretur. Quapropter etiam curiosi definitio ea regula, qua studiosi, emendanda est. Vide igitur utrum et illa superiora emendanda sint. Cur enim non et suspiciosi nomine indignus sit, qui aliquando aliquid suspicatur; et creduli, qui aliquando aliquid credit? Itaque ut inter studentem alicujus rei et omnino studiosum, rursumque inter curam habentem atque curiosum ita inter credentem et credulum plurimum interest.

1 Editi vitiose ferebant, impensissime requirit, eum studentem recte appellamus. Emendantur ex Mss. Quidam Mss., otiose.

« PoprzedniaDalej »