Obrazy na stronie
PDF
ePub

tange quod fallo; nisi, Tange falsam carnem, tange
falsorum fallacia vulnerum loca, et noli esse incredu-
lus meis mendacibus membris, ut credendo falsis
possis esse fidelis. Tales fideles habet Manichæus,
omnis doctrinæ dæmoniorum mendaciloquorum.

CAPUT XXVI. - Fuge ista, obsecro, non te de-
cipiat species paucitatis,quoniam ipse Dominus dixit.
angustam viam esse paucorum (Matth. vII, 14). Inter
paucos vis esse, sed pessimos. Nam verum est quod
pauci sunt omni modo innocentes, sed in ipsis no-
centibus pauciores sunt homicidæ quam fures, pau-
ciores sunt incestatores quam adulteri: denique
etiam ipsæ antiquorum vel fabulæ vel historiæ pau-
ciores habent Medeas et Phædras, quam facinorum
aliorum flagitiorumque mulieres; pauciores Ochos et
Busirides, quam impietatum aliarum et scelerum vi-
ros. Vide ergo, ne forte apud vos nimius horror im-
pietatis faciat meritum paucitatis. Talia quippe ibi
leguntur, dicuntur, cretuntur, ut in illum errorem
magis aliquos quam paucos irruere, vel illic rema-
nere, mirandum sit. Sanctorum autem paucitas,
quorum angusta via est, in comparatione ponitur
multitudinis peccatorum : quæ quidem paucitas in
multo majore numero palearum latet; sed in ipsa
area catholicæ Ecclesiæ est nunc congreganda et tri-
turanda, in fine autem ventilanda atque purganda
(Id. ni, 12): ad quam te oportet conferas, si fideliter
fidelis esse desideras, ne fidendo falsis, sicut scri-
ptum est, ventos pascas (Osee XII, 1), id est, immun-
dis spiritibus esca fias. Si enim Paulus apostolus,
quem commemoras, non sapientum Veteris Testa-
menti scripturas totamque illam propheticamdispen-
sationem dictorum atque factorum, sed carnalem
Judaicæ propaginis excellentiam, et pro Synagogis
paternæ gentis errantibus et Christum non agnoscen-
tibus, zelum persequendi Christianos, quo tanquam
laudabili accendebatur, et justitiam quæ ex Lege est,
qua Judæi, non ibi intellecta Dei gratia, superbe glo-
riantur, damna et stercora deputavit, ut Christum
lucrifaceret (Philipp. 111,8, 9): quanto magis tu scri-
pturas illas nefandarum blasphemiarum plenissi-
mas, ubi natura veritatis, natura summi boni, na-
tura Dei toties mutabilis, toties victa, toties corrupta,

et ex parte inexplicabiliter inquinata atque ab ipsa
veritate in fine damnanda describitur,non sicut ster-
cora, sed sicut venena debes abjicere, et ad Ecclesiam
catholicam, quæ sicut tanto ante prophetata, ita suo
tempore revelata est, finita contentione transire?

Quod ideo tibi loquor, quia mens tua nec natura
mali est, quæ omnino nulla est; nec natura Dei, alio-
quin incommutabili frustra loquerer: sed quoniam
mutata est deserendo Deum, et ipsa mutatio ejus
malum est; mutetur conversa ad incommutabile
bonum, in adjutorio ipsius incommutabilis boni; et
talis ejus mutatio erit a malo liberatio. Hanc admoni-
tionem si spernis, duas adhuc credens esse naturas,
unam mutabilem boni,quæ malo permixta potuit in-
justitiæ consentire, alteram incommutabilem mali,
quæ nec bono mixta potuit consentire justitiæ, proxi-
nam illam pudendam fabulam garris exsecrabiles
turpesque blasphemias in fornicatione prurientium
aurium seminantem, ut sis in eorum grege, de qui-
bus prædictum est, quod erit tempus, quando sanam
doctrinam non sustinebunt,sed ad sua desideria coacer-
vabunt sibi magistros prurientes auribus, et a veritate
quidem auditum suum avertentes, ad fabulas autem
convertentur (11 Tim. iv, 3, 4). Si autem hanc admo-
nitionem prudenter accipis, conversus ad incommu-
tabilem Deum, mutatione laudabili fies in eis de
quibus dicit Apostolus: Fuistis aliquando tenebræ,
nunc autem lux in Domino (Ephes. v, 8). Quod nec
Dei naturæ dici posset, quia nunquam fuit mala et
digna isto nomine tenebrarum; nec naturæ mali,quæ
si esset, nunquam posset mutari, nec lux fieri : sed
recte ac veraciter hoc dictum est ei naturæ, quæ in-
commutabilis non est, sed deserto incommutabili
lumine, a quo facta est, obtenebratur in se; ad illud
autem conversa fit lux, non in se, sed in Domino.
Non enim a se ipsa, quoniam non est lumen verum,
sed illuminata lucet, ab illo de quo dictum est: Erat
lumen verum, quod illuminat omnem hominem venien-
tem in hunc mundum (Joan. 1, 9). Hoc crede, hoc in-
commutabilis boni, quod non potes esse per te : quod
nec amittere, si incommutabiliter hoc esses; nec re-
cipere posses, si incommutabiliter hoc non esses.

[blocks in formation]

Præterea vide in hujus vi tomi Appendice librum de Fide contra Manichæos, et Commonitorium de recipiendis

Manichæis qui convertuntur.

Vide lib. 2, cap. 58, Retractationum, tom. 1, col, 654, verbis, Interea (a) liber, usque ad verba,

Fratres dilectissimi.

M.

(a) Proxime ante recensitis libris de Anima et ejus origine, deque Adulterinis Conjugiis, qui libri ad annum 419 pertinent, significat jam Augustinus a se conscriptos per idem fere tempus fuisse subsequentes contra Adversarium Legis et Prophetarum libros. Hujus operis cum laude meminit Cassiodorus in lib. de Institutione divinarum Litterarum, cap. 1. Capita libri Adversarii singula, quæ refellenda hic fuerunt, recensentur ante finem libri 2, in cap. 10.

S. AURELII AUGUSTINI

HIPPONENSIS EPISCOPI

CONTRA ADVERSARIUM

LEGIS ET PROPHETARUM

LIBRI DUO (a).

LIBER PRIMUS.

In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.

CAPUT PRIMUM.-1. Libro,quem misistis, fratres dilectissimi,nescio cujus hæretici, invento,sicut scripsistis, in platea maritima, cum venalis codex ipse ferretur, et concurrentibus turbis periculosa curiositate et delectatione legeretur, ut quanto possem compendio responderem, prius quæsivi cujusnam esset erroris. Non enim soli Manichæi Legem Prophetasque condemnant; sed et Marcionistæ, et alii nonnulli quorum sectæ non ita innotuerunt populis christianis. Iste autem,cujus nomen in eodem libro non comperi, detestatur Deum mundi fabricatorem: cum Manichæi, quamvis librum Geneseos non accipiant, atque blasphement, Deum tamen bonum fabricasse mundum, etsi ex aliena natura atque materia, confiteantur. Sed quanquam non mihi apparuerit, cujus sectæ sit iste blasphemus, defendenda est adversus ejus linguam Scriptura divina, quam maledicis disputationibus insectatur. Et quoniam quoquo modo christianum se videri cupit, unde et ex Evangelio et ex Apostolo ponit aliqua testimonia; etiam Scripturis ad Novum Testamentum pertinentibus refellendus est: ut ostendatur in reprehensione veterum inconsiderantius quam versutius insanire. CAPUT II. - 2. Ac primum, quod pius poterat religioso, quærit iste impius ore sacrilego, quomodo accipiendum sit quod scriptum est, In principio fecit Deus cælum et terram (Gen. 1, 1) : quanquam non addiderit, terram, de qua post loquitur. Quærit ergo:

Quo principio? ejusne quo idem Deus esse cœpit, an ex eo quo illum esse vacuum tæduit? Cui respondetur,quia nec Deus esse cœpit,nec eum vacationis suæ tæduit, qui neque aliquando non fuit, nec cessando torpuit, nec operando laboravit : nec sine cœlo sedis indiguit, nec facto cœlo sedem tanquam finitis erroribus peregrinus invenit. Potens est enim beatissime manere in semetipso; templo autem suo quod sunt omnes sancti, et Angeli et homines1, sic imperiti habitationem suam, ut illi ex ipso habeant tale bonum quo beati esse possint, non ex eis ille talem domum sine qua beatus esse non possit. Aut ergo sic intelligendum est quod scriptum est, In principio fecit Deus cœlum et terram, ut principium sit ex quo esse cœperunt; non enim Deo coæterna semper fuerunt, sed facta initium ex quo esse inciperent acceperunt: aut certe quia in principio sibi coæterno fecit Deus cœlum et terram, hoc est, in unigenito Filio. Ipse est enim Sapientia, de qua dicit Apostolus: Christum Dei Virtutem et Dei Sapientiam (I Cor. 1, 24). Et Deo qui fecit cœlum et terram,dicitur in Psalmo : Omnia in Sapientia fecisti (Psal. cIII, 24). Aut si de Psalmo iste non vult accipere testimonium, Apostolum audiat de Christo loquentem: Quia in ipso condita sunt omnia, in cœlo et in terra, visibilia et invisibilia (Coloss. 1, 16).

3. Deus igitur nec cœpit esse, nec desinet : sed opera ejus quædam incipientia certo fine esse desistunt,sicut tempora et temporalia; quædam incipien

ADMONITIO PP. BENEDICTINORUM.

Opus istud contra Adversarium Legis et Prophetarum recognovimus ad Gallicanos Mss. undecim, German ensem, Corbeiensem, Remigianum, Michaelium, Fiscamnensem, Pratellensem, Cisterciensem, Casalensem, Sorbonicum, Colbertinum, Regium, et ad unum Vaticanum; ad editiones etiam Am. Er. et Lov. et ad variantes lectiones codicum Belgicorum apud Lov.

Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retr. et Confess., t, 1, memoratas. M.

(a) Scripti circiter initium anni 420.

1 Sola fere editio Lov. mines.

Omnes Angeli sancti, et ho

605

CONTRA ADVERS. LEG. ET PROPHET., S. AUGUSTINI LIBER PRIMUS.

tia permanebunt, sic ut ipsa sanctorum hominum quam percepturi sunt,vita æterna. Quod iste non vidit, qui putavit esse dicendum ac definiendum,nullum esse sine fine principium: nec ipsum potuit attendere numerum, cujus initium est ab uno, et finis in nullo.Nullus quippe numerus quamlibet magnus, vel dicitur, vel si dici jam non potest, cogitatur,cui non addi possit ut major sit.Et puto quod iste, quamlibet hæresim sub nomine Christi teneat contra Christum, vitam sibi promittit in Christo, utique beatam, cujus tunc poteritesse principium, cum vitæ hujus miseræ finis fuerit. Respondeat itaque, beata illa vita,quam non negat habituram vel habere principium, utrum habitura, an non habitura sit finem? Si dixerit habituram, quomodo se audebit dicere christianum? Si dixerit non habituram, ubi est quod ausus est dicere, nullum esse sine fine principium?

CAPUT III. - 4. Quærit etiam: Si mundus iste bonum aliquid est, cur non olim ex initio ab eo factum est,quod melius fuit?Quasi se ipso aliquid melius Deus fecerit mundum; aut ideo non debuerit hoc bonum fieri, quia non est æquale facienti.Quod autem quærit, cur non istud olim ex initio factum sit; responsum habeat, Imo vero olim ex initio factum est: ex initio utique suo, non Dei, cui nullum est initium.Si autem hoc initium significari potuit, eo quod dictum est, In principio fecit Deus: quid est quod calumniatur velut interrogans, in quo principio fecerit; cum ipse rursus quærat, cur non olim ex initio factum sit? Proinde sua verba illi replicanda sunt. Nam sicut ipse propter id quod scriptum est, In principio fecit Deus cælum et terram, argumentarum et dicit, In principio igitur quo? ejusne quo idem Deus esse cœpit, an ex eo quo illum esse vacuum tæduit? ita et nos ad id quod ait, Cur non istud olim ex initio factum est ab eo? respondeamus, et dicamus ei, Ex initio igitur quo? ejusne quo idem Deus esse cœpit, an ex quo illum esse vacuum tæduit? Hoc quippe illi displicet, quod non olim ex initio Deus fecerit cœlum, cum dicit, Cur non olim ex initio?Tanquam ex illo initio facere debuerit, ex quo est ipse qui fecit. Cur non hic timuit, ne dicendo, ex initio ex quo est ipse Deus, eum debuisse facere cœlum, diceretur ei: Habet ergo Deus initium, ac per hoc secundum sententiam tuam habebit et finem; tu enim dixisti, nullum esse initium sine fine? Porro si Deus caret initio, quomodo faceret aliquid ex initio ex quo ipse1? Ac per hoc ex initio fecit illo ex quo fecit, id est, ex quo cœpit esse quod fecit. Aut ergo deus ipsorum nihil boni unquam fecit: aut secundum istum, quodcumque boni fecit, ex illo initio fecit ex quo ipse est ; et habenti initium, metuendus est finis: aut sanctæ Scripturæ verbis debet acquiescere, et intelligere Deum, qui ex nullo cœpit esse principio, fecisse cœlum in principio, vel ex quo cœlum esse cœpit, vel in Filio; qui Judæis interrogantibus, quis esset, principium se esse respondit (Joan. viii, 25).

1 Editi, ex quo ipse non est. At Mss. carent hic negante particula.

606

5.Nisi forte dicturus est, aliud initium, aliud vero esse principium. Si ergo ita esset scriptum. In initio fecit Deus cœlum et terram; nihil contra hoc iste moveretur, qui dixit: Cur non olim ex initio factum est? quandoquidem legeret, in initio fecit Deus ; non existimans impium,si credatur Deus haberi initium,sed non habere principium. Quod si ita est, emendetur hoc auctore Evangelium, ubi scriptum est: In principio erat Verbum. Cur enim non etiam hic iste dicat. In principio igitur quo? ejusne quo idem Verbum esse cœpit? Et quia Deus erat Verbum, potest etiam sic dicere, quemadmodum in hoc libro dixit: Ejusne quo idem Deus esse cœpit? Dicat hic, si placet, etiam illam definitivam suam, ubi audit, In principio erat Verbum: dicat etiam hic, si audet, Nullum est principium sine fine; ut ab ipsis etiam Manichæis, qui eum fortasse, quia inimicum Legi Prophetisque reperiunt, libentissime legunt, judicetur insanus. Quia vero displicet ei Deus qui fecit mundum, cur non displicet per quem factus est mundus? De Christo enim scriptum est: In hoc mundo eral, et mundus per eum factus est (Joan. 1, 1, 10).

1

CAPUT IV. — 6. Intelligat utique 1 Deum facere bona posse,bunis autem a se factis egere non posse: unde nec faciendis eguit, qui factis non eget. Sed summe bonus fecit omnia, sibi quidem imparia,sed tamen bona. Bonum quippe etiam non summum,imo vero etiam infimum,nisi asummo bono esse non posset. Nimis autem de Deo male sentit, qui propterea bonum esse aliquid negat, quia æquale Deo non esse cognoscit. Ita enim non erit ille summum, sed infimum bonum, si quidquid eo minus est, jam non est bonum. Porro si in rebus quas condidit, ea quæ sunt prima bona valde sunt imparia Conditori, quia ille fecit, hæc facta sunt; profecto qui talibus non eguit ad augendam beatitudinem suam, multo minu sin ferioribus atque omnino infimis eguisse credendus est. Quæ tamen fecit tanquam bonorum omnium constitutor. Nam Dominus Jesus', per quem factus est mundus, non sola cœlestia, sed etiam terrestria, eorumque terrestrium quæ videntur exigna, Deum creasse et creare sic indicat, cum dicit: Si ergo fenum agri quod hodie est, et cras in libanum mittitur, Deus sic vestit; quanto magis vos modicæ fidei (Matth. vi, 39) ? Unus ergo atque idem Deus est institutor cœli et terræ, stellarum et herbarum, quidquid mensura, forma, ordine suo constat in cœlo et in terra, quidquid vivit in ccelo et in terra,quidquid sentit in cœlo et in terra, quidquid intelligit in cœlo et in terra. Quæ non solum illi a quo sunt condita, sed nec inter se esse oportebat æqualia : et ideo sunt omnia3.Nam si essent æqualia, unum genus bonorum esset, non omnia. Nunc vero ideo sunt omnia bona, quia sunt aliis alia meliora, et bonitas inferiorum addit laudibus meliorum:et in rerum bonarum inæqualitate ipsa

1 Sic Mss. Editi vero, intelligat itaque.
2 In Mss.: Nam Dominus Deus per quem.

3 Editio Lov. hic addit, bona. superfluo.
Sic potiores Mss. At Lov., additur.

est jucunda gradatio, ubi minorum comparatio ampliorum est commendatio.

CAPUT V.7. Ea vero quæ dicuntur mala, aut vitia sunt rerum bonarum,quæ omnino extra res bonas per se ipsa alicubi esse non possunt; aut supplicia peccatorum, quæ de justitiæ pulchritudine veniunt.Sed ipsa quoque vitia testimonium perhibent bonitati naturarum.Quod enim malum est per vitium profecto bonum est per naturam. Vitium quippe contra naturam est, quia naturæ nocet: nec noceret, nisi bonum ejus minueret. Non est ergo malum nisi privatio boni.Ac per hoc nusquam est nisi in re aliqua bona: et si non summe bona, quoniam summe bona incorruptibilis et immutabilis perseverat, ut Deus est;non tamen nisi in bona, quoniam non nocet nisi minuendo quod bonum est. Ac per hoc bona sine malis esse possunt, sicut ipse Deus, et quæque superiora cœlestia: mala vero sine bonis esse non possunt. Si enim nihil nocent, mala non sunt: si autem nocent, bonum minuunt: et si amplius nocent, habent adhuc bonum quod minuant: et si autem consumunt, nihil naturæ remanebit cui noceatur; ac hoc nec malum erit a quo noceatur, quando natura defuerit, cujus bonum nocendo minuatur.

CAPUT VI.-8. Utrum autem aliqua natura hoc est substantia prorsus ad nihilum redigatur,disputatio subtilissima est. Sed fides veracissima2 Deo cantat: Mutabis ea, et mutabuntur: tu autem idem ipse es (Psal. c1, 27, 28). Nec fecit igitur, nec regit mutabilia bona, nisi immutabile bonum, quod est Deus. Porro bona mutabilia propterea bona sunt, quoniam a summo bono facta sunt; propterea mutabilia, quia non de ipso, sed de nihilo facta sunt. Quamobrem et ipsa mortalia, quamvis ex aliqua parte pœnalia sint eis quibus sola immortalitas potest perfectæ beatitudinis implere mensuram; habent tamen proprium decoris locum in pulchritudine temporum: sed major quam humanus est sensus,quo talis pulchritudo sentitur. Fides tamen illa quæ Deo suo dicit.Omnia in mensura, et numero, et pondere constituisti (Sap. xi, 21), quamvis amore vivendi conditionem mortis exhorreat, Creatorem tamen omnium bonorum etiam de bonis mortalibus laudat. Nam iste ipse qui reprehendit, nec Deum esse credit, cujus terrena opera videt esse mortalia,eumdem sermonem suum, qui usque adeo illi placuit, ut eum litteris memoriæque mandaret, nisi vocibus ad sua quæque verba pertinentibus, et incipientibus tamen et deficientibus, implere non posset: ita pulchritudinem disputationis, qua vult persuadere, quidquid oritur et moritur bonum esse non posse, nisi orientibus et morientibus syllabis non potuit explicare. Quid ergo mirum si in tam magna universitate naturæ est aliquod infimum bonum in ordinibus, temporum, quod non permansione rerum, sicut nonnulla subli

Apud Lov., extra res omnes bonas. Abest, omnes, ab editis aliis et Mss.

Editi, veracissime. At Mss., veracissima.

3 Editi. sed majorem. Melius vero Mss., sed major.

mia spiritualia, sed pro decore sui generis, imo atque terreno exortu occasuque sit pulchrum?

9. Quæ cum ita sint, non calumnietur dicenti Scripturæ, Vidit Deus lucem quia bona est (Gen. 1, 4). Non solum enim lucem quam vocavit diem, et firmamentum quod vocavit cœlum,et solem et lunam et cætera sidera; verum etiam ligna et herbas, et in aquis ac terris quæcumque mortalia, et creavit Deus summe bonus,et vidit quia bona sunt in genere atque ordine suo.Nec timuitquiSpiritu Dei revelante scripsit hunc librum, futuros impios reprehensores, vaniloquos,et mentis seductores, primitus suæ, deinde aliorum, quos delectat blasphema loquacitas: quia et ipsos in quantum homines sunt, in quantum corpore atque anima rationali constant,in quantum membra corporis eorum suis distinguuntur officiis, et concordissima differentia in unitatem suæ pacis mirabili ordinatione consentiunt, in quantum anima eis naturali excellentia præstat atque imperat, in quantum sensus carnis quinque partitos implet ac vegetat, dissimili potentia,sociali convenientia,in quantum etiam mente atque ratione, quod bestialis anima non valet, potest sapere atque intelligere1, vidit Deus quia boni sunt; et ideo creavit. Non enim tantum creatos postea vidit; sed et creandos ante prævidit : et quod perversa voluntate et cæco errore maligni sunt, non ideo vidit quod non essent creandi;prævidit enim ubisint ordinandi: et sic eos ex eadem massa primæ prævaricationis merito damnata fecit vasa iræ, si usque in finem in hac malignitate perdurant, ut prosint vasis misericordiæ (Rom. ix, 22, 23), quo per eorum acumina vanitatis diligentius arcana veritatis inquirant. Magna quippe opera Domini,exquisita in omnes voluntates ejus (Psal. cx, 2). Quid autem mirum est quia displicet humanæ stultitiæ, quod opera sua placent divinæ sapientiæ ? Quid est enim aliud, Vidit lucem quia bona est, nisi quia placuit ei??

CAPUT VII. 10. Sed iste vaniloquus blasphemator, qui scripsit librum sacrilegis conviciis plenum(in quo utinam opus ejus displiceret ei, et non putaret quia bonum est, sed videret quia malum est), videte quid dixerit:Adeo antea nescivit, inquit, lux quid esset, ut modo eam primum videns optimam judicaret. Ergo et Dominus Jesus quando auditis verbis Centurionis miratus est, et dixit discipulis suis. Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel (Matth. vIII, 10), nescivit antea fides illa quid esset, ut tunc eam primum videns optimam judicaret. An vero ali us eam in corde Centurionis operabatur,quam ipse qui mirabatur?Et profecto amplius est unde possint blasphemare insipientes et infideles, quod miratus est Jesus quantamcumque hominis fidem, quam quod vidit Deus lucem quia bona est. Potest enim quisque etiam solita videre quia bona sunt, hoc est, sibi ea placita comprobare:quisquis autem miratur, profecto secundum consuetudinem qua homines loquuntur, in

1 Sic Mss. At editi, non potest sapere atque intelligere possunt, vidit Deus, etc.

Plures Mss., nisi placuitei; omisso, quia. * In Mss., aut vero.

opinatum atque improvisum sibi esse significat quod miratur. Sed Jesus qui omnia præsciebat, quod mirandum aliis commendabat, mirando laudabat.Quid autem Deus vidit a se factum, quod non in luce, quod ipse est, prius vidit esse faciendum? Et quid tam necessario sancta Scriptura toties repeteret, quam quod vidit Deus bona esse quæ fecit; ut hinc informaretur pietas fidelium, non pro humano sensu,qui sæpe etiam bonis rebus offenditur, quarum causas atque ordinem nescit, de creatura visibili atque invisibili judicare, sed laudanti Deo credere et discere 1? Tanto enim quisque facilius aliquid proficiendo cognoscit, quanto religiosius, antequam cognosceret, Deo credidit. Vidit ergo Deus lucem quam fecit, quia bona est, quoniam quod faciendum placebat ut fieret, factum placuit ut maneret, quantum cuique rei existendi sive manendi a tanto fabricatore fuerat constituenda mensura. Sed aliud est lux quod est Deus,aliud lux quam fecit Deus. Incomparabiliter autem melior lux ipse qui fecit,nullo modo indigens 2 ea luce quam fecit. Et unde iste calumniatur,cur non ista bona tam olim,quam olim est ipse, fecerit Deus ; hinc potius intelligendum est, quod non ea fecerit eorum indigus, sine quibus esse in sua perfecta beatitudine potuit sine initio sempiternus. Ideo quippe istorum faciendorum causa sola Dei bonitas fuit, quia necessitas ejus ulla non fuit. Quidquid itaque iste conviciatur Deo, quod velut tunc primum lucem viderit qui fuisset lucis ignarus, quam sit insulsum et vanum videret, si lucis ipse intus aliquid haberet.

CAPUT VIII. - 11. Quin etiam sultitiæ scribentis assignat, quod tenebras dixerit sine initio semper fuisse, lucem vero initium sumpsisse de tenebris : quasi legerit in eo libro, cui calumniatur,tenebras sempiternas; cum scriptum sit, In principio fecit Deus cælum el terram: terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebræ erant super abyssum. Ex illo ergo tenebræ esse cœperunt, ex quo confusa moles coli esse cœpit ac terræ, antequam facta esset lux, qua illuminaretur quod sine luce fuerat tenebrosum. Quid autem inconveniens,si mundanæ materiæ fuerant tenebrosa primordia, ut accedente luce melius quod factum est redderetur; et tanquam proficientis hominis,quod postea futurum erat,hoc modo significaretur affectio?Quanquam qui munere Dei potuerit perspicacius ista rimari, inveniet fortasse in creatura,quæ ita facta narratur sine intervallis temporalium morarum,distinctum mirabiliter ordinem rerum.Neque enim materies omnino nihil est de qua in libro Sapientiæ legitur, Qui fecisti mundum de materia informi (Sap. x1,18). Non ergo quia informis dicta est, omnino nihil est nec Deo fuit vel ipsa coæterna, tanquam a nullo facta: nec alius eam fecit, ut haberet Deus de qua faceret mundum.Absit enim ut dicatur omnipotens non potuisse facere, nisi unde faceret

1 Sic meliores Mss. Editi vero, credere et cedere. In B., indigeret. Restituimus, indigens, ex auctoritate editionum Er. Lugd. Ven. Lov. M.

3 Lov., ipse qui fecerit Deus. Abest, qui,a nostris Mss. et ab Am. Er. M.

inveniret.Ergo et ipsam Deus fecit. Nec mala est putanda, quia informis: sed bona est intelligenda,quia1 formabilis,id est formationis capax. Quoniam si boni aliquid est forma, nonnihil est boni esse capacem boni. Sicut vox confusa est clamor sine verbis, vox vero articulata fit cum formatur in verba: est ergo illa formabilis,ista formata; illa quæ formam capit, ista quæ habet: nam quid horum unde fiat,in promptu est.Neque enim quisquam dixerit de verbis fieri sonum vocis: sed potius de voce fieri verba sonantia quis non intelligat ?

2

CAPUT IX. - 12. Nec putandus est Deus informem prius fecisse materiam, et intervallo aliquo interposito temporis formasse quod informe prius fecerat sed sicut a loquente fiunt verba sonantia, ubi non prius vox informis post accipit formam, sed formata profertur; ita intelligendus est Deus de materie quidem informi fecisse mundum, sed simul eam concreasse cum mundo. Non tamen inutiliter prius narratur unde aliquid fit,et postea quod inde fit; quia etsi potest utrumque simul fieri, non simul potest utrumque narrari.

CAPUT X.

13. Sive ergo prius nomine cœli et terræ, vel terræ invisibilis et incompositæ atque abyssi tenebrosa, materies ipsa informis significata est rerum notarum appellationibus; quia ipsa prorsus ignota est humanis sensibus, et vix utcumque intelligitur,cum res in deterius eommutantur; tanquam ei propinquet quidque deformius, nec perveniat tamen ad illam informitatem quantulacumque vel visibilis remanens vel intelligibilis species: sive per cœlum et terram generaliter prius insinuata sit spiritualis corporalisque natura; sive aliquid aliud, quod hic salva fidei regula intelligi potest: Deum tamen verum et summum et bonum fecisse cuncta quæ cernimus,et quæ meliora non cernimus,quamvis modus quod ea fecerit comprehendi humana mente non possit, dubitare fas non est. Sed cum istis inductis blasphematoribus Litterarum sacrarum non ea rationum subtilitate agendum est, qua ista quærenda sunt et inter pacificos Dei filios disputanda.

CAPUT XI. 14. Sed si putat iste adversus libros Legis et Prophetarum se nosse, quod dicit se scire,summum Deum incomparabilem splendorem incomprehensibilis esse lucis: primo audire ab eo vellem cujus lucis existimet esse splendorem summumDeum; utrum et ipsa lux Deus sit,et utrum Patrem intelligat, lucem,ejusque splendorem unigenium Filium,quem tamen confessus est summum Deum. Quod si ita sentit, approbo et laudo. Sed quod eumquem credit esse lumen de lumine, imcomparabilem splendorem incomprehensibilis lucis, non credit esse opificem mundi,improbo et culpo: cum ibi legat, Mundus per eum factus est; ubi legit, Erat lumen verum quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum 1 Am. Er. et Mss. omittunt, quia.

2 Hinc removimus glossema, quod a Mss. abest; at vero in excusis ita insertum erat. sed potius de voce fieri sonum verbi: vel potius de voce fieri verba sonantia, etc.

« PoprzedniaDalej »