Obrazy na stronie
PDF
ePub

Antiphona. Salva nos.

PSALMUS XIII.

[SQUEQUO Domine oblivisceris me in

a me?

:

Quamdiu ponam consilia in animâ meâ, dolorem in corde meo per diem: usquequo exaltabitur inimicus meus super me?

Respice, et exaudi me Domine Deus meus: illumina oculos meos ne unquam obdormiam

in morte.

Nequando dicat inimicus meus, Prævalui adversus eum: qui tribulant me, exultabunt si motus fuero.

Ego autem in misericordiâ tuâ speravi: exultabit cor meum in salutari tuo:

Cantabo Domino, qui bona tribuit mihi: et psallam nomini Domini altissimi.

Gloria Patri, et Filio: et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper: et in sæcula sæculorum. Amen.

PSALMUS XLIII.

JUDICA me, Deus, et discerne causam

de gente non sanctâ: ab homine

iniquo et doloso erue me.

Quia tu es Deus fortitudo mea, quare me repulisti: et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus?

Emitte lucem tuam et veritatem tuam: ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua.

Et introibo ad altare Dei, ad Deum, qui

lætificat juventutem meam: confitebor tibi in citharâ, Deus, Deus meus.

Quare tristis es, anima mea: et quare conturbas me ?

Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi salutare vultus mei, et Deus meus. Gloria Patri, et Filio: et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper: et in sæcula sæculorum. Amen.

Antiphona. Salva nos, Domine, vigilantes, custodi nos dormientes; ut vigilemus in Christo et requiescamus in pace.

CAPITULUM. Jer. xiv. 9.

Tu in nobis es, Domine, et nomen sanctum tuum invocatum est super nos: ne derelinquas nos, Domine, Deus noster.

B. Deo gratias.

HYMNUS.

Rerum Creator omnium,
Te poscimus hoc vesperi,
Defende nos per gratiam
Ab hostis nostri fraudibus.

Nullo ludamur, Domine,
Vel somnio vel phasmate :
In te cor nostrum vigilet,
Nec dormiat in crimine.

Summe Pater, per Filium
Largire quod te poscimus :
Cui per Sanctum Spiritum
Eterna detur Gloria. Amen.

V. Qui habitat in adjutorio Altissimi,

B. In protectione Dei cœli commorabitur.

Antiphona. Lucem tuam.

CANTICUM SIMEONIS JUSTI.

NUNC

UNC dimittis servum tuum, Domine: secundum verbum tuum in pace.

Quia viderunt oculi mei: salutare tuum. Quod parâsti: ante faciem omnium populorum.

Lumen ad revelationem gentium: et gloriam plebis tuæ Israel.

Gloria Patri, et Filio: et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc et semper: et in sæcula sæculorum. Amen.

Antiphona. Lucem tuam, Domine, nobis concede: ut depulsis cordium tenebris, pervenire possimus ad lumen quod est Christus. V. Domine, exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat.

Oremus.

LLUMINA quæsumus, Domine Deus,

tu a nobis repelle propitius; propter caritatem Filii tui unigeniti, Jesu Christi, Servatoris nostri. Amen.

Aut hoc.

DOMINE Jesu Christe, Redemptor mundi,

æternum Patris verbum, per quem omnia creata sunt et conservantur, oramus te ut sub umbrâ misericordiæ tuæ nos per hanc noctem accipias, nec sinas nos cadere, neque Satanæ terroribus consternari. Effice ut lumen in tenebris videamus, qui es lux

æterna, et cum cœlesti Patre et Sancto Spiritu vivis et regnas Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen.

V. Benedicamus Domino.

B. Deo gratias.

DE PASSIONE.

Antiphona. Horâ completorii datur sepulturæ

Corpus Jesu nobile, vitæ spes futuræ,
Conditur aromate, implentur scripturæ,
Jugis sit memoriæ mors hæc tuæ curæ.
Has horas canonicas cum devotione
Tibi, Jesu, recolo piâ ratione,

Ut sicut tu passus es pœnas in agone
Sic labore consonans consors sim co-

ronæ.

V. Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi:

B. Quia ab afflictione mundum redemisti.

Oremus.

OMINE Jesu Christe, Fili Dei vivi, pone Passionem, Crucem, et Mortem tuam, inter Judicium tuum et animas nostras, nunc et in horâ mortis nostræ ; et largiri digneris vivis misericordiam et gratiam, Ecclesiæ tuæ sanctæ pacem et concordiam, et nobis peccatoribus vitam et lætitiam sempiternam; Qui vivis et regnas cum Deo

N

[ocr errors]

Patre in Unitate Spiritûs Sancti Deus per omnia sæcula sæculorum.

Amen.

Gratia Domini nostri Jesu Christi, caritas Dei, communicatio Sancti Spiritûs, sit semper cum omnibus.

B. Amen.

PATER NOSTER.

Preces Privatæ.

QUUM MANE SURGIS.

In Nomine Patris, et Filii, et Spiritûs Sancti. Amen.

IN

N Nomine Domini nostri Jesu Christi surgo, qui me cum Patre et Spiritu Sancto creavit, et suo precioso sanguine ab æternâ morte redemit: ipse me regat, custodiat, benedicat, in omne opus bonum deducat, et in eo dirigat atque confirmet; et post hanc miseram et caducam vitam perducat me in vitam illam beatam et permanentem in sæcula sæculorum. Amen.

PATER

ATER noster qui es in cœlis: Sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in cœlo et in terrâ. Panem nostrum quotidianum da nobis

« PoprzedniaDalej »