Obrazy na stronie
PDF
ePub

66

Accipe Spiritum Sanctum;" re enim vera Spiritus Sanctus sacro illo ritu communicatur. Meritò igitur Tridentini patres decreverunt. "Si quis dixerit, per sacram ordinationem non dari Spiritum Sanctum, ac proinde frustra episcopos dicere; accipe Spiritum Sanctum; aut per eam non imprimi characterem ; vel eum qui sacerdos semel fuit, laicum rursum fieri posse; anathema sit.””

25. III. Ea munia quæ ministrorum sacrorum propria sunt v: g : absolvere, conficere eucharistiam, ungere infirmos, nequeunt ullatenus ab iis qui non sunt ordinati exerceri. Irrita sunt proinde et vana quæcumque attentata fuerint ab hominibus sacra carentibus potestate.

(1) "Let it not be said that you have neglected a gift; for if you have the Spirit of the Apostles on you, surely this is a great gift. Stir up the gift of God which is in you." Ibidem.

(2) Sess. xxiii. can. iv.

CAPUT II.

DE SACERDOTIO.

26. Ordo sacer, ex dictis, est sacramentum novæ legis, a Christo Domino nostro institutum, quo potestas ad sacra obcunda munia confertur, gratiæ etiam subsidiis adjectis. Sacerdotium præcipue ordinatione confertur, quod quidem plenissime in episcopo agnoscitur, quatenus et sacerdotes valet ipse creare; minus perfecte, vere tamen, in presbytero. Illud circa sacrificii oblationem præsertim versatur, sed et potestatem remittendi, vel retinendi peccata includit, uti ex disceptatis liquet. Lutherus omnes christianos sacerdotes esse prædicavit : "Agnoscat itaque quicumque se christianum esse cognoverit, omnes nos æqualiter esse sacerdotes, hoc est, eandem in verbo et quocumque sacramento habere potestatem : verum non licere quemquam hac ipsa uti, nisi consensu communitatis, aut vocatione majoris." Omnem veram ministerii christiani notionem amiserunt sectarii hodierni ; quum enim sacrificium eucharisticum rejiciant, et remittendi peccata potestatem impugnent, tota ministerii quod agnoscunt ratio in prædicatione, et in precibus fundendis versatur. Omnis vero auctoritas iis prædicantibus detrahitur, quum fateantur se, et sectam ipsam, cujus doctrinam annuntiant, erroris periculo non esse immunem. Manet igitur ministerii christiani nomen tantum et umbra, sacerdotii autem nulla apud plerosque imago; episcopalianis nomen retinentibus, veri sacerdotii notione procul abjecta. Methodistæ, qui se episcopales vocant, senioris nomen in locum sacerdotis suffecerunt. Errorem novatorum decimi sexti sæculi, qui apud eorum sectatores adhuc viget, damnaverunt patres Tridentini: " Si quis dixerit non esse in novo Testamento sacerdotium visible et externum; vel non esse potestatem aliquam consecrandi et offerendi

(1) L. de capt. Babylon. t. ii. fol. 298.

(2) Oxonienses fatentur Ecclesiam dubio dare occasionem, se infallibilem haud prædicando; et dicunt mirum videri non debere si errore inficiatur. "The English Church taking no such high ground as this, certainly is open to the force, such as it is, of the objection, or (as it was just now expressed) on the prima facie view of the case is unlikely to have embraced the whole counsel of God, because she does not assume infallibility; and consequently no surprise or distress should be felt by her dutiful sons should that turn out to be the fact, which her own principles, rightly understood, would lead them to anticipate." Tract 71. vol. iii.

verum corpus et sanguinem Domini, et peccata remittendi et retinendi, sed officium tantum et nudum ministerium prædicandi Evangelium, vel eos qui non prædicant, prorsus non esse sacerdotes; anathema sit.”

PROPOSITIO.

Est in novo Testamento sacerdotium visibile et externum; cui competit potestas consecrandi et offerendi verum corpus et sanguinem Domini, et peccata remittendi et retinendi.

Probatur I. ex Scripturis.

27. Christus post eucharistiæ consecrationem, qua verum Deo Patri obtulit, uti probavimus, sacrificium, dixit: “Hoc facite in meam commemorationem ;” mandatum illud offerendi Apostolis dedit, et proinde eos constituit sacerdotes; nemo enim qui sacerdos non sit potest verum et proprium, quale est eucharistia, offerre sacrificium. Dicendo illis: "Accipite Spiritum Sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: quorum retinueritis, retenta sunt;” dedit potestatem remittendi et retinendi peecata. Porro utrainque potestatem perpetuam esse liquet ex Paulo docente mortem Domini annuntiandam eucharistiæ celebratione usque ad ejus secundum adventum; et ex verbis præmissis potestatis remittendi peccata collationi: "Sicut misit me Pater, et ego mitto vos :”4 hæc scilicet ostendunt potestatem hanc ad missionem, et proinde ad ministerium pertinere. Est igitur verum sacerdotium a Christo institutum, visibile et externum, cui utraque potestas competit.

28. Equidem liquet eos qui Antiochiæ versabantur prophetæ et doctores visibilis et externi sacerdotii munere functos esse, quod de sacrificio oblato apte intelligitur, juxta usum sacri scriptoris : Λειτουργούντων δὲ αὐτῶν τῷ κυρίῳ zał vnotɛvóvtwv: “ Ministrantibus autem illis Domino et jejunantibus." Constat quoque ritu externo, impositione scilicet manuum, Paulum et Barnabam, in munus ad quod a Spiritu Sancto delecti erant, fuisse consecratos; eosque per singulas Ecclesias presbyteros manuum impositione constituisse, et Titum Creta a Paulo relictum, ut in qualibet civitate presbyterum constitueret: "Hujus rei gratia reliqui te Cretæ, ut ea quæ desunt corrigas; et constituas per civitates presbyteros, sicut et ego disposui tibi.”καταστήσῃς κατὰ πόλιν πρεσβυτέρους, ὡς ἐγώ σοι διεταξάμην. De externo et visibili ministerio quod perpetuum foret nullus est relictus dubitandi locus; illud autem sacerdotium esse, et utraque quam exposuimus potes

6

VOL. IV.-3

(1) Sess. xxiii. can. 1.

(2) Luc. xxii. 19.

(3) Joan. xx. 22.

(4) Ibidem 21.

(5) Act. xiii. 2.

(6) Ibidem xiv. 22.

(7) Tit. i. 5.

tate præditum, ex adductis Christi Domini verbis constat. Meritò igitur Paulus se suosque collegas Christi ministros et dispensatores mysteriorum divinorum exhibuit; postquam enim in studia eorum qui se, Apollo, aut Cepha magistris gloriabantur, invectus fuisset, omnem hujusmodi considerationem, quæ singulos respiciebat, altiori ministerii rationi cedere debere monuit: "Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei."

Probatur II. ex traditione.

29. Tot quæ allegavimus patrum testimonia dum de eucharistiæ sacrificio, et potestate remittendi peccata ageretur, ostendunt sacerdotium esse visibile et externum, utraque potestate donatum. Cætera omnia vetustatis christianæ monumenta id plane conficiunt. Unum vel alterum patris locum speciminis instar referimus.

30. EUSEBIUS cum veteri sacerdotio christianum confert, de sacerdotibus christianis dicens: "ad longe præstantius sacrificium et munus assumpti, quam illud antiquum fuerit, non amplius fas esse putamus, in prima illa et infirma elementa recidere, signa quædam et imagines, non ipsam veritatem continentia."2

31. S. GAUDENTIUS: "Dominus discipulis fidelibus mandat, quos primos Ecclesiæ suæ constituit sacerdotes, ut indesinenter ista vitæ æternæ mysteria exercerent, quæ necesse est a cunctis sacerdotibus per singulas totius orbis Ecclesias celebrari.""

32. S. GREGORIUS NYSSENUS scribit: Eadem verbi (Christi) vis sacerdotem augustum ac honorandum facit, novitate benedictionis a communitate vulgi segregatum. Quum enim heri ac tempore superiori unus e multitudine ac plebe esset, repente redditur præceptor, præses, doctor pietatis, mysteriorum latentium præsul: eaque contingunt ei, cum nihil vel corpore vel forma mutatus, sed quod ad speciem externam attinet, ille sit qui erat, invisibili quadam vi ac gratia, invisibilem animam in melius transformatam gerens”—ἀοράτῷ τινὶ δυνάμει, καὶ χάριτι τὴν ἀόρατον ψυχὴν μεταμορφωθεὶς πρὸς τὸ βέλτιον.

33. S. CHRYSOSTOMUS dicit: "sacerdotium ipsum in terra quidem peragitur; sed in rerum cælestium classem ordinemque referendum est: atque id perquam merito."

994

OBJECTIONES SOLVUNTUR.

34. Obj. 1. Numquam in novo Testamento sacerdotum christianorum mentio fit, seniores enim-ярεσВUTEрo-non sacerdotes-pcs-ministri Evangelii vocantur.

(1) 1. Cor. iv. 1.

(2) Dem. Ev. l. i. cx.
(3) Tract. ii. de Exodo.
(4) Orat. in Bapt. Christi.
(5) L. iii. de Sacerd.

Resp. Obvia erat ratio cur sacerdotes christiani nomine illo haud designarentur, quo appellabantur Judæorum, vel Ethnicorum sacerdotes; eo enim intelligebatur ille qui mactabat animantia. Quum igitur Christi oblato in cruce sacrificio, jam cruenta nulla offerenda foret victima, placuit AрεBUTερous vocare Apostolos, omnesque sacri ministerii consortes, voce seniores, munere magis quam ætate, indicante. Cæterum distinctione semel statuta, et diffusa religione christiana, cɛpecs passim vocabantur sacerdotes Christi, quum jam non foret periculum, ne cum ethnicis vel judaicis sacerdotibus confunderentur: ipsaque vox xрεoẞurepos ex usu loquendi sacerdotem designabat, adeo ut plerasque ad linguas Europæ traducta eam ferat significationem; omnibus scilicet christiani nominis professoribus inhæsit sacrificii et sacerdotii notio.

35. Obj. 2. Sacerdotium nullum in nova lege est præter illud quo fungitur Christus apud Patrem, Sacerdos in æternum: quod autem adstruitur hominum suas vices gerentium, latissimo quodam sensu ita appellatur, quum mystica sit oblatio, ipsis fatentibus catholicis. Eo quidem sensu omnes Christiani sacerdotes dici queunt, juxta illud Petri: " sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Jesum Chris

[ocr errors]

tum ;"1 " regale sacerdotium." Hinc sancti gloria cælesti gaudentes

dicunt de Christo: "fecit nos regnum et sacerdotes Deo et Patri suo."3 Resp. Obvio ac vero sensu sacerdotium est, quum victima præclara adsit, et vere Deo offeratur. Longe distant sacerdotes a fidelium cæterorum conditione, qui sacerdotium sanctum dicuntur eo quod valeant offerre spirituales hostias, prout explicat ipse Apostolus, ut eos ad bonorum operum exercitium hortetur. Latior illa vocis acceptatio, quæ ex contextu liquet, non potest efficere, ut quæ de potestate conficiendi eucharistiam et absolvendi dicta sunt Apostolis, et aliis qui eorum ministerii consortes sunt, ab obvio sensu detorqueantur. Christi legatione funguntur, juxta illud Pauli: "Pro Christo legatione fungimur."4

36. Obj. 3. Tertullianus nullum sacerdotium in nova Lege divinitus institutum agnovit; sed officiorum discrimen totum ad Ecclesiæ consuetudinem retulit: quum enim contra nuptias secundas disceptaret, eas omnibus vetitas dicit, eo quod omnibus conveniant munera sacerdotalia. “Vani erimus," inquit, "si putaverimus quod sacerdotibus non licet, laicis licere. Nonne et laici sacerdotes sumus? Scriptum est: Regnum quoque nos et sacerdotes Deo et Patri suo fecit. Differentiam inter ordinem et plebem constituit Ecclesiæ auctoritas, et honor per ordinis consessum sanctificatus a Deo. Ubi ecclesiastici ordinis non est consessus, et offers, et tinguis,

(1) I. Pet. ii. 5.

(2) Ibidem 9.

(3) Apoc. i. 6.

(4) II. Cor. v. 20.

« PoprzedniaDalej »