Obrazy na stronie
PDF
ePub

niunt:"Av0pwróci

tutem plurimum interest, ut per differentiam diffini- A rationale, mortale, bipes, risus capax,fiat recta retio esse videatur; tamen quia non articulum illum breviter quo distaret ostendit, sed unamquamque rem suo genere diftinivit, collatione magis quo distarent ostendit,non genere diffinitionis per differentiam. Erit igitur prior pacis diffinitio évoquatix a consequentibus ejus rei quam diffiniebat : Paxest tranquilla libertas. Hæc secunda magis per vituperationem: non enim aut consequens ejus est,aut aliquid horumquæ ἐννοηματική diffinitioni dedimus sed sola vituperatio est quæ servitutem malorum omnium dicitur esse postremum. Nec accipitur rursus malum quasi genus ad servitutem, nam malum qualitas est,servitus ad aliquid ;unde cum diversæ sint res, malum genus esse non potest ad servitutem. Jure igitur per vituperationem facta dicitur servitutis supraposita diffinitio. Tertia decima species diffinitionis est κατὰ ἀναλογίαν, id est juxta rationem, quæ proportio dicitur, cum aliquid quod disputari licet cum altero id esse dicitur quod illud est alterum propter rationem similitudinis; sed hoc contingit cum majoris rei nomine diffinitur inferior, et quod hoc additur quid sit inferior. Græci sic diffiniunt: Ανθρωπός ἐστι μικρόκοσμός τις,id est homo est minor mundu. Cicero hoc usus est sic: Qui plurimum tribuunt edicto, præter edictum legem animam dicunt esse. Quarta decima species est diftinitionis xarà пpòc ti, id est ad aliquid, ut Pater est, cui est filius.Cicero in Rhetoricis:Sic genus est quod plures partes amplectitur.Item pars est quæ subest generi. Quinta decima species est altions.Latini secundum rei rationem vocant, ut dies est sol super terras; nox, sol sub terris: ut enim aut dies aut nox sit,causa est aut supra terras sol aut sub terris.Sunt et aliæ fortasse species diffinitionis,verum si quis invenerit, adjiciat ad numerum, modo illud diligenter attendat,ne forte harum alicui specierum illud quod invenerit possit adjungi.Nec nos rursus frustra aliquis existimet tot species separasse, quod possunt sibi aliquæ convenire. Consideratione enim plenius commodata, omnes inter se magno cernet discrimine separatas; teneat modo quod supra sæpe præcepi, solam vero illam appellari diffinitionem, quæ a genere exordium sumens ad proprium rei quæ diffinitur, separando per differentias quæ communia poterant esse, descendit. Nunc jam de vitiis diffinitionis, ut promissum est, explicemus. Diffini- D tio substantialis quam primam docuimus,quam solam diximus diffinitionem,duo vitia recipit principalia. Si ea oratio quæ diffinit, aut amplius complexa fuerit,aut minus quam res plena sit declaravit. Oportet enim ut oratio diffinitiva ita componatur ad nomen cujus rem definit, ut parem potentiam exprimendæ atque ipsum vocabulum præstet,conversimque nomen et diffinitio se invicem collata declarent. Ut si quæras quid homo est,recte respondeatur animal terrenum, rationale, mortale, bipes, risus capax. Hoc rursus si convertas, homo sit optima declaratio.Quærenti enim quid est animal terrenum,

sponsio, homo est. At si ita diffinias, homo est substantia animata sensibilis, est quidem declaratio hominis, nam bæc omnia homo esti; verum si conver tas, non valebit. Non enim substantia animata sensibilis,homo tantum est; peccat igitur diffinitio per abundantiam, quia amplius continet quam quæ rebatur. Et omnino peccat diffinitio quæ genus ponit quod ultra se est;dicimus enim,quod supra est genus magis declarat. Item peccat minus continens quam necesse est, ut cupiditas est aliena appetendi desiderium, quod similiter conversum non manet, quia minus comprehensivum diffinitione quam res nominis postulabat. Late enim cupiditas patet,nec sola avaritia est; ergo vitiosa est diffinitio minus complexa quam quærabatur,ac si diceret,cupiditas B est avaritia quæ si exemplum daret et auditorem transmitteret in totum quod cupiditas est similitudinis propositione, ut avaritiæ, essetque illa diffiniendi species quam decimam collocavimus c Túros. Nunc non ad totum transmisit exemplum,sed quasi totum continens multa a toto prætereundo peccavit,unde non poterat fieri ad nomen ex diffinitione conversio. Hæc duo vitia si vitentur, integra diffinitio est, neque hæc sola quæ substantialis est, sed etiam reliquæ species. Nunc hæc de vitiis. Cicero cum in Rhetoricis tria esse vitia docuit, mala, inquit, diffinitio fit cum aut communia describit hoc modo: Seditiosus est is qui malus est, atque inutilis civis. Nam hoc non magis seditiosi, quam ambitiosi,quam calumniatoris,quam alicujus hominis improbi vim describit: hanc diffinitionem dixi. mus abundantia esse vitiosam. Aliud vitium adjungit,ita ut falsum quiddam dicat hoc pacto, sapientia est pecuniæ quærendæ intelligentia :hoc vitium Cicero adjecit præter illa duo quæ dixi. Tertium enim ipse posuit quod a nobis secundum est constitutum. Ita enim ait ut aliquid non grave nec magnum continens sit: Stultitia est immensæ cupiditas gloriæ. Hoc ideo peccat, quia minus comprehendit quod sic exprimit M. Tullius. Est hæc quidem stultitia, sed ex parte quadam,non ex omni genere diffinita. Præter hæc idem M.Tullius in secundo Rhetoricorum adjecit duo vitia, si aut turpis sit aut inutilis diffinitio,id autem (ut ipse ait) ex honestatis et utilitatis partibus approbatur. Ac de turpi diffinitione nos in superioribus diximus cum diffinitionem per translationem tractaremus, sed illud vitium in verbo est; fieri autem potest ut omnis oratio inhonesta ista contineat vel inutilia comprehendat. In Philip picis M.Tullius in oratione prima docebat ab Antonio Cæsaris acta subverti, et id denegabat. Antonius. Attulit uter que diffinitionem,ut ostenderet quid sit actum ejus qui togatus cum potestate in civitate versetur.Docui in superioribus asserendæ diffinitionis partes esse quatuor: primam esse diffinitionem, secundam approbationem diffinitionis,tertiam deductionem diffinitionis ad speciem, quartam destructionem diffinitionis adversæ partis. Cicero actum

C

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

ejus qui sit in republica cum potestate degentis dif- A quam leges, advertendum quod Antonius dixerat finit leges esse: Antonius, chirographa. Ergo sua

B

oratione Cicero et diffinit,et approbat,ei deducit ad
speciem, et destruit diffinitionem adversæ partis.
Diffinitio Ciceronis est hæc : Et quid est quod tam
proprie dici possit actum ejus qui togatus in rem-
publicam cum potestate et imperio versatus sit,
quam lex? deinde subjungitur ejus diffinitionis ap-
probatio hoc modo: Quære acta Gracchi,leges Sem-
proniæ proferentur. Quare Syllæ, Corneliæ, quid
Ch.Pompeii tertius consulatus,in quibus actis con-
sistit? nempe in legibus; hæc approbatio est.Deinde
adjungitur deductio diffinitionis ad speciem. A Cæ-
sare ipso si quæres quodnam egisset in Urbe et in
toga,leges multas respondet se et præclaras tulisse.
Sequitur reprehenso diffinitionis adversæ partis,
eaque fit bipartito: aut enim ex illis omnibus vitiis
aliquid in ea reprehensione concluditur, aut con-
cesso eo quod adversarii dicunt per comparationem,
magis hoc esse quod nos dicimus approbamus. Hic
utrumque M. Tullius facit.Nam et de vitiis illa po.
nit ut falsam diffinitionem doceat, et turpem, et
inutilem. Ac deinde concedens magis suam confir-
met diffinitionem, dicatque potiorem. Falsam diffi-
nitionem sic Cicero probat excutiendo quod conse-
quens sit; his enim probatur falsa diffinitio,si suum
proprium non habeat, si magis contrarium habeat,
consequens suum non teneat, si aliter dicta sit
atque in vulgi est opinione. Hic ergo quoniam quæ-
ritur quid sit actum togati civis in rempublicam cum
potestate degentis, dictumque est nihil aliud esse C

ei

chirographa esse, consequentia diligenter advertens falsam docet diffinitionem sic: Is qui est in potestate, est in republica ; cum egerit aliquid,actum mutare non potest, hoc competit legi,ut cum lata sit nunquam a latore mutetur. At vero chirographa, quia domesticus actus est,hanc consequentiam habent,et ut mutentur,et sæpe non proferantur. Ergo M. Tullius ita reprehendit chirographa actum non esse, quia consequenter non habent actus, dicens: Chirographa vero aut mutaret,aut non daret; aut si dedisset,non istas res in actis suis diceret : sed quia per concessionem reprehensi, sed ea ipsa concedo, ac quibusdam etiam in rebus conniveo; in maximis vero rebus, id est in legibus, acta Cæsaris dissolvi ferendum non puto. Adjungit post hæc reprehensionem similiter duplicem, unam ex vitiis ut et turpem diffinitionem dicat, et inutilem. Deinde concedat conclusurus ex comparatione suam potiorem,dicens esse turpem et inutilem in hujusmodi dicto quod est, nisi sorte,si quid memoriæ causa retulit in libellum, id numerabitur in actis. Et quamvis iniquum et inutile sit,defenditur: Equitas virtus est; virtus autem ipsa honestum,ergo iniquitas turpis est,quia turpitudo contraria est honestati. Si igitur turpem et inutilem ipsis verbis reprehendit diffinitionem. Deinde adjecit postremum illud per concessionem hoc modo: quod ad populum centuriatis comitiis tulit, id in actis Cæsaris non habebitur. Hæc acuto quoque satis esse duxi.

TOPICORUM ARISTOTELIS

LIBRI OCTO,

AN. MANL. SEV. BOETIO INTERPRETE

[ocr errors]

CAPUT PRIMUM.

LIBER PRIMUS.

Primi Topicorum libri Aristotelis quæ intentio, et quæ ratiocinandi species.

Propositum quidem negotii et methodum invenire per quam poterimus syllogizare de omni proposito problemate ex probabilibus, et ipsi disputationem sustinentes nihil dicemus repugnans Primum igitar dicendum quid est syllogismus, et quæ ejus differentiæ, quomodo sumatur dialecticus syllogismus; bunc enim quærimus secundum propositum negotium.Est itaque syllogismus oratio in qua positis quibusdam aliquid aliud a positis ex necessitate accidit per ea quæ posita sunt. Demonstratio vero est quando ex veris et primis syllogismus erit, aut ex talibus quæ per aliqua prima et vera ejus quæ circa ipsa est cognitionis principium sumpserunt.

D

Dialecticus autem sylogismus est qui ex probabilibu est collectus. Sunt autem vera et prima quæ non per alia,sed per se ipsa fidem habent. Non enim oportet in disciplinaribus principiis inquirere pro pter quod, sed secundum unumquodque principiorum ipsam per se esse fidem. Probabilia autem sunt quæ videntur omnibus, aut plurimis, aut sapientibus, et his vel omnibus, vel plurimis, vel maxime familiaribus et probatis.Litigiosus autem est syllogismus ex iis quæ videntur probabilia, non sunt autem. Et qui ex probabilibus quidem, aut ex iis quæ videntur probabilia, est apparens. Non enim omne quod videtur probabile etiam est probabile, nihil enim eorum quæ dicuntur probabilia in superficie habet omnino phantasiam, velut circa litigiosarum disputationum principia accidit se habere;

statim enim sæpius etiam eis qui parva videre pos- A sunt manifesta est in his falsitatis natura. Ergo prior quidem eorum (qui dicti sunt litigiosi syllogismi) etiam syllogismus dicatur,reliquus vero litigiosus quidem syllogismus, syllogismus autem non,eo quod videtur quidem ratiocinari, ratiocinatur autem minime. Amplius autem præter omnes (qui dicti sunt) syllogismus, ex iis quæ sunt circa aliquas disciplinas pecularia fiunt paralogismi, quemadmodum in geometria et huic cognatis accidit se habere. Videtur autem hic modus differre a dictis syllogismis,nam neque ex veris et primis colligit pseudographus,neque ex probabilibus, nam sub definitione non cadit, neque enim quæ omnibus videntur sumit,neque quæ pluribus,neque sapientibus,et his, neque omnibus,neque plurimis, neque probatissi- B mis;sed ex peculiaribus quidem disciplinæ sumptis, non veris autem, syllogismum facit, nam eo quod aut semicirculos describit non ut oportet, aut lineas aliquas ducit non ut ducendæ sunt, paralogismum facit.Species igitur syllogismorum, ut figuraliter sit complecti,dicta sint. Summatim autem dicendo de omnibus prædictis et de his quæ postea sunt dicenda,in tantum nobis determinatum sit, eo quod de nullo eorum exactam rationem assignare deligimus,sed aliquantulum figuraliter de his volumus pertransire,omnino sufficiens arbitrantes esse secundum propositam methodum posse cognoscere quoquomodo unumquodque illorum.

CAPUT II.

Ad quot utilis dialectica disserendique disciplina. Consequens autem erit ex iis quæ dicta sunt dicere ad quot et quæ utile sit hoc negotium. Est autem ad tria, ad exercitationes,ad colloquia,ad eas quæ secundum philosophiam sunt disciplinas. Quod igitur ad exercitationem sit utile, ex his perspicuum est, methodum enim habentes, facile de propositio argumentari poterimus. Ad colloquia vero eo quod multorum annumerantes opiniones, non ex extraneis sed ex propriis doctrinis sermocinabimur ad eos, transmutantes quidquid non bene videntur modis di. cere. Ad secundum philosophiam autem disciplinas, quod potentes ad utraque dubitare, facile in singulis intuebimur verum et falsum, præterea autem ad prima eorum quæ in unaquaque disciplina sunt principia.Nam ex propriis secundum propositam disciplinam principiis impossibile est dicere aliquid de ipsis,eo quod prima principia sunt omnium, per ea vero (quæ sunt circa singula) probabilia necesse est de illis transigere. Id autem proprium, maximeve peculiare dialecticæ est, nam cum sit inquisitiva, ad omnium methodorum principia viam habet. Habebi. mus autem perfecte methodum, quando perinde habebimus ac in rhetorica, et medicina, et hujusmodi facultatibus,hoc autem ex iis quæ contingunt facere quæ eligimus. Nam neque rhetor omni ex modo persuadebit, neque medicus sanabit; sed si ex iis quæ contingunt nihil omiserit, sufficienter eum disciplinam habere dixerimus.

C

D

CAPUT III.

Ex quibus e quot disceptatio dialectica constet. Primum igitur considerandum ex quibus est methodus, siquidem sumpserimus ad quot, et quæ ex quibus orationes et de quibus syllogismi, et quomodo his abundemus,habebimus sufficienter propositum.Sunt autem numero æqualia, et eadem ea ex quibus orationes et de quibus syllogismi:fiunt enim orationes ex propositionibus;de quibus autem syllogismi fiunt,problemata sunt.Omnis autem propositio, et omne problema, aut proprium aut genus,aut accidens indicat; etenim differentia cum est generalis, cum genere ordinanda est. Quoniam autem proprium hoc quidem quid est esse significat,illud autem non significat, dividatur proprium in utrasque prædictas partes, et vocetur illud quod quid erat esse significat, terminus; reliquum vero,secundum communem de ipsis assignatam nominationem,nuncupetur proprium. Manifestum igitur ex iis quæ dicta sunt quod secundum præsentem divisionem quatuor omnia accidit fieri, aut proprium, aut terminum, aut genus, aut accidens. Nemo autem nos opinetur dicere quod unumquodque horum secundum se dictum propositio vel problema est, sed quod ab his et problemata et propositiones fiunt. Differunt autem problema et propositio modo, nam cum sic dicitur: putasne animal gressibile bipes? diffinitio est homini et putasne animal genus est hominis? propositio fit. Si autem utrum animal gressibile bipes definitio est hominis, an non, problema fit.Similiter autem et in aliis. Quare merito æqualia numero problemata et propositiones sunt, nam ab omni propositione problema efficies, mutans modum.

CAPUT IV.

De termino, proprio, genere, et accidente. Dicendum autem quid terminus,quid proprium, quid genus,quid accidens. Est autem terminus quidem oratio quid erat esse significans. Assignatur autem aut oratio pro nomine,aut oratio pro oratione; possibile est enim et eorum quæ sub ratione significantur quædam definiri.Quicunque autem quolibet modo nomine assignationem faciunt, manifestum quoniam non assignant ii rei definitionem, eo quod omnis definitio oratio quædam est,accommodatum tamen termino,et hujusmodi ponendum est,ut quod honestum est,decens.Similiter autem et utrum idem sensus,et disciplina vel diversum; etenim circa diffinitiones,utrum idem, vel diversum, plurima fit immoratio. Simpliciter autem accomodato termino omnia dicantur quæ sub eadem disciplina cum definitionibus continentur.Quod autem omnia quæ nunc dicta sunt hujusmodi sunt, manifestum ex his. Potentes enim quod idem et quod diversum disputare, eodem modo et ad definitiones argumentari facile poterimus; nam ostendentes quod non idem est, interimentes erimus definitionem: non tamen convertitur quod nunc dictum est,non enim sufficiens est ad astruendum definitionem ostendere idem esse, attamen ad destruendum sufficiens est ostendere

quod non idem est. Proprium autem est quod non A et genus, et accidens omnia dicuntur, et ad defini

tiones conveniet dici. Ostendentes enim quoniam non ei soli inest quod est sub definitione "(quemadmodum et in proprio), aut quoniam non genus quod assignatum est in definitione, aut quoniam non inest, aliquid eorum quæ in definitione dicta sunt (quod quidem et in accidente dici potest), interimentes erimus definitionem. Quare secundum prius assignatam rationem, omnia erunt quodammodo definitioni accommodanda quæ numerata sunt. Sed non propter hoc unam in omnibus universalem methodum quærendum, neque enim facile invenire hanc est, et si inveniatur, omnino obscura et insuavis plane fuerit ad propositum negotium. Propria vero in unoquoque determinatorum generum assignata methodo, facile ex iis quæ circa unumquodque proB pria sunt decursus propositi fieri possit. Quare universaliter figura quidem (quemadmodum dictum est prius) dividendum est, reliquorum autem ea quæ maxime sunt singulis peculiaria, annectendum; definitioni et generi accomodata ea nuncupantes, pene autem adjuncta sunt quæ dicta sunt ad singula. CAPUT VI. De eodem.

indicat quid est esse, soli autem inest, et conversim prædicatur de re ut proprium est hominis grammatices esse susceptivum. Nam si homo est, et grammatices susceptibilis est, si grammatices susceptivum est, et homo est. Nemo enim proprium dicit quod contingit alii inesse, ut homini dormire, ne quidem si forsitan per aliquod tempus inest soli. Si autem forte dicatur aliquid talium proprium, non simpliciter, aliquando, vel ad aliquid dicetur, nam ex dextris quidem esse, aliquando proprium est. Bipes autem ad aliquid proprium est dictum, ut homini ad equum et canem. Quod autem eorum quæ contingunt alii inesse nullum conversim prædicatur, manifestum est; non enim necessarium est si quid dormit, hominem esse. Genus autem est, quod de pluribus et differentibus specie in eo quod quid est prædicatur. In eo quod quid est prædicari ea dicuntur, quæcunque convenit eum qui interrogatus est reddere quid est quod propositum est, quemadmodum de homine, convenit eum qui interrogatus est quid id est quod propositum est, dicere quod animal. Generi autem accommodatum est utrum in eodem genere aliud alii, an in ultero sit. Nam et hujusmodi sub eadem methodo cadit cum genere ; disputantes enim quod animal genus hominis similiter et bonus, disputantes erimus quoniam hæc in eodem sunt genere, sit autem alterius quidem ostendamus quod genus est, alterius autem quod non est, disputantes erimus quoniam non in eodem genere hæc sunt. Accidens autem est quod nihil horum est, neque definitio,neque proprium, neque genus,inest C autem rei; et quod contingit inesse cuivis uni et eidem,et non inesse, ut sedere contingit inesse alicui eidem, et non inesse. Similiter autem et album, nam et eidem nihil prohibet quandoque album, quandoque non album esse. Est autem accidentis definitionum secunda melior: nam cum dicitur prima, necessarium est si debet quis intelligere, præscire quid est terminus, et genus, et proprium; secunda autem perfecta est ad cognoscendum (quid est quod dicitur) per se. Anneclantur autem accidenti et quæ ad se invicem sunt comparationes quolibet modo ab accidente dictæ, ut utrum honestum, an quod confert, expetibilius, et utrum quæ est secundum virtutem, an quæ secundum voluptatem suavior vita, et si quid aliud similiter his est di- D etum, in omnibus enim talibus utri magis prædicatum accidit, quæstio fit. Manifestum est autem ex his quoniam accidens nihil prohibet, et quando, et ad aliquid proprium fieri, ut sedere cum sit accidens, quando quis solus sedet, tunc aliquando proprium erit; solo vero sedente, ad non sedentes proprium: quare et ad aliquid, et aliquando nihil prohibet accidens proprium fieri, simpliciter autem proprium non erit.

CAPUT V.

Quod cætera prædicata aliquid claudant eorum quæ definitio continet.

Non lateat autem nos quoniam quæ ad proprium,

Primum autem omnium de eodem determinandum quoties dicitur. Videbitur autem idem ut figuraliter sit sumere, tripliciter dividi. Numero enim, aut specie, aut genere, idem solemus appellare. Numero quidem, quorum nomina plura, res autem una, ut indumentum et vestis. Specie autem quæ cum sint plura, indifferentia sunt secundum speciem, ut homo homini, equus equo; nam hujusmodi specie di. cuntur, quæcunque sub eadem specie sunt. Similiter autem et genere eadem, quæcunque sub eodem genere sunt, ut equus homini. Videbitur autem ab eodem fonte aqua, quæ eadem dicitur, habere aliquam differentiam præter dictos modos. Non tamen, sed et hujusmodi in eodem ordinetur iis quæ secundum unam speciem quoquo modo dicta sunt: omnia enim talia cognata et affinia sibi invicem videntur esse : nam omnis aqua omni aquæ eadem specie dicitur, eo quod habeat quamdam similitudinem ; ab eodem autem fonte aqua que eadem dicitur nullo alio differt, quam eo quod vehementior sit similitudo: quare non separamus idem ab iis quæ secundum unam speciem quoquo modo dicuntur. Maxime autem indubitanter quod unum est numero,idem ab omnibus videtur dici. Solet autem et hoc assignari multipliciter, propriissime autem et primo, quando nomine. vel termino idem assignatum fuerit, ut vestis indumento, et animal gressibile bipes homini. Secundum autem, quando proprio, ut disciplinæ susceptibilis homini, et quod natura sursum fertur igni. Tertium vero, quando ab accidente, ut sedens, vel musicum Socrati, omnia enim hæc unum numero volunt significare. Quod autem verum sit quod nunc dictum est, ex transsumentibus nuncupationes maxime quis discat; sæpe enim præcipientes nomine vocare aliquem sedentium, transsumimus, quando forte is non

intelligit cui præceptum facimus, tanquam ab acci- A dialectica, et quid problema dialecticum. Non enim dente ipso magis intelligente, et jubemus sedentem vel disputantem vocare ad nos, manifestum quod ut eumdem opinantes, et secundum nomen, et secundum accidens significare. Ergo idem, quemadmodum dictum est, tripliciter dividatur.

CAPUT VII.

B

Omnem disputationem dialecticam esse ex termino.proprio, genere, aut accidente, et ubi illa reperiantur. Quoniam autem ex prius dictis sunt orationes, et per hæc et ad hæc una quidem fides est per inductionem. Si enim quis consideret unamquamque propositionum et problematum, apparebit aut a termino, aut a proprio, aut a genere, aut ab accidente facta. Alia autem fides per syllogismum.Necesse est enim omne quod de aliquo prædicatur, aut conversim de re prædicari, aut non ; et si conversim prædicatur, terminus erit, vel proprium. Nam si significat quid est esse, est terminus; si autem non significet, proprium. Hoc enim erat proprium, quod conversim prædicatur, non significans quid est esse. Si autem non conversim prædicatur de re, aut ex iis quæ in definitionis subjecti dicuntur, est, aut non, et si est ex iis quæ in definitione dicuntur, aut genus, aut differentia erit, eo quod definitio ex genere et differentiis est. Si vero ex iis non est quæ in definitione dicuntur, palam est quoniam accidens erit, nam accidens dicebatur quod neque terminus,neque genus, neque proprium, inest autem rei. Post hæc autem oportet determinare genera prædicamentorum in quibus sunt dictæ quatuor differentiæ. Sunt hæc autem numero c decem, quod est, quantum, quale, ad aliquid, ubi, quando, situm esse, habere, facere, pati. Semper enim accidens, et genus, et proprium, et definitio in uno prædicamentorum horum erit, nam omnes ab his propositiones, aut quid est, aut quale est, aut quantum,aut aliorum aliquod prædicamentorum significant. Manifestum est autem ex eisdem quoniam quod quid est significans quandoque quidem substantiam significat, quandoque autem quale,quandoque vero aliquod aliorum prædicamentorum ; nam quando, posito homine, dixerit quod positum est hominem esse, vel animal, et quid est dicit et significat substantiam ; quando,colore albo posito, dixerit quod positum est album esse, vel colorem, quid est dicit, et quale significat. Similiter autem et si, cubitali magnitudine posita, dixerit quod positum est cubitalem esse magnitudinem, et quid est dicit et quantum significat. Similiter autem et in aliis. Unumquodque enim talium sive idem de eodem dicatur, sive genus de hoc, quid est significat; quan do autem de alio, non quid est significat, sed quantum, aut quale, aut aliquod aliorum prædicamentorum. Quare de quibus sunt disputationes, et ex quibus, hæc et tanta sunt. Quomodo autem sumemus,et per quæ copioso erimus, post hæc dicendum.

CAPUT VIII.

De propositione dialectica. Primum igitur determinetur quid est propositio

D

omnem propositionem,nec omne problema dialecticum ponendum. Nullus enim offeret, qui mentem habeat, quod nulli videtur,nec proponet quod omnibus est manifestum, vel plurimis: nam hæc quidem non habent dubitationem, illa autem nemo ponet. Est autem propositio dialectica interrogatio probabilis aut omnibus, aut plurimis, aut sapientibus, et his vel omnibus, vel plurimis, vel maxime familiaribus non inopinabilis. Ponet enim aliquis quod videtur sapientibus, nisi id contrarium sit multorum opi. nionibus. Sunt autem propositiones dialecticæ, et ea quæ probalibus sunt similia, el contraria iis quæ videntur esse probabilia secundum contradictionem protensa,et quæcunque opiniones sunt secundum artes inventas. Si enim probabile est eadem esse contrariorum disciplinam, et sensum eumdem esse contrariorum probabile apparebit, et si unam numero grammaticen esse, et tibicinariam unam;si autem plures grammaticas, el plures tibicinarias, omnia enim similia et cognata hæc videntur esse. Similiter autem et ea quæ probabilibus sunt contraria secundum contradictionem protensa probabilia videntur. Si enim probabile est quod oportet amicis benefacere, et quod non oportet amicis maleface probabile est ; est autem contrarium quidem quod oportet malefacere amicis, secundum contradictionem autem quod non oportet amicis malefacere. Similiter autem et si oportet amicis benefacere, inimicis non oportet; est autem et hoc secundum contradictionem contra

riorum, nam contrarium est quod oportet inimicis

benefacere. Similiter autem et in aliis. Probabile autem et in similitudine apparet etiam contrarium de contrario, ut si oportet amicis benefacere, et inimicis oportet male, apparebit et contrarium hoc quod est amicis benefacere, et quod inimicis male. Utrum autem secundum veritatem se habeat, vel non, in iis quæ de contrario dicentur ostendetur. Palam autem quoniam et quæcunque opiniones secundum artes sunt, dialecticæ propositiones sunt. Ponet enim aliquis ea quæ videntur iis qui in eis probati sunt, ut de his quidem quæ in geometria, ut geometer, de illis autem quæ in medicina, ut medicus.

CAPUT IX.

De problemate dialectico et positione dialectica. Problema autem dialecticum est speculatio intendens vel ad electionem, et fugam, vel ad veritatem et scientiam, aut per se, aut ut adminiculans ad aliquid aliud talium, de quo aut neutro modo opinantur, aut contrarie plerique sapientibus, aut sapientes plerisque, aut utrisque iidem eisdem. Quædam enim problematum utile est scire tantum eligendum, vel fugiendum, ut utrum voluptas sit eligenda, an non. Quædamjautem ad sciendum tantum, ut utrum mundus æternus sit, an non. Quædam vero ipsa per se quidem ad neutrum horum, adminiculantia autem sunt ad aliqua talium. Pleraque enim ipsa quidem per se non volumus cognoscere, sed aliorum gratia, ut per illa aliud quidpiam cognoscamus. Sunt autem

« PoprzedniaDalej »