Obrazy na stronie
PDF
ePub

igitur has tres differentias generi, et dico: nomen A dicimus.Dicitur quoque totum quod ex quibusdam

est vox significativa ad placitum sine tempore. Sed
rursus mihi non plena conclusio diffinitionis occur-
rit, potest enim vox et significativa, et secundum po-
sitionem et sine tempore esse, et nomen non esse
unum,sed nomina juncia quæ est oratio, ut Socra-
tes cum Platone et discipulis,sed quanquam imper-
fecta quidem sit hæc oratio, tamen est oratio. Quo•
circa ultima differentia quæ est sine tempore aliis
item differentiis dividenda est,et dicemus, vocum
significativarum secundum positionem sine tempore
aliæ sunt quarum pars extra aliquid significat,hoc
pertinet ad orationem,alia quarum pars extra nihil
significat, hoc pertinet ad nomen. Nominis enim
pars nihil extra designat. Fit ergo diffinitio sic:
Nomen est vox significativa secundum placitum sine B
tempore,cujus nulla pars extra significat separata.
Videsne igitur quam recta diffinitio constituta sit?
Nam quod dixi vocem,a cæteris sonis nomen disjun-
xi: quod significativam apposui,nomen ab non signi-
ficativis vocibus separavi ; quod secundum placitum
et sine tempore, ab naturaliter significativis vocibus
et a verbis proprietas nominis disjuncta est; quod
ejus partes extra nihil significare proposui, ab ora-
tione disjunxi, cujus partes aliquid separatæ extra
significant:unde fit ut quodcunque nomen fuerit,illa
diffinitione claudatur,et ubicunque hæc oratio diffi-
nitionis aptabitur,illud esse nomen non dubites. Il-
lud quoque dicendum est,quod genus in divisione
totum est in diffinitione pars, et sic est diffinitio qua-
si partes totum quoddam conjungant, et sic est divi-
sio quasi totum solvatur in partes,et est similis di-
visio generis totius divisioni, diffinitio totius com-
positioni. Namque in divisione generis animal totum
est hominis. Intra se enim complectitur hominem.
In diffinitione vero pars est, specie namque genus
cum aliis differentiis junctum componit,ut cum dico
animalium alia sunt rationalia, alia irrationalia, et
rursus rationalium alia sunt mortalia, alia immor-
talia,animal rationalis totum est,et rursus rationale
mortale,et hæc tria sunt hominis.Si vero in diffini-
tione dicam, homo est animal rationale mortale,
tria hæc unum hominem conjungunt. Quocirca pars
ipsius hominis,et genus, et differentia reperitur. Sic
ergo in divisione genus est totum,species pars. Eodem
quoque modo differentiæ totum sunt, species in quas
illæ dividuntur partes sunt. In diffinitione vero et
genus et differentiæ partes sunt. Diffinita vero spe-
cies totum ; sed hæc hactenus. Nunc de ea divisione
dicamus, quæ est totius in partes. Hæc enim erat
secunda divisio post generis divisionem. Quod enim
dicimus totum, multipliciter significamus. Totum
namque est quod continuum est, ut corpus vel linea,
vel aliquid hujusmodi. Dicimus quoque totum quod
continuum non est, ut totum gregem, vel totum po-
pulum,vel totum exercitum.Dicimus quoque totum
quod universale est, ut hominem vel equum. Hi enim
sunt toti suarum partium,id est hominum vel equo.
rum,unde et particularem unumquemque hominem

C

[ocr errors]

virtutibus constat, ut animæ alia est potentia sapien. di,alia sentiendi, alia vegetandi: partes sunt, sed non species. Tot igitur modis cum totum dicatur, facienda est totius divisio, primo quidem si continuum fuerit in eas partes ex quibus ipsum totum constare perspicitur. Aliter enim divisio non fit. Hominis enim corpus ita in partes suas divides,in caput,manus,thoracem et pedes, et si quo alio modo secundum proprias partes fit recta divisio.Quorum autem multiplex est compositio, multiplex etiam est divisio, ut animal separatur quidem in partes eas quæ sibi similes habent partes, in carnes,et ossa, rursus in eas quæ similes sibi non habent partes, in manus et pedes. Eodem quoque modo et navis et domus. Librum quoque in versus, atque hos in sermones,hos autem in syllabas, syllabas in litteras solvimus. Ita fit ut syllabæ et litteræ,et nomina, et versus, partes quædam totius libri esse videantur,alio tamen modo acceptæ non partes totius,sed partes partium sunt. Oportet autem non omnia speculari quasi actu dividant,sed quasi animo et ratione,ut vinum aqua mistum dividimus in vina aquæ mista, hæc actu; dividimus etiam in vinum et aquam,ex quibus mistum est, hæc ratione, hæc enim jam mista actu separari non possunt. Fit autem totius divisio in materiam atque formam. Aliter enim constat statua ex partibus suis,aliter ex materia et forma,id est ex ære et specie.Similiter autem etiam illa tota dividenda sunt, quæ continua non sunt, eodem quoque modo et ea quæ sunt universalia, ut hominum alii sunt in Europa, alii in Africa,alii in Asia. Ejus quoque totius quod ex virtutibus constat, hoc modo facienda est divisio.Animæ alia pars est in virgultis,alia in animalibus,et rursus ejus quæ est in animalibus, alia est rationalis, alia sensibilis est. Et rursus hæc aliis sub divisionibus dissipantur.Sed non est anima horum genus,sed totum, partes enim hæ animæ sunt, sed non ut in quantitate,sed ut in aliqua potestate et virtute. Ex his enim potentiis substantia anime jungitur; unde fit, ut quiddam simile habeat hujusmodi divisio, et generis, et totius divisionis. Nam quod qua libet pars cujus fuerit ejus animæ prædicatio eam sequitur,ad generis divisionem refertur, cujus ubicunque species fuerit, ipsum mox consequitur genus; quod autem non omnis anima omnibus partibus jungitur, sed aliis alia,hoc ad totius naturam referri necesse est. Restat igitur ut de vocis in significationes divisiones tractemus. Fit autem vocis divisio tribus n.odis.Dividitur enim in significationes plures, ut æquivoca vel ambigua. Plures enim res unum nomen significat,ut canis. Plures rursus una oratio, ut cum dico Græcos vicisse Trojanos. Alio autem modo secundum modum,hæc enim plura non significant,sed multis modis,ut cum dicimus infinitum,unam rem quidem significat, cujus terminusiaveniri non possit. Sed hoc dicimus aut secundum mensuram,aut secundum multitudinem,aut secundum speciem secundum mensuram, ut est infini

B

aliquoties utroque modo possibilia sint quæ significantur,ut id quod superius dixi, potuit enim fieri ut Græci vincerent Trojanos,et Trojani Græcos superarent sunt vero alia quæ impossibilia sunt, ut cum dico hominem comedere panem,significat quidem quod homo comedat panem, rursus quod panis hominem, sed hoc impossibile est ; ergo quoties ad contentionem venitur,dividend a possibilia et impossibilia sunt.Quoties ad veritatem, sola possibilia dicenda,impossibilia relinquenda sunt. Quoniam plures sunt species plura significantium vocum, ergo dicendum est quod aliæ in particula multiplicitatis significationem habent, aliæ in tota oratione. Et earum quæ in particula habent, pars ipsa æquivoca dicitur.Tota vero ipsa oratio secundum æquivocationem multiplex est. Illa vero quæ in oratione lola significationis multiplicitatem retinet (ut supra dictum est) ambigua nuncupatur. Dividitur autem significationes æquivocorum vel secundum æquivocationem orationum aut diffinitione,ut cum dico,homo vivit, intelligitur et verus et pictus. Dividitur autem hoc modo,animal rationale mortale vivit, quod verum est;animalis, rationalis, mortalis, simulatio vivit, quod falsum est. Dividitur etiam qualibet adjectione quæ determinet, vel generis, vel casus, vel alicujus articuli,ut cum dico: Canna Romanorum sanguine sorduit,et calamum demonstrat et fluvium ; sed dividimus sic, articulo quidem,ut dicamus,hic Canna Romanorum sanguine sorduit; vel genere, ut Canna Romanorum plenus sanguine fuit; vel casu,vel numero. In illo enim singularis tantum est, in illo pluralis,et de aliis quidem eodem modo. Sunt autem alia secundum accentum,alia secundum orthographiam.Secundum accentum quidem ut pone, pone. Secundum orthographiam,ut queror et quæror, ab inquisitione et querela. Et rursus hæc secundum orthographiam ipsam dividuntur, vel secundum actionem et passionem: quod quæror ab inquisitione passi. vum est,queror autem a querela agentis est. Ambiguarum vero orationum facienda est divisio,aut per adjectionem, ut audio Trojanos vinci, Græcos vicisse; aut per diminutionem, ut audio Græcos vicisse; aut per divisionem, ut Græei vicerunt, Trojani victi sunt; aut per aliquam transmutationem,ut cum dicitur, Audio Trojanos vicisse Græcos, ita dicamus,

tum esse mundum, magnitudine enim dicimus infi- A vero amphibola oratio est,id est ambigua evenit,ut nitum;secundum multitudinem, ut est infinitam esse corporum divisionem,infinitam namque divisionum multitudinem significamus. Rursus secundum speciem, ut infinitas dicimus figuras, infinitæ enim sunt species figurarum. Dicimus etiam infinitum aliquid secundum tempus,ut infinitum dicimus mundum, cujus terminus secundum tempus inveniri non possit. Eodem quoque modo infinitum dicimus Deum, cujus supernæ vitæ terminus inveniri secundum tempus non possit. Sic igitur hac vox non plura significat secundum se, sed multimode de singulis prædicatur,unum tamen ipsa significans, alius vero modus secundum determinationem. Quoties enim sine determinatione dicitur vox ulla, facit in intellectu dubitationem, ut est homo, hæc enim vox multa significat.Nulla enim diffinitione conclusa audientis intelligentia multis raptatur fluctibus,erroribusque traducitur.Quod enim quisque auditor intelligat,ubi id quod dicens loquitur nulla determinatione concludit ? Nisi enim quis ita diffiniat dicens: Omnis homo ambubat,aut certe quidam homo ambulat,et hoc nomine si ita contingit designet, intellectus audientis quod rationabiliter intelligat non habet.Sunt etiam aliæ determinationes, ut si quis dicat,det mihi,quod dare debet nullus intelligit nisi intellectus et certa ratio determinationis addatur, vel si quis dicat,ad me veni,quo veniat vel quando veniat nisi determinatione non cognoscitur. Est autem omne quidem ambiguum dubitabile,non omne tamen dubitabile est ambiguum.Hæc enim quæ dicta sunt dubitabilia quidem sunt,non tamen ambigua. In ambiguis enim utraque auditor rationabiliter seipsum intellexisse arbitratur, ut cum quis dicit, audio Græcos vicisse Trojanos,unus putat quod Græci Trojanos vicerint,alius quod Trojani Græcos, et hæc uterque dicentis ipsius sermonibus rationabiliter intelligit.Cum autem dico, da mihi, quod dare debeas nullus ex ipsis sermonibus rationabiliter auditor intelligit. Quod enim ego non dixi,ille potius suspicabitur quam aliqua ratione id quod ante prolatum non est perspicaciter videat. Tot igitur modis cum vocis divisio fiat,aut per significantias, aut per modum significationum, aut per determinationes, in his quæ secundum significantiam dividuntur,non solum dividendæ sunt significationes, sed etiam diversas res esse quæ significantur, diffinitione de- D Audio quod Græci vicerint Trojanos. Hæc enim monstrandum est. Aristoteles enim hæc in Topicis diligenter præcepit, ut in his quæ dicuntur bona, alia sunt bona, ut ea quæ boni retinent qualitatem, alia quæ ipsa quidem nulla qualitate dicuntur,sed quod bonam rem faciunt, idcirco bona dicuntur. Oportet autem maxime exercere hanc artem, ut ipse Aristoteles ait,contra sophisticas importunitates.Si enim nulla subjecta sit res quam significat vox,designativa esse non dicitur; sin vero una res sit quam significat vox,dicitur simplex; quod si plures, multiplex,id est multa significans. Dividenda igitur hæc recte sunt, ne in aliquo syllogismo capiamur. Sin

C

ambiguitas quolibet eorum modo solvitur. Non tamen ita dividenda est omnis vocum significatio tanquam generis. In genere enim omnes species enumerantur. In ambiguitate vero tantæ sufficiunt, quantæ ad eum sermonem possunt esse utiles quem alterutra nectit oratio. Ac de vocis quidem divisione sufficienter dictum est. Est autem et de generis totiusque divisione propositum atque expeditum. Quare de omnibus secundum se partitionibus diligentissime pertractatum est.Nunc de his divisionibus. dicemus quæ per accidens fiunt. Harum autem commune præceptum est, quidquid ipsorum dividitur

in opposita disgregari, ut cum subjectum in acci- A quidem peripatetica secta prudentiæ differentias didentia dividimus,non dicimus corporum alia sunt alba,alia dulcia,quæ opposita non sunt,sed corporum alia sunt alba, alia nigra, alia neutra. Eodem quoque modo in aliis secundum accidensdivisionibus dividendum est, atque illud maxime perspiciendum est, ne quid ultra dicatur,aut minus, sicut fit in generis divisione. Non enim oportet relinqui aliquod accidens ex eadem oppositione quod subjecto illi inest quod non in divisione dicatur, neque vero addi aliquid quod subjecto inesse non possit. Posterior

visionum diligentissima ratione perspexit,et per se divisionem ab ea quæ est secundum accidens ipsasque inter se disjunxit ac distribuit. Antiquiores autem indifferenter, et accidente pro genere, et accidentibus pro speciebus aut differentiis utebantur. Unde nobis peropportuna utilitas visa est, et communiones harum divisionum prodere, et eas propriis differentiis disgregare. Ac de divisione quidem omni quantum introductionis brevitas patiebatur, diligenter expressimus.

AN. MANL. SEV. BOETH

LIBER DE DIFFINITIONE.

Dicendi ac disputandi prima semper oratio est, B singulare atque unicum aliud quam oratio. Ergo deet jam dialecticis auctoribus et ipso M.Tullio sæpius admonente,quæ dicitur diffinitio. Quippe cum in certamen contentionemque nihil possit (quod tamen in dictione consistat) aliquando deduci, nisi de quo futura pugna est prius fuerit in diffinitione ita defixum,ut possit inter utrumque qui inituri sunt eam litem esse manifestum quid sit illud de quo in futura quæstione tractabitur: unde non solum commoditatis genere perspicienda est virtus definiendi, quia per hanc orationem res semper evolvitur, et quod illa sit quæ illud de quo quæritur explicat, verum etiam quod principalis semper adhibita maximum lumen et manifestum parit rei quæ in contrarium deducta habet quæstionem.Etenim si verba aut nota omnibus exstitissent,aut unam significantiam sui semper tenerent,et non ambiguo vel obscu ro dicto audientes fallerent, et loquentes sub diversa interpretatione deciperent,omnino definitio necessaria minime crederetur. At cum nomina rebus imposita vocesque singulæ per existimationem ejus qui ita res appellandas esse censuit ita sint institutæ, et ita arte compositæ, ut nota quadam in rerum significatione,non aperta declaratione, ducerent audientes, necessarium admodum arbitror nosse quid sit definitio, quibusque speciebus ac partibus compleatur, ut facillimeeteam rem quam declarat possit ostendere,et tollat cognitis modis in dicendo sua varietate fastidium. Ac prius ejusdem ipsius,ut ordinem per præcepla servare videamur,definitionis adhibenda est definitio Definitio est (ut M. Tullius in Topicis ait) oratio quæ id quod definit explicat quid sit; hoc ita patet et D quid sit definitio nostra explanatione faciamus.

ita intelligi necesse est, ut et in quo generesit definitio declarandum esse videatur, et quid comprehendat, et quemadmodum perfectæ eadem definitio definita est. Nomina vel voces interdum res significant,interdum facta, interdum singula dicta, interdum orationes,et quanquam his omnibus factis ac dictis et orationibus genus videatur esse quod dicimus, res tamen proprio nomine et certa significatione aliud esse videtur quam factum est,aliud quam dictum,

finitio non facti vox est,non rei alicujus aut corporalis, aut incorporalis, sed est oratio. Etenim talis dictio quæ exprimit quid sit id de quo quæritur,sine dubio appellatur oratio, ut oratio est exordium, et narratio,et cætera quæ partes orationis esse dicimus. Ita ergo et definitio oratio est. Sed quoniam hoc generale nomen est quod, uti diximus, convenit etiam expositioni, narrationi, invocationi, precationi, cæterisque singulis quæ utique orationes esse dicuntur, ut id quod generaliter appositum est, possit ad id deduci de quo quæritur, adjecta est species. Quærebamus enim quid esset definitio, ad quam rem decla. randam M.Tullius adjecit, quæ id quod definit explicat quid sit, talis oratio non nisi definitio est. Nam narratio oratio quidem est quæ non explicat quod C definit, sed quod gestum est, et item aliæ singulæ orationes in suis officiis actionibusque constitutæ aliud sunt quam ista oratio quæ id quod definit explicat quid sit,ita adjecta est species, ut cum genus supra sit oratio, species sit quæ id quod definit. Postremo tamen adjunctum sit quo certius id et quo magis proprium declaret quod dictum est, explicat quid sit. Sunt enim aliæ orationes quæ explicant magis quale quid sit,aut quantum sit. At vero hæc nihil horum, sed tantum quid sit explicat, diversa est enim in ista partitione cognitio, quippe cum aliud est scire quale sit, et quid sit explicare, hoc enim in percipienda rei substantia continetur,illud in qualitate noscenda, et hæc quidem Ciceronis. sit adhibita definitio. Nos tamen apertius idipsum

Omne quod demonstratur oratione, aut an sit, aut quid sit,aut quale sit ostenditur,quod cum adhibetur,oratio ad declarationem rei alicujus an sit non est definitio. Item cum quale sit aliquid oratione monstratur, pari modo definitio non erit.Cum vero quid sit ostenditur,quod medium est inter an sit, et quale sit,ita scilicet medium ut an sit nulla jam sit dubitatio, item quale sit,non ejus qui requirit, sed qui definit sit in scientia collocatum : medium,in

quam,hoc genus quod ostendit idipsum de quo quæ- A jusmodi diffinitiones contentioni oratorum maxime

ritur quid sit, definitio nuncupatur. Omnis definitio in quæstione rem habet incertam. Omnis res,si certa est, definitione non eget; si incerta est, neque res est, et quærit definitione monstrari. Omnis enim res si modo jam res est, quemadmodum diximus, certa est. Cum vero jam certa est, et qualitates suas habeat quibus cum facile comprehenditur, facile quid sit agnoscitur. Nunquam enim quid sit intelligi potest, nisi quale sit fuerit comprehensum. Omnis diffinitio aut probandæ rei causa, aut,si res in quæstione versalur, augendæ, aut si vel apud adversarium vel apud auditorem quælibet jam nota res est, confirmandæ assumitur. Nihilominus tamen diffinitio,ut res eadem quæ nota est, et certa et fixa, teneatur, adhibetur.Omnis diffinitio, aut rhetorica est oratio, aut dialectica. Si est rhetorica, originem ex contentione suscipiens per rei de qua quæritur partes in suas se dividet, nec in unius tractatu a suis rebus tota consistet, ut cum uniuscujusque rei plena et certa perfectio nota sit, cunctas per partes sibi eamdem distribuant dicta certantium. Sepulturæ violationem rem etiam certam plenamque et perfectam retinemus cum in eruto sepulcro est etiam animus et factum violantis, ut studio eruendi et profanandi manes hoc quispiam videatur aggressus. Ergo, uti diximus,violatio sepulturæ constat et animo et facto, plenaque ipso res est violati sepulcri ex his duobus, aperuit sepulcrum quidam ut auferret ornamenta. Idem sepulcri violati reus in judicium devocatur, sine dubio diffinitivam orationem et contentionem exprimentem quid sit violatio sepulturæ necessario causa desiderat; sed singulis partibus totius facti ac pleni utuntur oratores, ut sepulturæ violationem ponat unus quod apertum sit sepulcrum, contra alius sepulturæ violationem dicat in animo contineri: ita existit diffinitivæ orationis iste tractatus, ut cum totum quod agnoscitur in sepulturæ violatione, per partes suas fuerit distributum, easque partes oratores singuli tenuerint,contendendi genere diffinitione uti videntur. Sed non recte dicitur hujusmodi diffinitio, cum non sit certa, non plena, non integra, nisi cum totum quidquid ipsius rei est de qua quæritur exprimens quid sit oratio declararit, verum hæc captiosa et falsa est, non certa rhetorum diffinitio. Est alia etiam quæ rhetoribus accommodata cognoscitur, quæ longe a virtute diffiniendi plenissime separatur, quæ per collationem non quid sit ostendit, sed hæc esse a simili, cum aliud sit, oratione concludit, ut cum quæritur quid sit accipere utique re propria, vera, certa, nihil aliud est nisi propria manu aliquid ab aliquo oblatum sumere. Per collationem M. Tullius definit pecunias accepisse Verrem, cum comites, socii ministrique pecunias acceperint. Comites illi, inquit, tui manus erant tuæ.ltem in alio exemplo cum quæritur quid sit inimicus,dicimus inimicum esse eum qui aliquid mali molitus sit; ac Cicero collatione utens dicit: Inimicus est qui facit contra omnium rem, voluntatem,honorem,dignitatem.Ex quibus colligimus hu

B

convenire, longe tamen a virtute diffinitionis esse discretas; sed hæ diffinitiones quæ oratoribus aptæ sunt et poetis sui explicatione in oratione certum ordinem continent. De qua re præcepta in Rhetoricis sunt a M. Tullio constituta, ita ut omnis diffinitio, hoc est oratio, quæ explicat de quo quæritur quid sit, his membris partibusque tenetur: primum uti breviter id de quo quæritur quid sit oratio nostra contineat, et hæc appellatur diffinitio; deinde ejus diffinitionis supponatur approbatio,qua illud ostendimus utidipsum quod breviter in diffinitione posuimus id ita esse argumentorum rationibus approbemus; deinde, tertio loco, inducimus deductionem ejusdem diffinitionis in eam speciem de qua quæstio est, et de qua judicium est constitutum, ut cum generaliter rem diffinierimus, et ita esse de quo quæritur dixerimus, et postea per approbationem constituerimus verum esse quod diffinimus, tertio loco ostenderimus hoc esse quod gestum est, vel id esse de quo quæritur, quæ orationis pars appellatur deductio generis ad speciem;* quarto loco in oratiore nostra ponemus destructionem diffinitionis adversæ partis, hoc est, uti quemadmodum adversarii diffinierint idipsum de quo supra diffinitionem constituimus proponamus,eamque adversariorum diffinitionem vitiosam esse doceamus, quemadmodum vitiosa sit postea declarabimus. Habet enim partes suas certas, integras, de quibus nunc dicere supersedemus. Est diffinitio inimicitiarum apud M. Tullium brevis, ita collocata. An tu majores inimicitias C putas esse quam contrarias hominum voluntates, et dissimilia studia? hæc, ut diximus, diffinitio rhetorica est, et breviter oratio conclusa quid sint inimicitiæ. Post quam diffinitionem adhibetur approbatio. Fidem ac religionem sanctissimam in vita qui putat, potestne ei non inimicus esse qui fana spoliaverit omnia? Deinceps reliqua quæ sequuntur, in quo quidem animadvertere illud licet, posse conjungi etapprobationem diffinitionis, et deductionem diffinitionis in speciem. Namque hicMarcus Tullius inimicitias esse contraria studia et dissimiles voluntates approbat ita ut speciem ipsam de qua quærebatur factam verbis includat: potuit enim approbatio fieri, illas esse inimicitias que contrarias continent voluntates, et in rationibus supponendis talis dictio componi,cum fiD dem alius servet,infidelis sit alius. Nulla dubitatio est quin tali animo prout inter se affecti inimici esse credantur. Item religioso viro irreligiosus inimicus est. Alia ergo si ex diversis studiis et voluntatibus supposita dicerentur, sola esset approbatio, non etiam deductio generis in speciem; at cum nunc ita nectitur dictio, fidem sanctissimam in vita qui putat, religionem colendam esse existimatis, sine dubio inimicus est ei quifana spoliavit, omnia templa violavit, delubra polluit. Hic etiam Verris idem factum de quo quæritur ita specialiter continetur et includitur, ut simul cum approbatione et deductione. generis in speciem clausum teneatur; post adjungi

tur, ut diximus, destructio diffinitionis adversæ par- A color genus est ad hoc de quo quæro, album vel tis, sed per concessionem, id est similium, an si contra rem meam fecisset injuriam aliquis, jure ei me inimicum esse profiterer? Ponamus igitur adversæ partis diffinitionem talem: Inimicitiæ sunt, cum contra rem meam aut fecit aliquis, aut dixit injuriam. Hanc diffinitionem sic destruit M. Tullius, ut concesso eo quod ita est diffinitum, nihilominus et alio modo sint inimicitiæ, cum aliquis faciat contra omnium rem,honorem et dignitatem. Talis igitur semper circa rhetoricam diffinitionem per membra quatuor testetur oratio: ut sit diffinitio, approbatio diffinitiones, deductio definitionis ad speciem,deinde postrema destructio diffinitionis partis adversæ; sed hæc apta rhetoricis, non etiam philosophis esse videtur. Illa autem quæ philosophorum propria est, etiam oratoribus convenit eamque sibi, et ad materiam suam, et ad propriæ ornamentum dictionis, adjungit orator. Omnia enim recte orator exprimit quæ sunt in dicendo philosophorum. Nam et vero utitur argumento, quod est philosophorum proprium, utitur etiam necessario. At contra philosophus in disputationibus propriis rhetorum cuncta. condemnat, neque enim adjungit aliquando signum, neque quod credibile dicitur, et omne probabile penitus a virtute sui sermonis excludit. Ergo diffinitio quæ est philosophorum propria in rebus exprimendis quæ explicat quid sit, quale sit, quemadmodum membris suis constare debeat, exponemus. Diffinitiones esse principia disputandi et supra diximus, et M. Tullius probat, tum in dialogis omnibus, tum etiam in eo libro qui Topica inscribitur, in quo docet primum argumentorum locum esse diffinitionem, hoc est, a toto, cui loco qui appellatur a toto necessario adhibenda est diffinitio, ut ita argumenti locus a toto sit diffinitio. Porro, ut supra diximus, explicandi argumenti quod a toto est dicitur diffinitio. Ergo præceptis et dialecticorum philosophorumque omnium illud tenere debemus, non esse diffinitionem, nisi solam quæ in ea re quam definire volumus, prius quam ejus rei esse intelligimus, declaret atque ostendat substantiam. Hoc ut apertius fiat, docebimus nullam esse diffinitionem certam, integram,approbandam, nisi eam quam di. cunt philosophi substantialem, Græceousions appellatur. Quid autem substantiale sit, alibi explicandum. Ad cognitionem interim illud accedat, D substantialem ex quinque partibus, id est, genere,

nigrum, jam substantialis erit diffinitio quæ incipit a genere, et sic cætera connectit. Hæc substantialis esse dicetur, et hæc propria, et hæc integra.Hæc a philosophis probata,ita ut alio modo facta diffinitio nunquam esse dicatur; verum a quibusdam boc nomen etiam ad alia quæ alio modo diffiniuntur,sæpe transfertur.Ergo hæc substantialis diffinitio aM.Tullio sic explicatur. Oportere nos posito genere ejus rei de qua quæritur, subjungere species,ut alia quæ vicina esse possint discretis communionibus separemus, et tandiu interponamus differentias, quandiu ad proprium ejus de quo quæritur signata ejus expressione veniamus. Ipse in Topicis exempla subjecit. Nos vero ne fiat in exemplis lectori ex jure confusio, hoc proponamus exemplum: homo est B animal rationale, mortale, terrenum, bipes, risus capax. Animal cum dictum est substantia hominis declarata est. Est enim, ut supra diximus,ad hominem genus animal, omne autem genus speciei suæ substantialis est declaratio; sed hic animal quia late patebat, abjecta species est terrenum, jam exclusum est, quod aut aereum est, aut humidum. Bipes vero propter alia animalia positum est quæ plurimis pedibus innituntur. Item rationale propter illa quæ ratione egent. Mortale autem propter id quod Deus est. Quibus omnibus animalibus quæ convenire poterant ad superiora in oratione posita discretis atque seclusis, adjectum est proprium in parte postrema, est enim solum hominis quod ridet. Sic perfecta omni ex parte diffinitio est ad hominem C declarandum, cum, posito genere, exclusis omnibus per differentias quæ poterant convenire, ad proprietatem ejus de quo quærebatur pervenit oratio. Atque hoc præceptum Tullianum est, eousque eum qui diffiniat oratione interponere et adjicere differentias oportere, quousque ad proprietatem quæ jam communis esse non possit sermo perveniat. Verum Aristoteles diffinitionem perfectam et plenam ait consistere ex genere et differentiis. Ex genere etiam et differentiis hoc idem nos supra docuimus, cum interposita species differentia sua alia quæ possunt esse consimilia separaret. Quidam tamen cautiores plenioresque in docendo diffinitionis ipsius quasi quædam membra constituunt, dicuntque eam perfectam diffinitionem istam quam appello

quoties de aliquo quæritur quid sit, tunc posse esse certam ac substantialem diffinitionem, quoties ejus rei de qua quæritur, ut diximus, genus ponimus, et inde cætera per differentias in oratione subjungimus. Non alienum videtur exemplum ponere, et sic ad reliqua quæ sunt obscura transire. Quæritur homo quid sit, huic utique genus est animal. Cum igitur in diffinitione quæ explicabo quid sit homo, animal dixero, ac deinde reliqua connectam, erit substantialis diffinitio. Substantiam enim hominis declaravi cum dixi animal. Item cum quæro quid sit album aut nigrum, si dixero album est color, quia

specie, differentia, accidenti, proprio, debere consistere. Sed accidens in diffinitione minimum, proprium plurimum valet. Et recte quidem ac vere ista commemorant, nec aliena, aut a principe harum artium Aristotele, aut a M. Tullio qui de istis præcepta tradiderunt judicanda sunt. Constat enim his quinque partibus veluti membris suis integra diffinitio; verum et Aristoteles, in libris quos Topica appellavit, docuit quid genus sit, quid species, quid differentia, quid proprium, et quid accidens. Et plurimi præterea philosophi libris suis complexi harum vim rerum et potentiam declararunt. Nos

« PoprzedniaDalej »