Obrazy na stronie
PDF
ePub

hominem esse animal, et conversa particularis affir- A contingit quam paulo ante in simplicibus habebatur.

Atque in his enuntiationibus converti termini per appositionem dicuntur, unusque enim terminorum negatione præposita terminis simpliciter pronuntia. tis videtur oppositus. Hujus vero participationis est triplex modus: aut enim prædicato tantum termi no, negatio jungitur, aut subjecto, aut utrique termini denegantur. Primum igitur supposita descriptione pandantur exempla. Post autem quemadmodum se habent ad veritatis falsitatisve consensum consequentis ordine disputetur. Ac primum quidem de hac disserimus cujus subjectum prædicatumque negatur. Post vero cujus subjectum solum, postremo cujus qui prædicatur terminus cum negatione profertur. Atque earum quidem naturam atque ordinem ex simplicibus informabimus. Simplices autem, in quantitatum differentiis constitutas, quatuor esse monstravimus.Sit igitur prima quidem affirmatio universalis, quæ proponat omnem hominem esse animal; adver sum hanc collocetur affirmatio universalis, quæ non solum conversis terminis enuntietur, verum in uno quoque termino negativum adverbium habeat adjunctum hoc modo, omne non animal non homo est. Rursus proponatur universalis negatio, ea quæ est, nullus homo animal est; huic adversum teneat locum universalis negatio terminis cum negatione conversis, id nullum non animal non homo est. Item sit particularis affirmatio simplex,quidam homo animal est; huic terminus atque ex adverso referatur particularis affirmatio, quæ, commutatis in ordinem terminis, negationes utrisque gestet oppositas, ut est C quaddam non animal non homo est. Item sit particularis simplex negatio quæ proponat quemdam hominem animal non esse; hanc ex adverso respiciat particularis negatio,quæ, permutatis ad ordinem terminis, adverbium negationis adjecerit, ut est, quoddam non animal non homo non est.

matio quæ pronuntiat quoddam animal esse homi-
nem, utræque simul a veritatis significatione non
deficiunt. Ita igitur universalis affirmatio, quæ sui
conversionem perpetuam ferre non poterat, per
accidens particulari affirmationi conversa est. Per
accidens autem idem quoniam particularis affirmatio
principe sibi ipsa loco convertitur, conversæ autem
particulari affirmationi universalis affirmatio eam-
dem retinet in veritate sententiam. Eadem ideo
est etiam universalis negationis, quæ quoniam ipsa
principaliter converti potest, conversæque negatio-
ni universali illa quæ subalterna est eamdem veri-
tatis refert sententiam. Particularis negatio con-
versa ad veritatis significationem poterit conveni-
re, ut si quis nullum hominem esse lapidem con- B
firmet, et hujus conversio est, nullum lapidem esse
hominem, quæ cum vera præcedat, subalternæ par-
ticularis negativæ perficit veritatem: ea vero est,
quidam lapis homo non est, quæ comparata uni-
versali negationi quæ dicit nullum hominem esse
lapidem, quamvis terminis discrepans, tamen simi-
lis veritate proponitur. Igitur particularis negatio,
quæ sibi ipsi converti non poterit, universali nega-
tioni per accidens converti potest. Per accidens au-
tem idcirco quoniam universalis negatio in se ipsam
priore loco converti potest. Per conversionem au-
tem sui cum particulari negatione similem verita-
tis videtur obtinere sententiam. Itaque concluden-
dum est particularem quoque affirmationem uni-
versalemque negationem conversionem sui firmam
ac stabilem custodire. Affirmationem autem univer-
salem particularemque negationem in convertendo
firmas esse non posse, sed hanc affirmationi parti-
culari, illam universali negationi per accidens, pos-
se converti. Restat nunc de ea propositionum con-
venientia vel participatione disserere, in qua utrin-
que terminorum ordine permutato, uni vel utrique
eorum negativum copulatur adverbium.
Simplices.

Omnis homo animal est.

Nullus homo animal est.

Quidam homo animal est.

Quidam homo animal non est.

Sed quanquam hujusmodi participationis plures esse
differentias noverimus, ad instructionem tamen Ca-
tegoricorum Syllogismorum de hac tantum propo- D
suisse sufficiat, quarum quidem propositionum pars
ex simplicibus nominibus constat, pars vero ex infi-
nitis. Nam propositio universalis, quæ est omnis
homo animal est, ex utrisque nominibus finitis con-
stat. Namque et homo et animal finita nomina esse
manifestum est. Ea vero affirmatio quæ proponit
omne non animal non hominem esse infinitorum
terminorum positione conjuncta est. Non animal
enim et non homo nomina esse infinita, in nominis
diffinitione prædiximus, quæ quidem sese ad verita.
tis falsitatisve rationem sic habent, ut enim nega-
tionibus adjunctis infinita nomina simplicibus oppo-
nuntur, ita etiam conversio propositionum contrario

Conversæ utrisque infinitis.
Omne non animal non homo est.
Nullum non animal non homo est.
Quoddam non animal non homo est
Quoddam animal non homo non est.

In illis enim affirmatio universalis particularisque
negatio conversionem stabilem non tenebant. Atfir-
matio autem particularis atque universalis negatio
converse certissime tuebantur vel in veritate, vel
in falsitate consensum. Hic omne diversum est.
Universalis namque affirmatio et particularis nega.
tio per oppositionem sibi ipsa convertitur,universalis
autem negationis et particularis affirmationis non
est ad veritatis falsitatisve consensum fida conver-
sio. Ac primum de universali affirmatio tractemus,
quæ cum in simplicibus vera sit, veritatem quoque
per oppositionem conversa custodit, ut ea quæ dicit
omnem hominem esse animal, vera est, atque illi per
oppositionem convertitur, id est, omne non animal
non homo est, eam quoque veram esse necesse est.
Propositionis autem hujus ista sententia est,quoniam
non est homo, quidquid animal non est, quod verum

esse nullus ignorat. Item si sit falsa universalis affir- A minum natura sejuncta sunt, ut equus, arbor atque

matio in simplicibus terminis constituta, falsa quoque ejus per oppositionem probabitur esse conversio: nam cum dicimus, omnis lapis animal est, falsa est, atque illi per oppositionem convertitur, id est, omne non animal non lapis est, eam quoque falsam esse necesse est. Id enim ex tali enuntiatione sentitur, quoniam quidquid animal non fuerit, id lapis non est, quod apertissime falsum est, cum lapis ipse animal non sit: quod si universalis affirmatio terminorum oppositionem conserva sibimet in veritate convenit et in falsitate, non est dubium quin universalis simplex affirmatio stabili per oppositionem conversione monstretur. Idem de simplici etiam particulari negatione dicemus. Nam cum hæc falsa est, ut ea quæ dicit, quidam homo animal non est, illa quoque falsitatem tenebit, quæ huic terminorum oppositione convertitur, ut ea quæ proponit, quoddam non animal non homo non est. Id enim ex hac enuntiatione colligitur, quod res quæ non sit animal, sit homo. Etenim hoc esse hominem, quod non esse non hominem. At si vera sit negatio particularis ex simplicibus terminis juncta, ut est quidam lapis animal non est, non deerit veritas cum terminorum oppositione conversæ quæ propo. nit, quoddam non animal non lapidem non esse. Id enim conversio ita significat, quod res quædam quæ animal non sit lapis sit, hoc est enim esse lapidem quod non esse non lapidem; quod si particularis simplex negatio per oppositiones propria conversioni et in veritatis et in falsitatis significatione concordat, non est dubium particularem C simplicem negationem certo sibi ac stabili modo per oppositionem terminorum posse converti. In negatione vero universali non est perpetua neque fida conversio. Quod quidem fallere poterit, si quis ad solam respiciat convenientiam falsitatis. Nam cum sit falsa simplex universalis negatio quæ proponit nullum hominem esse animal, falsa est quæ ei per oppositionem convertitur, ut est, nullum non animal non homo est. Id enim ex hæc propositione monstratur, quoniam omne quod animal non est, id homo est, hominem esse significat, quidquid animal non sit, quæ proponit, nullum esse non hominem, qui animal non sit. Sed hic in falsitate consensus ad veritatem usque non pervenit. Age enim sit vera simplex universalis negatio, nullus homo D lapis est, non vera potest esse, nullus non lapis non homo est.Id namque designatista conversio,quoniam quidquid lapis non fuerit, id homo est; hominem namque esse designat quod lapis non sit, qui pronuntiat nullum esse non hominem quod lapis non est, quod apertissime falsum est; quamvis enim multa proferam quæ cum lapides non sint, tamen ab hoSimplices.

Omnis homo animal est,
Nullus homo animal est.

Quidam homo animal est.

Quidam homo animal non est.

alia plurima. Si igitur negatio universalis per op-
positionem propriæ conversioni in falsitate quidem
convenit, nec tamen in veritate consentit, recte pro-
nuntiatur conversionem perpetuam atque æquabi-
lem non habere. Eadem quoque ratio est in affir-
matione simplici particulari. Nam in hoc quoque
sæpe error deprehenditur, ut certæ propositionum
conversiones pulentur, si quis non ad falsitatis
quoque, sed ad solam convenientiam veritatis aspi-
ciat. Nam cum affirmatio simplex particularis vera
sit, ut est quidam homo animal est, si hujus ter-
mini cum oppositione convertantur, fiatque propo-
sitio, quoddam non animal non homo est, a veritate
non discrepat. Quid enim aliud enuntiatio ista de-
B
signat quam esse rem aliquam quæ cum animal non
sit, ne homo quidem sit, ut lapis simul et animalis
et hominis natura deficiat. Sed hic in veritate consen-
sus ad falsitatem usque non tendit. Quid enim si sit
falsa simplex affirmatio particularis, ut est, quidam
homo lapis est? non erit ejus per oppositionem falsa
conversio, quidam non lapis non homo est? Atqui
hæc firma veritate consistit, id enim ex hac proposi-
tione datur intelligi quod sit quidam quod cum la-
pis non sit, ne homo quidem sit, ut equus atque ar-
bor, quæ neque hominis, neque lapidis diffinitione
clauduntur. Quod si particularis affirmatio, dum per
oppositionem convertitur, in veritate quidem tenet
secum ipsam concordiam, in falsitate autem sibimet
ipsa dissentit, rectum est pronuntiare quod termini
negatione conjuncta conversionem firmam stabilem-
que non teneant. Quare cum in simplicibus, ac præ-
ter oppositionem conversionibus, universalis qui-
dem negatio particularisque affirmatio perpetua fi-
daque terminorum permutatione vertantur, affirma-
matio vero universalis particularisque negatio mi-
nime, dum per terminorum oppositionem simplex
propositio sibi ipsa convertitur, omnia, ut dictum
est, adversa ratione contingunt, universalia nam-
que affirmatio et particularis negatio firmam negata-
rum partium retinent conversionem. Universalis au-
tem negatio in falsitate quidem recte sibi ipsa con-
vertitur. In veritate autem sibi ipsa discordat. Par-
ticularis autem affirmatio in veritate quidem sibi
convenit, sed in falsitate dissentit. Similis autem
contemplatio est in his quæ, converso ordine ter-
minorum, prædicato tantum vel subjecto sibi copu-
lant negationem : in quibus, ut in superioribus quo.
que fecimus, propositionum tantum ordinem des-
cribemus, et quid eveniat sub brevitate monstra-
bimus, perquirenda atque examinanda singula lecto-
ris diligentiæ derelinquentes. Descriptis ergo sim.
plicibus ex adversa parte, quæ, converso ordine præ-
dicatum cum negatione pronuntiant, conferantur.
Conversæ de prædicato infinito

Omne animal non homo est.
Nullum animal non homo est.

Quoddam animal non homo est.

Quoddam animal non homo non est.

[blocks in formation]

Harum igitur in affirmationibus quidem universalibus si ea de subjecto prædicentur quæ et adesse et abesse contingant, sive illud subjecto majus sit, ut justitia homine, sive minus, ut grammaticus homine, vel si ea quæ omnino adesse non possunt, ut lapis homini, simul semper falsas esse necesse est. Si quid vero præter hæc fuerit prædicatum, unam veram, falsam alteram esse proveniet, nunquam vero utrique veritas consonabit. In negationibus vero universalibus siquidem ea de subjecto prædicentur quæ a subjecto valeant segregari, sive illa majora sint, ut justitia homine, sive minora ut eodem homine grammaticus, utrisque aderit falsa sententia. Quidquid vero reliquorum fuerit prædicatum uni ve- C rum, alteri faciet adesse mendacium. Nunquam vero in his concors veritas invenitur. In particularibus vero affirmationibus siquidem ea prædicentur, quæ

Simplices.

Omnis homo animal est.
Nullus homo animal est.
Quidam homo animal est.
Quidam homo animal non est.

Omnis homo risibilis est.
Nullus homo risibilis est.
Quidam homo risibilis.

Quidam homo risibilis non est.

Omnis homo lapis est.

Nullus homo lapis est.
Quidam homo lapis est.
Quidam homo lapis non est.

Omnis homo justus est.
Nullus homo justus est.
Quidam homo justus est.

Omnis justus non homo est.
Nullus justus non homo est.
Quidam justus non homo est.
Quidam justus non homo non est.
Omnis grammaticus non homo est.
Nullus grammaticus non homo est.
Quidam grammaticus non homo est.
Quidam grammaticus non homo non est.
Omnis lapis non homo est.

Nullus lapis non homo est.

Quidam lapis non homo est.

Quidam lapis non homos non est.

Omne risibile non homo est.

Nullum risible non homo est.

Quoddam risibile non homo est.

Quoddam risibile non homo non est.

cum separari possint,tum vel majora sunt, ut justus homine, vel minora, ut grammaticus homine, com. munis affirmationes veritates obtinebit.Alia vero quælibet prædicatio unam veram, alteram semper faciet esse mendacem, sed nunquam communiter mentientur. In negationibus vero particularibus hic modus est, ut sive ea quæ adesse non possunt, ut lapis homini, sive quæ possunt ac poterunt segregari, cum tamen eorum aliud majus sit, ut justitia homine, aliud minus, ut grammaticus homine, prædi. centur, veritas utrisque constabit. Quidquid vero absque hic prædicabitur,veritatem uni,alteri dividet falsitatem,simul tamen falsas esse non evenit. Item descriptio supponatur quæ priore parte simplicibus collocatis, eas quæ converso ordine subjectum cum negatione proponunt contraria fronte constituat.

Conversæ de subjecto infinito.
Omne non animal homo est.
Nullum non animal homo est.
Quoddam non aminal homo est.
Quoddam non animal homo non est.

Omne non risibile homo est.
Nullum non risibile homo est.
Quoddam non risibile homo est.
Quoddam non risibile homo non est.

D Omnis non lapis homo est.

Nullus non lapis homo est.
Quidam non lapis homo est.
Quidam non lapis homo non est.

Omnis non justus homo est.

Nullus non justus homo est.

Quidam non justus homo est.

Quidam homo justus non est.

Omnis homo grammaticus est. Nullus homo grammaticus est. Quidam homo grammaticus est.

Quidam homo grammaticus non est.

Quidam non justus homo non est.

Omnis non grammaticus homo est.

Nullus non grammaticus homo est.

Quidam non grammaticus est.

Quidam non grammaticus homo non est.

Superiusigitur descriptarum enuntiationum affirma- A prædicationes veritatem propositionibus falsitatemve

tiones quidem universales, si ea de subjecto prædicentur quæab eo nunquam valeant amoveri, sive illud majus sit, ut animal homine, seu æquale, ut risibile homini, seu tale quod subjecto nullo modo possit obtingere, ut lapis homini, uni veritatem dispartient, alteri falsitatem. At si quod absque his prædicabitur, utrasque falsitas obtinebit, communi autem propositionum veritati locus esse non poterit. At in negationibus quidem universalia et majora prædicentur, seu ea quæ relinquere subjectum nequeant, ut animal hominem, seu quæ possint, ut justitia hominem, utrisque falsitas inhæredit. Aliæ quælibet prædicamenta unam veram faciunt,alteram falsam, ita ut communis utræque veritatis non possint esse participes. At in particularibus affirmationibus quidem, siquidem majora de subjecto prædicentur,quæ vel nunquam subjecti conjunctione discedant, ut animal homine, vel etiam segregentur, ut justitia ab homine,respondebit utraque veritatem; cæteræ vero

distribuunt in commune participantibus falsitatem. Particulares vero negationes, siquidem ea prædicent quæ possint a subjecto separari, sive illud majussit, ut justitia homine, seu minus ut grammaticus homine, veras utrasque esse recesse est. Si quid vero extra prædicabitur, uni oportet verum, alteri adesse mendacium, ut simul falsæ nequeant inveniri. Atque hæc quidem de his propositionibus quæ cum determinatione proferuntur dicta sunt. Quæ vero indefinitæ sunt, quoniam particularium proprietatibus adæquantur,eadem omnia comparatæ universalibus obtinebunt quæ in superiore descriptione particularium propositionum ordo servavit. Restarent subjectorum singularium propositiones, de quibus,quoniam et longum est dicere, et nihil ad operis propositi affert utilitatem, et sibi ipse exemplo earum quas superius proposuimus easdem lector inveniet, prætereundum videtur.

AN. MANL. SEV. BOETII

DE SYLLOGISMO CATEGORICO

LIBRI DUO.

LIBER PRIMUS.

Multa Græci veteres posteris suis in consultissimis C subtiliore pertractata ratione dijudicent. Et hi quireliquere tractatibus, in quibus priusquam ad res densa caligantes obscuritate venirent, quasi quadam intelligentiæ luctatiome præludunt: hinc per introductionen est facilior discibiliorque doctrina, hinc per ea quæ illi πрoλɛуóμeva vocant, nos prædicta vel prædicenda possumus dicere, ad intelligentiam promptior via munitur. Hanc igitur providentiam non exosus, statui ego quoque in res obscurissimas aliquem quodammodo pontem ponere, mediocriter quidque delibans, ita ut si quid brevius dictum sit, id nos dilatione ad intelligentiam porrigamus; si quid suo more Aristoteles nominum verborumque mutatione turbavit, nos intelligentiæ servientes ad consuetum vocabulum reducamus; si quid vero ul ad doctos scribens summa tantum tangens designa- 1) tione monstravit, nosid introductionis modo aliqua in eas res tractatione disposita perquiramus. Sed si qui ad hoc opus legendum ac cesserint, ab his petitum sit ne in his quæ nunquam attigerint statim audeant judicare; neve si quid in puerilibus disciplinis acceperint, id sacrosanctum judicent, quando quidem res teneris auribus accommodatas sæpe philosophiæ severior tractatus eliminat. Si quid vero in his non videbitur, ne statim obstrepant, sed, ratiome consulta, quid ipsi opinentur, quidve nos ponimus, veriore mentis acumine et

dem sic. Nos enim, ut arbitror, suffecimus eos commentarios, de quibus hæc nos protulimus, degustent blando fortasse sapore subtilitatis eliciti, quamvis infrenis et indomiti creatores sint, tamen veterum virorum inexpugnabilibus auctoritatibus acquiescent ;* si quis vero Græcæ orationis expers est, in his, vel si qua aliorum sunt similia,desudabit. Itaque hæc hujus procmii lex erit, ut forum nostrum nemo non intellecturus, et ob id culpaturus inspiciat. Sed ne prooemiis nihil afferentibus tempus teratur, inchoandum nobis est illo prius depulso periculo, ne a quoquam sterilis culpetur oratio. Non enim eloquentiæ compositiones, sed planitiem consectamur: qua in re si hoc efficimus, quamlibet incompte loquentes, intentio quoque nostra nobis perfecta est. Sed quoniam syllogismorum structura nobis est hoc opere explicanda, syllogismis autem prior est propositio, de propositionibus hoc libello tractatus habebitur. Et quoniam propositionis partes sunt nomen et verbum, pars autem ab eo cujus pars est prior est, de nomine et verbo, quæ prima sunt, disputatio prima ponatur. Nomen est vox designativa ad placitum sine tempore, cujus nulla pars extra designativa est: vox autem dictum est, quia vox nominum genus est. Omnis autem diffinitio a genere trahitur, ut si difi

Nos.... acquiescent. Phrasis turbata, vel etiam manca videtur.

nias hominem, animal dicis, id est genus; post vero A verum neque falsum efficies. Et merito dictum virationale, id est differentia. Designativa vero dicta est, quia sunt voces quædam quæ nihil significant, ut sunt syllabæ. Nomen vero, designat id cujus est nomen. Ad placitum vero, quia nullum nomen aliquid per se significat, sed ad ponentis placitum. Illud enim unaquæque res dicitur quod ei placuit qui primus rei nomen illud impressit. Sunt enim voces naturaliter significantes, ut canum latratus iras canum significat, et alia ejus quædam vox blandimenta; sed non sunt nomina non

sunt

detur. Quod enim primo vocabulum nomina rebus imponentes dixerunt, id solum nomen vocabitur merito. Qui enim primus circo circum nomen imcircus. posuit, ita dixisse videtur, Dicatur hoc Atque ideo primus hic casus nominativus vocatur, quod nomen sit. Aliis vero nominibus non nominis cæteros casus appellavere. Ergo a capite revolvendum est, vocem dictum quod vox nominum genus sit; designativam vero, quod sunt quadam voces quæ nihil designant, ut ad his vocibus separetur quæ nihil significant ; ad placitum, ut ab his vocibus separetur quæ naturaliter significant, ut sunt pecudum. Sine tempore vero dictum est, ad divisiovem verbi quod cum tempore est; cujus nulla B pars extra significat, ut divideretur ab oratione, cujus partes nomina sunt et verba, quæ significant; finita vero, ut ab infinitis separetur; recta, ut a casibus distingueretur. Et in verbo eadem omnia fere conveniunt. Est enim verbum vox significativa ad placitum cum tempore, cujus nulla pars extra significativa est; et quia est quædam vox significativa et ad placitum cum tempore, cujus pars nihil significat, ut non albet (Albet enim, quod cum non junctum consignificat,solum non significat), et quia nihil definitum monstrat (quod enim non albet, potest et rubere, potest et nigrescere, potest et pallere, et quidquid non albet(, ideo infinitum verbum vocatum est. Faciebat autem et facturus, ut superius in nomine, non verba, sed casus verborum sunt. Repetendum est igitur ab initio verbum esse C vocem dictum, a genere; significativam, ut a non significativis vocibus dividatur; ad placitum, ut ab illis quæ natura sunt significativæ vocibus separetur: cum tempore, ut a nomine divideretur; præsens aliquid significare, ut a verbi casibus disjungeretur; finita, ut ab infinitis disterminaretur. Restat ergo nunc quid sit oratio dicere. Hæc enim ex nomine et verbo componi videtur: sed prius utrum nomen et verbum solæ partes orationis sint consideremus, an etiam aliæ sex, ut grammaticorum opinio fert, an aliquæ ex his in verbi etnominis jura vertantur; quod nisi prius constitutum sit, tota propositionum ac deinceps ea ipsa quæ ex propositionibus componitur syllogisinorum ratio titubabit. Nam si ex quo sint genere termini nesciatur, totum ignorabitur.

ad placitum significantes, sed natura. Sine tempore vero, quod verba quidem voces sunt designativæ et secundum placitum, sed distant, quod nomina sine tempore sunt, verba cum tempore. Cujus nulla pars extra designativa est: nomen ab oratione disjungit, quod oratio et ipsa vox est, et desiguativa, et secundum placitum, aliquoties sine tempore est, sed orationis partes significant, nominum vero minime. In Ciceronis enim nomine nulla extra pars designativa est, neque ci neque ce neque ro. Neque si ex duobus integris nomina sint. Quod enim in uno consignificat, id extra non significat. In nomine enim magister, magis etter consignificant, quia est magister. Sublatum vero ter et magis non erit alicujus significatio, nisi tibi hoc alii nomen dare placuerit. Omnia enim nomina non naturaliter sunt, sed ad placitum ponuntur. Sed de hoc in commentario libri περὶ Ἑρμηνείας Aristotelis dictum est et major ejus rei tractatus est, quam ut nunc queat expediri. Revertamur igitur ad nomen.Sed quoniam sunt quædam voces quæ et designativæ sunt, et secundum placitum et sine tempore, quarum dubia sit natura, ut est non homo[leg. non-homo], hoc enim significat quiddam et secundum placitum, impositum est enim sed dubium est cui subdi possit, nomini enim non potest, omne enim nomen significat aliquid definitum, non homo autem quod definitum est perimit, oratio vero dici non potest, omnis enim oratio ex nominibus et verbis constat, non homo autern, neque ex nominibus constat, neque ex verbis, sed multo magis esse non potest verbum, on.ne enim verbum cum tempore est, non bomo vero sine tempore est: quid sit ergo ita videndum est; et quoniam non homo vox significat quiddam, quid autem significet in homine ipso non continetur (potest enim non homo et equus esse et lapis et D Nomen et verbum duæ solæ partes sunt putandæ, domus, et quidquid homo non fuerit, quoniam ea quæ significare potest infinita sunt, infinitum nomen vocatur); et quoniam sunt quædam voces et designativæ et ad placitum, et definitæ, et quarum partes extra nihil significant, ut sunt casus nominum, ut Ciceronis et Cicerone et cætera, hæc nomina non erunt. Omne enim nomen junctum cum est verbo, aut verum aut falsum demonstrat. Ut si dicas, dies est, hoc vero aut verum aut falsum est. Si vero casum jungas, neque verum neque falsum efficis. Si enim dicas, diei est, nihil quod sit, aut non sit, demonstrasti. Itaque nihil ex hoc neque

cæteræ enimnon partes, sed orationis supplementa sunt ut enim quadrigarum frena vel lora non partes, sed quædam quodammodo ligaturæ sunt et,ut dictum est, supplementa non etiam partes,sic conjunctiones et præpositiones et alia hujusmodi non partes orationis sunt, sed quædam colligamenta. Participium vero quod vocatur, verbi loco ponetur, quoniam temporis demonstrativum est. Adverbium vero nomen est, cujusdam enim definitæ significationis est sine tempore, quod si per casus non flectitur, nihil impedit. Non enim est proprium nominis flecti per casus. Sunt enim quædam nomina quæ flecti

« PoprzedniaDalej »