Obrazy na stronie
PDF
ePub

bono,id est non bonum eadem ratione dicimus. Ea A homo bonus est, aut, non omne, hoc est non omne namque propositio vel opinio quæ opinatur non bonum esse,si ei addatur universalitas, nihil differt ab ea quæ universaliter aperte proponitur, quæ est, omne quod bonum non est non est bonum.

Quare si in opinione sic se habet: sunt autem hæ quæ sunt in voce affirmationes et negationes notæ ceorum quæ sunt in anima. Manifestum est quoniam affirmalioni contraria quidem negalio est circa idem universalis, ut ei quæ est quoniam omne bonum bonum est, vel quoniam omnis homo bonus est, ea quæ est quoniam nullum vel nullus. Contradictoriæ autem quoniam non omne est non omnis.

C

Superius omnes argumentationes ad bonum tollit, redigitque ad conclusionem omnem quæstionis vim. Supra enimnegationes et affirmationes earum contra- B rietates de opinionibus pensare oportere prædixeral. Nunc vero quoniam in opinionibus reperit illam contrariam esse quæ esset universalis negatio, idem refert ad propositiones, quas manifestum est quoniam Voces sunt et significative animi passionesdesignare. In principio enim libri significativas voces passiones animæ monstrare veraciter docuit, nunc ea velut probaturus quoniam in opinionibus illa contraria universali affirmationi reperta esset, quæ esset universalis negatio potius quam ea quæ contrariam universali affirmationi affirmaret, idem quod arbitratur in vocibus provenire, hoc est, affirmationi universali non affirmationem contrariam rem ponentem, sed universalem negationem esse contrariam,contradictorias vero eas quæ cum affirmatio universalis esset particularis negatio inveniretur. Atque hoc quidem plenissime dictum est, nec aliquis in verbis error est, sed nos ut cætera nihil ambiguum relinquentes, ipsorum quoque verborum sensum eorumque ordinem prosequimur. Ait enim: Quare si in opinione se sic habet,id est quod opinio negationis contraria invenitur opinioni affirmationis, potius quam contrarium ponens affirmatio (Sunt autem hæ quæ sunt in voce affirmationes et negationes notæ earum quæ sunt in anima. Nam sicut in voce affirmatio et negatio est, ita quoque etiam in opinione, cum ipse animus in cogitatione sua aliquid affirmat, aut aliquid negat, quod nos alio loco diligentius expediemus,ergo quo. niam affirmationes et negationes quæ sunt voce, notæ earum sunt affirmationum vel negationum quæ sunt in anima), manifestum est quoniam est affirmationi contraria quidem negatio circa idem universalis, circa idem autem addidit ne disjunctim affirmationes et negationes contrarias diceremus, sed ait affirmationem et negationem esse de una eademque re, et illam quidem universaliter affirmare, illam vero universaliter negare. Earum autem hæc sunt exempla ut ei quæ est quoniam omne bonum bonum est, vel quoniam omnis homo bonus est, ea quæ est quoniam nullum,id est nullum bonum bonum est,contraria est,vel quæ, nullus,hoc est nullus homo, bonus est. Contradictoria autem aut, non omnis, id est non omnis homo bonus est, contra eam quæ dicit, omnis

D

bonum bonum est, contra eam quæ dicit, quoniam omne bonum bonum est. Constat igitur in his propositionibus quas supra posuit magis esse contrariam affirmationi quæ dicit, omnis homo justus est,eam quæ dicit,nullus homo justus est, potius quam eam quæ dicit, omnis homo injustus est.

Manifestum est autem quoniam et veram veræ non contingit esse contrariam,nec opinionem, nec contradictionem. Contrariæ enim sunt quæ circa opposita sunt. Circa eadem autem contingit verum dicere eumdem. Simul autem non contingit eidem inesse contraria.

Post hæc libri terminum expedit in ea speculatione et demonstratione, per quam licet verum sit manifestumque omnibus duas propositiones veras non es. se contrarias,tamen id ipsum monstrare conatur.Est autem hujus argumentationis ingressus hujusmodi: ea quæ sunt contraria, opposita sunt.Opposita vero non possunt eidem simul inesse. Contraria igitur eidem simul inesse non possunt. De quibus autem simul aliquid verum dici potest, illa simul eidem inesse possunt. Quæ vero simul eidem inesse non possunt,de his simul veræ propositiones, affirmatio et negatio esse non possunt. Sed contraria simul eidem inesse non possunt. Quæ igitur simul verum dicunt,contrariæ non sunt. Idcirco quoniam de quibus affirmatio et negatio simul veræ esse possunt, illa simul eidem insunt. Quocirca quæ simul veræ sunt contrariæ non sunt. Sensus quidem hic est, verba autem sic constant. Manifestum est autem,inquit,quoniam ei veram veræ non contingit esse contrariam,id est duas veras propositiones non posse esse contrarias,nec opinionem, nec contradictionem. Si opinio non est veræ contraria, multo magis nec contradictio quæ ex opinionibus venit. Contradictionem autem hic pro contrarietate posuit. De ea enim non agebatur. Contrariæ enim sunt quæ circa opposila sunt, id est omne contrarium est oppositum. Circa autem eadem contingit verum eumdem dicere, idcirco quod de his solis et negatio et affirmatio veræ simul esse possunt, quæ eidem simul esse contingit, simul autem eidem non contingit inesse contraria, ut concludatur quoniam de quibus et affirmatio et negatio simul veræ sunt,ea eidem simul inesse possunt, contraria vero simul eidem inesse non possunt; quæ ergo simul veræ sunt, non possunt esse contraria. Noster quoque labor jam tranquillo constat portu. Nihil enim (ut arbitror) relictum est quod ad plenam hujus libri notitiam pertineret.Quare si rem propositam studio diligentiaque perfecimus, erit perutile his qui harum rerum scientia complectendarum cupiditate tenebuntur. Sin vero minus id effecimus, quod nobis propositum fuit, ut obscurissimas hujus libri sententias enodaremus, labori nostro nihil ut alii nocituro, et si non oportebit, obloquitur.

Ne quid in his Anicii Manlii Severini Boetti operibus

possit amplius requiri, priorum et posteriorum Ana- ▲ donatos, adjunximus, ubique studentes ne nostro oflylicorum Aristotelis libros Latinitate ab hoc auctore ficio defuisse videamur.

PRIORUM ANALYTICORUM ARISTOTELIS

LIBRI DUO

AN. MANL. SEV. BOETIO INTERPRETE.

CAPUT PRIMUM.

LIBER PRIMUS.

quidem necessaria per subjectos terminos,non au tem sumpta sunt per propositiones. In toto autem esse alterum in altero, et de omni prædicari alterum de altero idem est. Dicimus autem de omni prædicari, quando nihil est sumere subjecti, de

De propositione, termino et syllogismo. Primum dicendum circa quid et de quo est intentio,quoniam circa demonstrationem et de disciplina demonstrativa est. Deinde determinandum quid propositio, et quid terminus, quid syllogismus, quis B quo non dicatur alterum, et de nullo similiter.

perfectus, et quis imperfectus. Postea vero quid est
in toto esse, vel non esse hoc in illo,et quid dicimus
de omni, aut de nullo prædicari. Propositio ergo est
oratio affirmativa, vel negativa alicujus de aliquo.
Hæcautem aut universalis, aut particularis, aut indefi-
nita. Dico autem universalem quidem, cum aliquid
omni, aut nulli inesse; particularem vero, cum
alicui,aut non alicui, aut non omni inesse. Indefi-
nitam autem, cum quid inesse, vel non inesse sig-
nificat, sive universali, vel particulari, ut contra-
riorum eamdem esse disciplinam, aut voluptatem non
esse bonum. Differt autem demonstrativa propositio
a dialectica,quoniam demonstrativa quiden: sumptio
alterius partis contradictionis est. Non enim inter-
rogat,sed sumit, qui demonstrat. Dialectica vero in- C
terrogatio, contradictionis est. Nihil autem refert ut
fiat ex utraque syllogismus; nam et qui demonstrat,
et qui interrogat,syllogizat,sumens aliquid de aliquo
esse, vel non esse. Quare erit syllogistica quidem
propositio,simpliciter affirmatio vel negatio alicujus
de aliquo secundum dictum modum. Demonstrativa
vero si vera sit,et per primas propositiones sumpta.
Dialectica autem percontanti quidem interrogatio
contradictionis est, syllogizanti vero sumptio appa-
rentis et probabilis,quemadmodum in Topicis dic-
tum est. Quid est ergo propositio, et quid differt
syllogistica a demonstrativa et dialectica, diligen-
tius quidem in sequentibus dicetur. Ad præsentem
vero utilitatem, sufficienter nobis determinata sint,
quæ nunc dicta sunt. Terminum autem voco, in
quem resolvitur propositio, ut prædicatum,et de quo
prædicatur, vel apposito, vel separato esse, vel non
esse.Syllogismus est oratio in qua, quibusdam po-
sitis,aliud quiddam ab his quæ posita sunt ex ne-
cessitate accidit, eo quod hæc sunt. Dico autem eo
quod hæc sunt, propter hæc accidere. Propter hæc
vero accidere,est nullius extrinsecus termini indi-
gere,ut fiat necessarium. Perfectum vero voco syllo-
gismum, qui nullius alius indiget, præter ea quæ
sumpta sunt, ut appareat necessarium.Imperfectum
vero, qui indiget aut unius aut plurinm, quæ sunt

[ocr errors]

CAPUT II.

De conversione absolutarum propositionum. Quoniam autem omnis propositio est, aut de inesse, aut ex necessitate inesse, aut contingere inesse; harum autem, hæ quidem affirmativæ, illæ autem negativæ secundum unamquamque appella. tionem; rursus autem affirmativarum et negativarum,aliæ sunt universales, aliæ particulares, aliæ indefinitæ : universalem quidem privativam de eo quod est inesse, necesse est in terminis converti. Ut si nulla voluptas est bonum,neque bonum nullum, erit voluptas. Prædicativam autem converti quidem necessarium est,non tamen universaliter,sed in parle, ut, si omnis voluptas est bonum, et bonum aliquod voluptas.Particularem autem affirmativam quidem converti necesse est particulariter. Nam si voluptas aliqua,bonum,et bonum aliquod erit voluptas. Privativam vero non est necessarium. Non enim si homo non inest alicui animali,et animal non inest alicui homini.iPrimum ergo sit privativa universalis a b propositio, si ergo nulli b inest a, neque a nulli inerit b.Nam si alicuiinest ut c,non verum erit nullum b esse a.Nam c eorum quæ sunt b aliquod est. Si vero omni binest a,et b alicui a inest,nam si nulli neque a nulli binerit,sed positum erat omni inesse. Similiter autem et si particularis est propositio,nam si inest a alicui b,et b alicui eorum quæ sunt a necesse est inesse ; si enim nulli,nec a nulli inerit b. Si autem a alicui eorum quæ sunt b non inest, non necesse est et b alicui a non inesse, ut si b quidem sit animal,a vero homo,homo enim non omni animali, animal vero omni homini inest. CAPUT III.

De conversione propositionum de modo Eodem autem modo se habebit in necessariis propositionibus, nam universalis quidem privativa universaliter convertitur.Affirmativarum autem utraque particulariter. Nam si necesse est a nulli b inesse, necesse est et b nulli a inesse; si enim alicui contingit,et a alicuib continget. Si autem ex necessitate a omni vel alicui b inest, et b alicui a necesse est

inessse,nam sinon ex necessitate inest, neque a alicui A consequens est, medium vero nulli postremo, non

bex necessitate fuerit. Particularis vero privativa non convertitur, propter eamdem causam, propterquam et supra diximus. In contingentibus vero, quoniam multipliciter dicitur contingere,nam et necessarium, et non necessarium, et possibile contingere dicimus; in affirmativis quidem,similiter se habebit secundum conversionem in omnibus. Nam si a omní aut alicui b contingit, et b alicui a contingit,si enim nulli, nec a nulli b, ostensum est enim hoc prius. In negativis vero non similiter,sed quæcunque quidem contingere dicuntur, ex eo quod ex necessitate non insunt, vel in eo quod non ex necessitate insunt similiter. Ut si quis dicat hominem contingere non esse equum, aut album nulli tunicæ inesse. Horum enim hoc quidem ex necessitate inest, illud vero non ex necessitate inest,et similiter convertitur propositio. Nam si contingit nulli homini equum inesse, et hominem contingit nulli equo inesse, et si album contingit nulli tunicæ,et tunica contingit nulli albo, si enim alicui necessario, et album tunicæ alicuiineritex necessitate, hoc enim ostensum est prius. Similiter autem et in particulari negativa. Quæcunque vero ut in pluribus,et in eo quod nata sunt dicuntur contingere secundum quem modum determinamus contingens, non similiter se habebit in privativis conversionibus.Sed et universalis quidem privativa propositio non convertitur,particularis vero convertitur. Hoc autem erit manifestum quando de contingenti dicemus.Nunc autem nobis tantum sit cur iis quæ dicta sunt, manifestum, quoniam coutingere nulli aut alicui non inesse atfirmativam habet figuram, nam et contingit ipsi est similiter ordinatur.Est autem,quibuscunque adjacens prædicatur, affirmationem semper facit,et omnino, ut: est non bonum, vel est non album, vel simpliciter, est non hoc. Ostendetur autem et hoc per sequentia, secundum conversiones autem similiter se habebunt in iis.

CAPUT IV.

B

erit syllogismus extremitatum. Nihil enim necessarium accidit,eo quod hæc sunt, nam et omni et nulli contingit primum postremo inesse, quare neque particulare,neque universale fit necessarium. Cum autem nihil est necessarium, per hæc non erit syllogismus. Termini vero ejus quod est omni inesse, animal,homo,equus; ejus vero quod est nulli,animal, homo, lapis. Quando vero nec primum medio, nec medium postremo ulli inest, nec sic erit syllogismus. Termini vero ut inesse, scientia, linea, medicina ; ut non inesse, scientia, linea, unitas. Universalibus igitur existentibus terminis, manifestum est in hac figura quando erit, et quando non erit syllogismus, et quoniam cum est syllogismus, necessarium est terminos sic se habere, ut diximus, et sic se habens manifestum quoniam erit syllogismus.Si autem hic quidem terminorum universaliter,alius vero particulariter ad alium, quando universale quidem ponitur ad majorem extremitatem vel prædicativum, vel privativum, particulare vero ad minorem prædicativum, necesse est syllogismum esse perfectum. Quando vero ad minorem vel quolibet modo aliter se habeant termini,impossibile est. Dico autem majorem extremitatem quidem in qua medium est, minorem vero, quæ sub medio est. Insit enim a quidem omni b, b autem alicui c, ergo si est de omni prædicari, quod in principio dictum est, necesse est a alicui c inesse. Et si a quidem nulli b inest, b vero alicui c, necesse est a alicui c non inesse, determinatum est enim et de nullo, quomodo dicimus, quare erit syllogismus C perfectus. Similiter autem et si indefinitum sit bc prædicativum,nam idem erit syllogismus in definito et particulari sumpto.Si autem ad minorem extremitatem universale ponatur vel prædicativum, vel privativum, non erit syllogismus neque cum affirmativa, neque negativa, neque indefinita, neque particularis sit, ut si a quidem alicui b inest, vel non inest, bautem omni c inest. Termini ut inesse, bo

De modis syllogisticis et asyllogistis absolutis primæ num, habitus, prudentia: ubi non inesse, bonum,

figuræ.

His vero determinatis dicemus jam per quæ et quando et quomodo fit omnis syllogismus, postea vero dicendum de demonstratione. Prius enim de syllogismo dicendum quam de demonstratione, eo quod universalior est syllogismus, nam demonstratio quidem syllogismus quidam est; syllogismus vero D non omnis demonstratio.Quando igitur tres termini sic se habent ad invicem,ut et postremus sit in toto medio,et medius in toto primo vel sit, vel non sit, necesse est extremitatum perfectum esse syllogismum. Voco autem medium quod et ipsum in alio,et aliud in ipso est,quod et positione medium est; extrema vero quod et ipsum in alio, et in quo aliud est. Si enim a de omni b, et b de omni c, necesse est a de omni c prædicari. Prius enim dictum est quomodo de omni dicimus. Similiter autem est si a de nullo b, b autem de omni c, quoniam a nullic inerit.Si autem primum quidem omni medio

habitus,indisciplina. Rursum si b quidem nulli c, a vero alicui binest, vel non inest, vel non omni inest, nec sic erit syllogismus. Termini omniinesse, album, equus,cygnus; nulli inesse, album, equus, corvus. Idem autem et si ab indefinitum sit. Nec quando ad majorem extremitatem quidem universale ponatur vel prædicativum, vel privativum, ad minorem vero particulare privativum, non erit syllogismus vel indefinito, vel particulari sumpto. Velut si a quidem omni b inest, b autem alicui c non inest, vel non omni inest. Cui enim alicui non inest medium, hoc omne et nullum sequatur primum. Ponantur enim termini,animal, homo, album, deinde et de quibus albis non prædicatur homo,sumantur cygnus et nix; ergo animal de uno quidem omni prædicatur, de altero vero nullo, quare non erit syllogismus. Rursum a quidem nulli b insit, b autem alicui c non insit, et sint termini, inanimatum,homo,album, deinde sumantur alba, de quibus non prædicatur homo, cy

gnus et nix; nam inanimatum de hoc quidem omni A animal, homo'; non inesse, linea,animal,lapis. Maprædicatur, de illo vero nullo. Amplius: quoniam indefinitum est alicui eorum quæ sunt c non inesse b, verum est autem et nulli inest,et si non omni,quoniam alicui non inest, sumptis autem his terminis velut nulli inesse, non fit syllogismus (hoc enim dictum est prius) manifestum;ergo est quoniam in eo quod sic se habent termini non erit syllogismus, esset enim et in his. Similiter autem ostendetur, et si universale ponatur privativum.Neque enim si ambo intervalla particularia prædicative,vel privative dicantur,aut hoc quidem prædicativum,illud vero privativum, vel hoc quidem indefinitum,illud vero definitum, vel ambo indefinita, non erit syllogismus nullo modo.Termini vero communes omnium, animal,album,equus, animal,album,lapis. Manifestum est igitur ex iis quæ dicta sunt quoniam si sit syllogismus in hac figura particularis, quoniam necesse est terminos sic se habere, ut diximus. Aliter enim se habentibus,nullo[modo]fit. Palam autem quoniam omnes qui in hac sunt syllogismi perfecti sunt,omnes enim perficiuntur per ea quæ ex principio sumuntur, et quoniam omnia problemata ostenduntur per hanc figuram; etenim omni et nulli, alicui et non alicui inesse. Voco autem hujusmodi figuram, primam. CAPUT V.

nifestum ergo quoniam si fit syllogismus ex universalibus terminis, necesse est terminos sic se habere, ut in principio diximus. Aliter enim se habentibus terminis non fit conclusio necessaria. Si autem ad alterum sit universaliter medium,quando ad majus. quidem fuerit universaliter vel prædicative, vel privative, ad minus autem est particulariter,et opposita universali (dico autem oppositæ,si universale quidem privativum particulare prædicativum, vel si universale prædicativum, particulare privativum), necesse est syllogismum fieri privativum particulari. ter. Nam si m nulli quidem n, æ autem alicui ir est, necesse est n alicui x non inesse. Quoniam enim convertitur privativum, nulli m inerit, m n vero supponebatur alicui x inesse, quare n alicui eorum quæ B sunt a non inerit. Fit enim syllogismus per primam figuram. Rursus si n quidem omni m, x vero alicui non inest, necesse est n alicui x non inesse. Nam si z omni inest n,prædicatur autem et m de omnin necesse est m omni x inesse,supponebatur autem alicui non inesse. Et si m n omni quidem inest, x autem non omni,erit syllogismus,quoniam non omni x inest n. Demonstratio autem eadem. Si autem de x quidem omni, de n vero non omni prædicatur m, non erit syllogismus. Termini inesse, animal,substantia,corvus.Non inesse, animal, album, corvus. Nec quando de æ quidem nullo, de n vero aliquo.Termini inesse, animal, substantia,lapis. Non inesse, animal, substantia, scientia. Quando igitur oppositum est universate particulari, dictum est quando erit,et quando non erit syllogismus.Quando autem similis figure fuerint propositiones, ut ambæ privativæ vel affirmativæ,nullo modo erit syllogismus.Sint enim primum privativæ, et universale ponatur ad majorem extremitatem,ut m n quidem nulli,æ autem alicui non insit;contingit ergo et omni,et nulli xinessen. Termini quidem nulli inesse, nigrum,nix,anima!. Omni vero inesse, non est sumere, si m alicui quidem æ inest, alicui autem non.Nam si omni x inest n, et m nulli, n etiam m nulli x inerit; sed positum erat alicui inesse, non igitur sic sumere contingit terminos. Ex indefinito autem ostendendum est. Quoniam enim verum est m non inesse alicui x,et si nulli inest,nulli vero cum insit non erit syllogismus, manifestum quoniam neque nunc erit. Rursum si prædicativæ, et universale ponatur similiter,ut m omni quidem n. x autem alicui insit,contingit ergo et omni,et nulli xinesse. Termini nulli inesse, album, cygnus, lapis. Omni vero non erit sumere terminos, propter eamdem causam quæm et prius, sed ex indefinito monstrandum est.Si autem universale ad minorem extremitatem est, et m x quidem nulli, n vero alicui non inest, contingit n, et omni et nulli e inesse. Termini inesse,album,animal, corvus; non inesse, album,lapis, corvus.Similiter autem et si prædicativæ fuerint propositiones. Termini non inesse, album, animal, nix ; inesse, album, animal, eygnus. Manifestum est igitur quoniam si similis figuræ sint

De syllogismis absolutis in secunda figura. Quando vero idem huic omni quidem, illi vero nulli inest,vel utique omni,vel nulli, figuram quidem hujusmodi voco secundam. Medium autem in hac dico quod de utraque prædicatur; extremitates vero de quibus dicitur hoc,majorem quidem extre- C mitatem, quæ juxta medium posita est, minorem vero, quæ longius sita est a medio. Ponitur autem medium foras quidem extremitatum, primum vero positione. Perfectus igitur non erit syllogismus nullo modo in hac figura possibile vero erit et universa libus, et non universalibus existentibus terminis. Universalibus igitur terminis erit syllogismus quando medium huic quidem omni,illi vero nulli inerit, etsi ad utrumvis si privativum, aliter vero nullo modo. Prædicetur enim m den quidem nullo,dex vero omni, quoniam igitur convertitur privativa, nulli minerit n,at m omni x supponebatur, quare n nulli e inerit: hoc enim ostensum est prius. Rursum simn quidem omni inest, vero nulli, neque n x nulli inerit. Nam si m nulli x,neque x nulli n inerit, at vero m omni n inerat, quare x nulli inerit. Facta est enim rursum prima figura. Quoniam autem convertitur privativum neque n nulli e inerit, quare erit idem syllogismus, est autem ostendere hæc et ad impossibile ducentes. Quoniam ergo fit syllogismus sic se habentibus terminis manifestum, sed non perfectus,non enim so. lum ex iis quæ ab initio sumpta sunt, sed ex aliis perficitur necessarium. Si autem m de omni n et x prædicetur, non erit syllogismus. Termini inesse, substantia, animal, ratio; non inesse, substantia, animal,lapis,medium, substantia. Nec quando de n nec de x nullo prædicatur m.Termini inesse, linea,

propositiones, et hæc quidem universalis, illa vero A autem hic quidem sit universaliter ad medium, alter particularis, quoniam nullo modo fit syllogismus. Sed nec si alicui, utrique inest, vel non inest, vel huic quidem inest, illi vero non, vel neutri omni, vel indefinitæ.Termini autem communes omnium, album,animal, homo, album, animal, inanimatum. Manifestum est igitur ex prædictis quoniam si sic se habent termini ad invicem, ut dictum est, fit syllogismus ex necessitate, et si syllogismus, necesse est terminos sic se habere. Palam autem et quoniam omnes imperfecti sunt,qui in hac figura sunt syliogismi:omnes enim perficiuntur assumptis quibusdam,quæ vel insunt terminis ex necessitate, vel ponuntur velut hypotheses, ut quando per impossibile ostendimus. Et quoniam non fit affirmativus syllogismus per hanc figuram, sed omnes privativi, et universales, et particulares.

CAPUT VI.

De syllogismis absolutis tertiæ figuræ.

B

C

vero particulariter, si uterque sit prædicativus, necesse et fieri syllogismum, et si alteruter sit universalis terminorum; nam sir omni s insit,p vero alicuis, necesse est et p alicui rinesse, nam quoniam convertitur affirmativa, inerit s alicui p,quare quoniam r omni sinest,s autem alicui p; et r alicui p inerit, quare et p alicui r. Rursum si r alicui s, p vero omni s insit, necesse est et palicuir inesse, namidem modus demonstrationis.Est autem demonstrare et per impossibile, et expositione, quemadmodum in prioribus.Si autem unus quidem sit prædicativus, alius vero privativus, universaliter autem prædicativus, quando minor quidem fuerit prædicativus,erit syllogismus; nam sir omni s, p vero alicui s non inest, necesse est p alicuir non inesse, si enim p omni r, et r omni s, et p omnis inerit, sed non inerat. Monstratur autem et sine deductione, si sumatur aliquid eorum quæ sunt s, cui p non inest. Quando vero major fuerit prædicaticus, non erit syllogismus, ut si p insit omni s, r autem alicuis non insit.Termini vero omni inesse, animatum; homo, animal. Nulli vero,non est sumere terminos sir inest alicui quidem s,alicui autem non.Si enim omnis inest p, r autem alicui s,et p inerit alicuir, sed positum erat nullir inesse. Sed quemadmodumin prioribus dicendum est; nam cum indefinitum est alicui non inesse, et quod nulli inest, verum est dicere alicui non inesse,nulli vero cum inesset,non erat syllogismus ;manifestum ergo est, quoniam non erit syllogismus.Si autem privativus sit universalis. terminus, quando major quidem privativus fuerit, minor autem prædicativus,erit syllogismus:Si enim p nullis, r autem alicui inest s, et p alicui r non inerit. Rursum enim prima erit figura, r s propositione conversa. Quando autem minor fuerit privativus, non erit syllogismus. Termini inesse, animal, homo, ferum. Non inesse, animal, scientia, ferum, medium in utrisque ferum Nec quando ambo privativi ponuntur, est autem unus quidem universalis, alter vero particularis. Termini inesse, quando minor est universalis ad medium, animal, homo, ferum, non inesse, animal, scientia, ferum. Quando autem major, non inesse quidem, corvus, nix, album; inesse vero non est sumere sir alicui quidem inest s,alicui autem non inest. Si enim pomnis rinsit, » autem alicui s, et p inerit alicui s. Positum est autem nulli, sed ex indefinito monstrandum est. Neque si uterque alicui medio inest, vel non inest vel unus quidem inest, alter vero non inest, vel hic quidem alicui, ille vero non omni, vel indefinite, nullo modo erit syllogismus. Termini autem communes omnium, animal, homo, album, animal, inanimatum, album. Manifestum est igitur, et in hac figura, quando erit, et quando non erit syllogismus, et quoniam habentibus se terminis, ut dictum est, fit syllogismus ex necessitate, et si sit syllogismus, necesse est terminos sic se habere. Manifestum est etiam,quia omnes imperfecti sunt in hac figura syl

Si autem eidem hoc quidem omni,illud vero nulli inest, vel ambo omni vel nulli, figuram quidem hujusmodi voco tertiam. Medium autem in hac dico, quo ambo prædicamus ;extremitates vero, quæ prædicantur ;majorem autem extremitatem,quæ longius est medio; minorem vero, quæ propius. Ponitur autem medium foras quidem extremitatum, ultimum vero positione est. Perfectus igitur non fit syllogismus, nec in hac figura, possibilis vero erit et universaliter, et non universaliter terminis existentibus ad medium. Universaliter quidem quando et petrinerunt omni s, quoniam alicuir inerit p ex necessitate, nam quoniam convertitur prædicativa, inerit s alicui r. Quare quoniam p inest omni s, et s alicui r, necesse est p alicuir inesse. Fit enim syllogismus per primam figuram. Est autem et per im. possibile, et expositione facere demonstrationem: si enim ambo omnis insunt, si sumatur aliquod eorum quæ sunt s, ut n huic et p et r inerunt ex necessitate, quare alicuir inerit p. Et sir omni quidem s, p autem nulli s inest, erit syllogismus, quoniam p alicuir non inerit ex necessitate. Nam idem modus erit demonstrationis, conversa r s propositione. Ostendetur autem et per impossibile, quemadmodum in prioribus.Si autem insit r,s quidem nulli, p vero omni s,non erit syllogismus. Termini inesse, animal, equus, homo; non inesse, animal, inanimatum, homo, neque quando ambo de nullo s di- D cuntur, non erit syllogismus. Termini inesse, animal, equus, inanimatum; non inesse,homo, equus inanimatum, medium, inanimatum.Manifestum est igitur et in hac figura et quando erit, et quando non erit syllogismus ex universalibus terminis. Quando enim ambo termini sunt prædicativi, erit syllogismus, quoniam inest alicui extremitas extremitati;quando vero privativi,non erit syllogismus ; quando autem hic quidem privativas,ille vero affirmativus; si major quidem fuerit privativus,alter vero affirmativus erit syllogismus,quoniam alicui non inest extremitas extremitati. Si autem e converso, non erit.Si

« PoprzedniaDalej »