Obrazy na stronie
PDF
ePub

substantialiter prædicatur, et hoc per singula demonstraturus, prius tacitis nominibus istis, id est, Pater, Filius, Spiritus sanctus, generaliter ait, ea, et quæ in quorum generalitate hæc specialia continentur. Tanquam igitur assumptionis atque conclusionis locum breviter suæ ratiocinationi interserens, generaliter ait: Unde apparet ea Quasi diceret : Deitas, veritas, bonitas, et quæcumque cætera de tribus substantialiter prædicantur, de illis omnibus et divisim et conjunctim suppositis dicuntur. Unde apparet ea generaliter quæcunque sint, quæ cum in singulis separatim dici convenit, nec tamen eo quod singulari nomine in omnibus dici queunt, non substantialiter prædicari, sed potius alio modo. Qui vero iste modus sit, posterius quæram.

Nam qui, etc.] Quasi : Vere quæcunque de quolibet istorum trium separatim dicta, non de omnibus eodem singulari nomine dicuntur, non substantia

Filius, Spiritus sanctus, quæ si prædicantur de singulis, quod non de omnibus, minine substantialiter prædicantur, quod sine ambiguitate certum est. Ille etenim qui est Pater, hoc vocabulum quo ipse Pater vocatur, non transmittit ad Filium, neque ad Spiritum sanctum ut scilicet, vel qui Filius est, vel qui Spiritus sanctus est, eodem vocabulo nominetur Pater. Quo fit ut hoc nomen quod est Pater, ei qui solus dicitur Pater, non sit inditum substantiale, id est, res quæ hoc nomine prædicatur, non est ejus de quo prædicatur substantia, vere. Nam si esset substantiale hoc nomen, id est res quæ eo prædicatur, ut Deus, id est Deitas, ut veritas, ut justitia, ut ipsa quoque substantia, id est ut obcía: quoniam hoc nomine quod est substantia prædicamus, de cæteris quoque, id est Filio et Spiritu sancto diceretur. Item Filius solus recipit hoc nomen, quod est Filius. Ne

Spiritus sanctus sunt unus factor. Neque tamen prin- A bus dicitur, et conclusurus nullum igitur eorum cipalitas, neque actio est eorum qua sunt id quod sunt essentia, sed qui essentia sua sunt id quod sunt, relatione quæ vocatur principalia, referentur ad creaturas, et dicuntur earum principium, actione vero facere ipsa dicuntur. Et attendendum quod non cœperunt esse principium, facere vero cœperunt. Ex quibus apparet quædam esse quæ æternaliter, alia quæ secundum tempus tribus istis com muniter conveniunt, nec tamen de ipsis substantialiter prædicantur. Ideoque communitas prædicatorum infirmum signum est substantialitatis eorum. Ad demonstrandum ergo quæ sint quæ de Deo substantialiter prædicantur, valet quidem communitas prædicationis quoniam omnium substantialium prædicatio tribus est revera communis; sed indiget ipsa substantialitas testimonio alterius rationis, et loco gravioris ad confirmationem inventi, quoniam non omnia quæ communiter de his dicuntur, necesse est de ipsis substantialiter dici. Unde et auctor iste cum B liter prædicantur de ipsis. Nam, ista scilicet, Pater, dixisset, idque, hoc est prædicationis communitas, signum erit, quæ sint quæ de Divinitatis substantia prædicentur ; non ait quod quæcunque de tribus in unum collectis singulariter prædicantur, dicuntur de singulis hoc modo, id est substantialiter, quod falsum esset; sed potius ait: Quæcunque de singulis, id est per se dicuntur, hoc modo, id est substantialiter de tribus etiam in unum collectis, hoc est simul suppositis, singulariter prædicabuntur. Quod exemplorum quoque testimoniis confirmatur, hoc modo. Si scilicet dicimus divisim, Pater Deus est, item Filius Deus est, item Spiritus sanctus Deus est, collectio quoque, Pater Filius Spiritus sanctus unus Deus sunt. Hoc enim exemplo patet, Deitatem, quæ de singulis divisim prædicatur, de eisdem simul collectis prædicari. Igitur una Deitas eorum, id est, Patris, et Filii, et Spiritus sancti, id est (ut utique est) una eorumdem substantia, illa quæ Græce quidem ovcía dicitur, Latine vero essentia, manifestum est quod Dei Cque enim cum aliis, id est, Patre et Spiritu sancto nomeu, id est Deitatem, hoc nomine quod est Deus, licet prædicari substantialiter de Divinitate, id est de Deo, de Patre videlicet, et de Filio, et Spiritu sancto. Ita, id est, sic Deitatem, quæ substantialiter prædicatur, diximus et divisim de singulis, et collectim de tribus prædicari Similiter diximus veritatem, quæ eorumdem essentia est, nec alia quam Divinitas, de illis et divisim et collectim prædicari. Nam et divisim Pater veritas, id est verus est; item Filius veritas, id est verus est; item Spiritus sanctus veritas est, id est verus est et collectim, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus non sunt tres veritates, sed sunt una singulariter et simpliciter veritas, id est unus verus. Ita pluralitati personarum verbi pluralitatem reddere debuit, et dicere, sunt jam propter prædicata veritatis singularitatem, singulariter dixit, est. Ecce hoc item exemplo patet veritatem, quæ de singulis prædicatur divisim, de eisdem simul collectis prædicari. Igitur D una veritas horum si est (ut utrique est) in his una substantia, hoc est essentia, necesse est eamdem ritatem de ipsis substantialiter prædicari de bonitate quoque, et de incommutabilitate, et de justitia, et de omnipotentia, ac de de cæteris omnibus, quæ tam de singulis divisim, quam simul de omnibus prædicamus singulariter. Supple: Idem dicimus quod de Deitate et de veritate dictum est, quod videlicet si sunt (ut utique sunt) una horum trium, substantia, manifestum est ea, imo sub multorum diversitate nominum id de ipsis substantialiter dici.

ve

Unde, etc.] Hucusque catholicæ fidei auctoritate confirmavit illam suæ ratiocinationis partem qua dicitur: Quidquid de Deo substantialiter prædicatur, id et de Patre, et Filio, et de Spiritu sancto, et divisim, et simul suppositis, singulariter dicitur. Nunc assumpturus quod nullum eorum a quibus tres illæ sunt appellationes, id est, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, neque divisim, neque simul de omni

:

esse

illud jungit, id est hoc nomine; neque ille qui Pater
est, neque qui Spiritus sanctus est, dicitur
Filius sicut in Deo, id est in hoc nomine quod est
Deus, sicut in veritate, id est in hoc nomine quod est
veritas, sicut in cæteris nominibus quæ superius
diximus, quibus una obría, quæ illis significatur, de
tribus quorum est essentia divisim et collectim præ-
dicatur. Ille quoque qui etsi cum Patre et Filio non
modo ab oùsla Spiritus, sed etiam ab usu muneris,
qui ex tribus æqualiter est, vel ab æternitate qua
semper sunt, quod ousia sua sunt, sanctus vocatur
tamen horum nominum appellationibus ad proprie.
tatem, qua ab eodem Patre et Filio intelligitur, alius
contractis nominatur. Spiritus sanctus non est idem
qui Pater ac qui Filius est. Deinde suam ratiocina-
tionem concludit, et ait: Ex his igitur, id est, quan-
doquidem quidquid de Deo substantialiter prædica-
tur, ut et de Patre, et de Filio, et de Spiritu sancto,
neque vero Pater, neque Filius, neque Spiritus ban-
et divisim, et simul suppositis singulariter dicitur :
ctus, de eisdem omnibus vel divisim vel simul sup-
positis dicitur, recte intelligimus Patrem, et Filium,
et Spiritum sanctum, id est ea a quibus tres istæ sunt
appellationes, non substantialiter dici de ipsa Divi-
nitate, id est de illis qui, quoniam sola Divinitate
sunt non modo Deus, verum etiam Divinitas appel-
lantur, sed potius alio quodam qui jam exponetur
modo, ea intelligimus dici. Si enim, quasi : Recte
intulimus hæc non substantialiter dici. ex eo quod
non de omnibus vel divisim, vel simul suppositis,
Patre, et Filio, et Spiritu sancto, dicuntur; si enim
quodlibet horum substantialiter prædicaretur, cer-
tum est quod et de singulis divisim, et de omnibus
simul suppositis singulariter diceretur: quoniam
omnium illa qua sunt substantia, est tantummodo

una.

Hæc vero ad aliquid dici. ] Dixit hæc non substantialiter dici, sed alio modo. Nunc quis ille modus sit,

aperit dicens: Manifestum vero est hæc dici ad ali- A prædicatur, secundum singularem et simplicem qua quid, id est secundum ea quæ his nominibus prædi- sunt id quod sunt, suam essentiat. cantur, id est secundum ea quæ his nominibus prædicantur, illos de quibus dicuntur hoc ipsum quod his prædicatis sunt aliorum esse, vere. Nam et Pater alicujus, id est Filii est Pater; et conversim, Filius quoque alicujus, id est Patris est Filius. Spiritus etiam alicujus, id est Patris aut Filii, imo et Filii et Spiritus, id est connexio.

Quo fit, etc.] Hic commemorandum videtur quod unitas omnium a se divisorum in quolibet facultatum genere prædicamentorum comes est. Nam de quocunque aliquid prædicatur, id prædicato quidem est hoc quod nomine ab eodem sibi indito, et verbi substantivi compositione cujus adminiculo prædicatur, esse significatur, sed unitate ipsi coaccidente est unum ut album albedine quidem album est, sed unitate coaccidente albedini, unum, et simul albedine et ejus comite unitate est album unum. Quapropter cum multa prædicantur de uno, quodam B modo illud unum est multa, quoniam scilicet est multis. Quamvis enim non sit numerus ejus quod multis est, est tamen numerus, et eorum quorum unoquoque est, et unitatem illis accidentium, quarum unaquæque unum est. Cum vero unum prædicatur de multis, multa sunt unum et cum multa de multis, multa sunt mulia. Nam juxta numerum eorum quæ prædicantur unorum, est etiam earum quæ illis accidunt, per quamdam conformationem numerus unitatum: et caret unitas numero, cum illius unius prædicati cui coaccidit, nullus est numerus. Quoniam ergo paternitas, et filiatio, et connexio, diversa sunt, oportet unitates quoque quæ illis adsunt, a se invicem esse diversas. Et quia quamvis substantiæ substantialia, aut accidens adsit, ut corporalitati animatio, et color accidenti, tamen potest adesse substantia, unitates quæ adsunt paternitati, et filiationi, et connexioni, quibus sunt tria non modo hæc prædicata, verum etiam illa de qui bus ipsa prædicantur, id est, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, nequaquam poterunt esse substantiæ. Unde et auctor recte infert dicens: Quo fit ut nec Trinitas quidem de Deo substantialiter prædicetur. Quod et ex eo manifestum est, quod non de unoquoque illorum, id est, Patre, et Filio, et Spiritu sancto divisim dicitur. Pater enim non est Trinitas, id est Pater non est tres isti, vere. Ille enim qui est Pater, Pater quidem est; sed non est Filius ac Spiritus sanctus. Quæ approbatio omnino necessaria est: quomodo enim unitates solis his quæ prædicantur adsunt, nec nisi secundum prædicata de subjectis aliquibus dici possunt, impossibile est eas illis quibus adesse debent absentibus prædicari. Non ergo potest esse unus Filius, qui non est Filius, nec unus Spiritus sanctus, qui non est Spiritus sanctus. Secundum eumdem modum nec Filius est Trinitas, id est, non est tres isti, quoniam qui est Filius, Filius quidem est, sed non est Pater, nee est Spiri- D

non

tus sanctus; neque Spiritus sanctus est Trinitas, id est non est tres isti: quoniam qui Spiritus sanctus est, id est connexio, hoc proprium, nomen habet: alia vero duo non recipit, id est, non est Pater, neque Filius. Quoniam vero una sola Divinitas trium est, necesse est ut qui illa sunt Deus, unitate, quæ secundum eam est, sint unus, et simul Divinitate, et illa quæ secundum ipsam est unitate, sint unus Deus. Sunt igitur et Pater et Filius et Spiritus sanctus, et tres et unus. Sed, sicut dictum est, Trinitas, quidem consistit in pluralitate personarum, id est unitatum numerus de illis prædicatur secundum numerum proprietatum, quæ et a se invicem diversæ sunt, et ita de diversis prædicantur, quod nunquam de aliquo plenitudine proprietatis, quæ colligatur ex his et ex aliis prædicamentis omnibus, uno dicuntur. Unde quilibet eorum ab alio sua proprietate per se unius, id est alia persona est. Unitas vero eorumdem consistit in substantiæ, id est oùslaç, quæ de ipsis prædicatur, simplicitate videlicet unitas de illis

C

Quod si, etc. ] Adhuc idem dicit, quod scilicet hæc quæ tribus non sunt communia, id est, Pater, Filius, Spiritus sanctus, et Trinitas, minime substantialiter prædicantur: quæ vero sunt substantiæ, communiter de ipsis dicuutur. Quasi Trinitas in personarum diversitate, unitas in substantiæ simplicitate consistit. Quod si Pater, et Filius, et Spiritus sanctus sunt divisæ personæ (ut utique sunt), proprietatibus quæ de uno dici non possunt; substantia vero, id est ouala, qua sunt id quod sunt, indivisa sit, necesse est, id vocabulum quod capit originem ex personis, id est quod ex personali proprietate, vel una, ut Pater, vel duabus ut, procedens, quod non de Patre, sed de Filio, et de Spiritu sancto dicetur ; vel emittens quod non de Spiritu sancto, sed de Patre et Filio prædicatur; vel omnibus, ut tres, quod de nullo divisim, sed de omnibus collectim enuntiatur, ad substantiam, id est essentiam, qua sunt, non pertinere, id est minime substantialiter prædicari. At Trinitatem, id est unitates quibus collectim dicuntur esse tres, facit diversitas illa proprietatum ex quibus est diversitas quæ dicitur personarum. Quoniam ergo illæ proprielates non sunt substantiæ, quod ex eo maxime certum est, quia non singulariter dicuntur de omnibus divisim et collectim suppositis, multo magis non pertinet ad substantiam, id est non est substantialis Trinitas, videlicet unitates, quibus illæ proprietates, et illi quorum ipsæ sunt, numerantur, quæ nec prædicantur simul omnes, nec divisim de singulis. Ut enim item itemque dicatur, illa est certissima regula qua dicitur, non esse substantiam, quidquid de tribus divisim et simul suppositis non prædicatur. Quod fit ut neque Pater, neque Filius, neque Spiritus sanctus, id est quælibet istarum proprietatum a quibus hæc sunt indita nomina, neque Trinitas, ctus sunt tres, de Deo, scilicet Patre, et Filio, et qua secundum eas Pater, et Filius, et Spiritus sanSpiritu sancto, substantialiter prædicetur ; sed potius (ut supra dictum est) ad aliquid. Quoniam Pater et Filius paternitate et filiatione inter se refe runtur, et Spiritus sanctus ad eosdem se habet connexione. Trinitas vero qua ipsi dicuntur tres, ipsa quidem non est relatio (omnis enim numerus est per se), sed relationum in quibus ipsi referuntur comes est. Ideoque ipsarum consortio dicitur ad aliquid prædicari. Deus vero, id est Divinitas, quæ hoc nomine intelligitur, et veritas, et justitia, et bonitas, et omnipotentia, et substantia, et immutabilitas, et virtus, et sapientia, et quidquid hujusmodi id est diversum quidem nomine, idem vero re excogitari potest de Divinitate, id est, de Patre, et de Filio, et de Spiritu sancto substantialiter dicuntur: cum una ousia dicuntur vel divisim, vel simul Deus, verus, justus, bonus, omnipotens, subsistens, immutabilis, fortis, sapiens, et hujusmodi allis ab eadem ovola nominibus esse id quod sunt, prædicantur.

revera

Hæc si, etc. ] Quasi: Quod Pater, et Filius, et Spiritus sanctus non de Divinitate substantialiter prædicantur, mihi videor prædictis ratiocinationibus quæ ex catholica fide habent initium, demonstrasse. Tuum tamen, o Joannes, super his judicium exspecto. Si ergo hæc se habent recte secundum locos rationum theologicis convenientium, et si etiam rationes sunt ex fide, id est juxta catholicam fidem, peto ut tuæ contestationis auctoritate me instruas, id est, in eorum quæ dicta sunt intelligentia confirmes. Aut si forte diversus es a me, aliter sentiendo de aliqua re, id est de aliquo prædictorum, peto ne rationi per fictam fidem, vel fidei per fabricatam rationem præjudices, sed ligentius, id est, valde diligenter intuere, quæ dicta sunt, vel esse catholicæ fidei, vel ex his quæ tenet fides catholica, sequi: et, si utcun. que poteris, fidem rationemque conjunge, ut scilicet primum ex fide auctoritas rationi, deinde ex ratione assensio fidei comparetur.

QUOMODO SUBSTANTIE IN EO QUOD SINT, BONE SINT

CUM NON SINT SUBSTANTIALIA BONA, LIBER,

AD JOANNEM DIACONUM ECCLESIÆ ROMANÆ.

Postulas ut,(a)ex hebdomadibus nostris,ejus quæ- A ten dit ad simile: quæ igitur ad bonum tendunt, stionis obscuritatem, quæ continet modum quo substantiæ in eo quod sint, bonæ sint, cum non sint substantialia bona,digeram et paulo evidentius mon. strem ; idque eo dicis esse faciendum, quod non sit omnibus notum iter hujusmodi scriptionum. Tuus vero testis ipse sum, quam hæc vivaciter fueris ante complexus. Hebdomadas vero ego mihi ipse commentor, potiusque ad memoriam meam speculata conservo,quam cuiquam participo, quorum lascivia ac petulantia nihil a joco risuque patitur esse disjunctum. Prohinc tu ne sis obscuritatibus brevitatis adversus, quæ cum sint acarni fida custodia, tum id habent commodi, quod his solis, qui digni sunt, colloquuntur. Ut igitur in mathematica fieri solet, cæterisque etiam disciplinis, proposui terminos regulasque quibus cuncta quæ sequuntur efficiam. Communis animi conceptio est enuntiatio, quam quisque probat auditam. Harum duplex modus est: nam in una communis est, ut omnium hominum sit, velut si hanc proponas: Si duobus æqualibus æqualia auferas, quæ relinquuntur æqualia esse; nullus id intelligens neget. Alia vero est doctorum tantum, quæ tamen ex talibus communis animi conceptionibus venit, ut est: Quæ incorporalia sunt, in loco non esse, et cætera, quæ non vulgus, sed docti comprobant. Diversum est, esse, et id quod est : ipsum enim esse nondum est; at vero quod est, accepta essendi forma, est atque consistit. Quod est, participare aliquo potest; sed ipsum esse, nullo modo aliquo participat fit enim participatio cum aliquid jam est; C est autem aliquid, cum esse susceperit. Id quod est, habere aliquid præterquam quod ipsum est, potest; ipsum vero esse, nihil aliud præter se habet admixtum. Diversum est, tantum esse aliquid, et esse aliquid in eo quod est illic enim accidens, hic substantia significatur.

bona ipsa sunt; sed quemadmodum bona sint inquireudum est, utrumne participatione, an substantia. Si participatione, per se ipsa nullo modo bona sunt: nam quod participatione album, est, per se in eo quod ipsum est, album non est, et de cæteris qualitatibus eodem modo; si igitur participatione, bona sunt, ipsa per se nullo moda sunt; sed concessum est. Non igitur participatione sunt bona, sed substantia: quorum vero substantia bona est, id quod sunt bona sunt, id autem quod sunt habent ex eo quod est esse. Esse igitur ipsorum bonum est: omnium igitur rerum ipsum esse, bonum est. Sed si esse bonum est, ea quæ sunt, in eo quod sunt, bona sunt; idemque illis est esse, quod bonum esse: substantialia igitur bona sunt, B quoniam non participant bonitatem. Quod si ipsum esse in eis bonum est, non est dubium quin substantialia, cum sint bona, primo sint bono similia, ac per hoc, ipsum bonum erunt: nihil enim illi præter seipsum simile est; ex quo fit ut omnis quæ sunt, Deus sint, quod dictu nefas est. Non sunt igitur substantialia bona, ac per hoc, non in his est esse bonum; non sunt igitur, in eo quod sunt, bona; sec nec participant bonitate, nullo enim modo ad bonum tenderent; nullo igitur modo sunt bona.

Omne quod est, participat eo quod est esse, ut sit: alio vero participat, ut aliquid sit: ac per hoc, id quod est, participat eo quod est esse, ut sit; est vero, ut participet alio quolibet. Omne simplex, esse suum, et id quod est unum habet. Omni composito aliud est esse, aliud ipsum est. Omnis diversitas discors, similitudo vero appetenda est ; et quod appetit aliud, tale ipsum esse naturaliter ostenditur,quale est illud hoc ipsum quod appetit. Sufficiunt igitur D quæ præmisimus; a prudente vero rationis interprete suis unumquodque aptabitur argumentis.

Quæstio vero bujusmodi est : Ea quæ sunt, bona sunt; tenet enim communis sententia doctorum, omne quod est ad bonum tendere; omne autem

Huic quæstioni talis poterit adhiberi solutio. Multa sunt quæ cum separari actu non possint, animo tamen et cogitatione separantur, ut cum triangulum vel cætera a subjecta materia nullus actus separat, mente lamen segregans ipsum triangulum proprieta temque ejus præter materiam speculatur. Amoveamus igitur primi boni præsentiam paulisper ex animo, quod esse quidem constat, idque ex omnium doctorumindoctorumquesententia, barbararum quoque gentium religionibus cognosci polest. Hoc igitur paulisper amoto, ponamus omnia esse, quæ sunt, bona; atque ea consideremus quemadmodum bona esse possent, si a primo bono minime defluxissent. Hinc intueor, aliud in eis esse, quod bona sunt, aliud quod sunt : ponatur enim una eademque substantia bona esse, alba, gravis, rotunda: tunc aliud esset illa ipse substantia, aliud ejus rotunditas, aliud color, aliud bonitas; nam si hæc singula idem essent quod ipsa substantia, idem esset gravitas quod color, quod bonum, et bonum quod gravitas; quod fieri natura non sinit. Aliud igitur tunc in eis esset esse, aliud aliquid esse; ac tunc bona quidem essent, esse tamen aliquid esse; actunc bona quidem essent,esse modo essent non a bono, ac bona essent, ac non idem essent quod bona, sed eis aliud esset esse, aliud bonis esse; quod si nihil omnino aliud essent

(a) Nimirum partiturus erat breviores has scriptiones suas per hebdomadas, sicut Titus Livius divinum opus suum per decades, Sabellicus per enneades.

1313

IN LIB. QUOMODO SUBST. BONE SINT GILBERTI PORRETÆ COMMENTARIA.

1314

nisi bona, neque gravia, neque colorata, neque spatii A sent; et quoniam actu non potuere existere, nisi dimensione distantia, nec ulla in eis qualitas esset, nisi tantum bona essent, tunc non res, sed rerum viderentur esse principium ; nec potius viderentur, sed videretur: unum enim solumque est hujusmodi, quod tantum bonum, aliudque nihil sit; quæ quo. niam non sunt simplicia, nec esse omnino poterant, nisi ea id quod solum bonum est, esse voluisset. Idcirco quoniam esse eorum a boni voluntate defluxit, bona esse dicuntur; primum enim bonum quoniam est, in eo quod est, bonum est; secundum vero bonum, quoniam ex eo fluxit cujus ipsum esse bonum est, ipsum quoque bonum est. Sed, ipsum esse omnium rerum ex eo fluxit quod est primum bonum, et quod bonum tale est, ut recte dicatur, in eo quod est, esse bonum. Ipsum igitur esse eorum B bonum est; tunc enim, in eo quod essent, non essent bona, si a primo bono minime defluxissent.

Qua in re soluta quæstio est : idcirco enim licet in eo quod sunt, bona sunt, non sunt tamen similia primo bono: quoniam non quoquo modo sint res, ipsum esse earum bonum est; sed quoniam non potest esseipsum esse rerum,nisi a primo esse defluxerit, id est a bono: idcirco ipsum esse bonum est, neque est simile ei a quo est. Illud enim quoquo modo sit bonum est, in eo quod est; non enim aliud est præterquam bonum; hoc autem, nisi ab illo esset, bonum fortasse esse posset ; sed bonum, in eo quod est, esse non posset. Tunc enim participaret forsitan bono; ipsum vero esse quod non haberent a bono, bonum habere non possent. Igitur sublato ab his primo bono mente et cogitatione, ista licet essent bona, tamen, in eo quod essent, bona esse non pos

C

illud ea quod vere bonum est, produxisset, idcirco et esse eorum bonum est, et non est simile substantiali bono id quod ab eo fluxit: et nisi ab eo fluxisent, licet essent bona, tamen in eo quod sunt, bona esse non possent; quoniam et præter bonum et non ex bono essent, cum illud ipsum bonum primum et ipsum esse sit, et ipsum bonum, et ipsum esse bonum. At nonne etiam alba, in eo quod sunt, alba esse oportebit ea quæ alba sunt, quoniam ex voluntate Dei fluxerunt, ut essent alba? minime. Aliud est enim esse, et aliud alba esse: hoc ideo, quoniam qui ea ut essent efficit, bonus quidem est, minime vero albus. Voluntatem igitur boni comitata sunt, ut essent bona, in eo quod sunt; voluntatem vero non albi non sunt comitata, ut talis ejus esset proprietas, ut esset album in eo quod est ; neque enim ex albi voluntate defluxerunt. Itaque quia voluit esse ea alba, qui non erat albus, sunt alba tantum ; quia vero voluit ea esse bona, qui erat bonus, sunt bona, in eo quod sunt. Secundum hanc igitur rationem, cuncta oportet esse justa, quoniam ipse justus est, qui ea esse voluit. Ne hoc quidem, nam bonum esse, essentiam, justum vero esse, actum respicit : idem autem est in eo esse, quod agere, idem igitur bonum esse quod justum. Nobis vero non est idem esse quod agere, non enim simplices sumus: non est igitur nobis idem bonis esse, quod justis; sed idem nobis est, esse omnibus bonis, in eo quod sumus. Bona igitur omnia sunt, non etiam justa: amplius bonum quidem generale est, justum vero speciale, nec species descendit in omnia. Idcirco alia quidem justa, alia aliud: omnia vero bona.

GILBERTI PORRETE COMMENTARIA

IN LIBRUM QUOMODO SUBSTANTIE BONE SINT.

di

Quod Græce pλocopía, Latine amor sapientiæ citur, cujus quidem tota species philosophis, id est amatoribus sapientiæ placet, sed non cuilibet totam ostendunt. Attendunt enim in ipso quo sunt, id est hominum genere, plurimos, qui tanquam bruta animalia sese totos sensibus aut imaginationibus dederunt; multos vero qui primo quasi rationis motu ad ea quæ præter sensus et imaginationes concipi de- D bent, contendunt. Illos ergo philosophi omnino contemnunt; hos autem quibusdam elementis, et quasi nutibus exteriorum significationum erudiunt et hi quidem hac disciplina, quæ Græce dicitur exoλń, significationibus acceptis fari gestiunt. Sed quoniam id præter dicendi rationes tentant, sæpe in errores labuntur, sæpe autem incongrua aut imperfecta, aut superabundanti oratione balbutiunt. Quorum aliquos, vel negligentiæ torpor, vel ingenii hebetudo, in his quibus consueverunt exteriorum significationum detinent elementis. Alios vero ad ipsam rerum veritatem, quam ultra significationes mentis acies naturaliter sentit, ejusdem veritatis cupiditas trahit: hos quoque philosophi propriis sibique convenientibus officiis destinant. Nam hebetes illos, inculto et (ut ita dicatur) rusticano sermone, quo sensus magis perquam evolvatur involvitur, semper laborare mittunt spectabilem vero sapientiæ formam illis

nequaquam exponere prostituunt. Alios vero ad ipsam quamdam quæ vocatur rationum via dirigunt: non tamen ad eam æque omnes admittunt. Plures enim communibus, et quæ omnibus notæ sunt rationibus, tanquam publica via currentes, ad imaginem ejus, quæ in naturalium concretionibus quodammodo adumbratur, adducunt. Multos vero his naturalium speculis assuetos, ad ea quæ a concretionibus altior disciplina, quæ Græce dicitur uάonois, abstrahit, vocant: ut ibi naturam rerum et proprietatem, ac per hoc sapientiæ speciem, quæ in hujusmodi magis resultat, purius comprehendant. Paucos vero quos intentiore studio vident attentos, et mentissacie perspicaciores, nec tam laudis propriæ levitate subvehi, quam veritatis ipsius specie trahit, vere dignos quibus sapientiæ dignitas exeratur, in quoddam quasi diversorium extra publicam rationalium viam, et θεωρήματα sive ἀξιώματα, hoc est speculationes sive dignitates disciplinalium, ducunt. Ubi quodam quasi sinu secreti, sapientiæ ipsius quamdam præ cæteris dignitatem illis ostendunt. Hanc igitur illi pauci ea in mentis acie quæ intellectus vocatur, diu multumque in omni rerum genere, videlicet et in naturalibus, et in mathematicis, et maxime in theologicis intuentes, mirantur ejus rationes ab aliorum rationibus esse diversas, nec quibus

explicari possunt, cognatos esse sermones; et si A rendam, ideo quod non omnibus notum sit iter huquando proportione rationis alicujus ad eam ab aliis contingat, imo necesse sit verba transumi, inextricabiles admodum quæstiones præstare. Hæc igitur sunt sapientiæ in qualibet facultate, sed maxime in theologiga paucis nota secreta, quorum quia gloria dignitatis summorum etiam philosophorum trahit admirationem, ab ipsis napádota vocantur: et quia præstant quæstiones, quando translatis dictionibus proponuntur, ἐμβλήματα vel ἐνθυμήματα, hoc est pro. positiones, dicuntur. Quoniam vero hæc altior intelligentia percipit per excellentiam 66ouάdes, hoc est conceptiones, nominantur: utique longe diversæ ab illis conceptionibus quæ vμμata appellantur. Est enim quodam argumentationis genus, quoniam ante conclusionem λόγος cum λόγῳ, id est sermo cum sermone assumptio, scilicet cum propositione conjungitur: ideoque tota illa oratio συλλογισμός, id est collocutio dicitur. Est vero aliud argumentatio

nis genus, quo ante conclusionem aliquid quidem B dicitur, sed aliud quod similiter dictione exponendum erat, in anima absque dictione tenetur : ut, est homo, igitur est animal. Hic enim ex eo quod dictum est, est homo; et ex eo quod absque dictione cogitatur, scilicet, homo naturaliter esse animal, conclusum est, est animal. Idcirco tota oratio ab illa parte antecedentis, quæ sine expositione tenetur in anima, ἐνθύμημα vocatur. Sunt et alia ἐνθυμήματα, quæ aut juxta qualitatem summarum oratoriarum aliquid menti relinquunt, ut mater diligit; aut inclusione aliquo sub interrogatione posito contrarium intelligi volunt, ut quod scis prodest, et quod nescis non obest. Sed nulla talibus conceptionibus diguitas inest. Non enim a ratione et consuetudine vulgaris etiam sermonis discedunt, eoque magis illas in mente tenet orator, quod superfluum apud se judicat, eas omnibus notas oratione proponi. Quæ vero hebdomades appellantur, a sensu simplicium omnino procul sunt: et qui in plurimis studuerunt,et C sophisticis etiam exercitationibus probati paruerunt, earum miraculo commoventur, et sicut prædictum est, ad ipsarum contemplationem non nisi paucos eosque valde probatos admittunt. Hujusmodi multas præmente Boetius sapientiæ amator habet, et Romano Joanni diacono diu pulsanti,dignoque cui aliquando aperiretur, qualiter poterat in naturali, ideoque composito fabricatoque sermone, aliquas exerebat. Inter quas una erat qua dicebatur ea quæ sunt, esse hona in eo quod sunt,cum tamen non sint substantialia bona. Quam admirationem quidem venerabatur Joannes, sed a veritate sensus illius, quarumdam rationum qui videbatur in ea conflictus, ejusdem intelligentiam excludebat. Hunc ergo conflictum, rogatus ab eo Boetius primum illi proposuit: ut ea quæ sunt, non modo in eo quod sunt, verum etiam nullo modo esse bono, quarumdam phantasiis rationum conclusii. Deinde totam hujus ænigmatis nubem divisione decussit, et sic ad hebdomadis, hoc est, conceptionis dignita- D tem, intelligentiam ejus admisit.

Postulas etc.] Quid Joannes diaconus petat, et quid se facturum super hoc Boetius spondeat, tanquam brevi prologo, quo attentionem ejus quæ informando solvendoque emblemate magis erat necessaria, moveat, præmittit ;et ait: Postulas, quasi rem a nobis tuæ amicitiæ debitam, ut unam ex hebdomadibus nostris, videlicet obscuritatem quæstionis ejus quæ continet modum, quo scilicet substantiæ, id est quæ in naturalibus res subsistentes dicuntur, bonæ sint, in eo quod sint, cum non sint substantialia bona, hoc est, cum bonitas ipsa non sit eorum de quibus prædicatur subsistentium esse, digeram quod est, et paulo post evidentius, hoc est aliquatenus evidenter monstrem, videlicet quibus argumentis affirmatio, quibusque negatio probari posse videatur, et quo multiplicitatis loco divisio, veræ scientiæ error cedat, exponam. Dicisque id esse faciendum, id est, quæstionis hujus obscuritatem ita esse dige

jusmodi scriptionum, id est,non multi sunt qui de hujusmodi scribere consueverint, aut etiam scribendi noverint rationem. Nam etsi hos, quos graves locos vocabant, suis quandoque orationibus insuruerint, ut Socrates et Cato, et alii multi, minime tamen his tractandis operam dabant. Quod vero hoc scriptionum iter paucis notum sit, et te vere attendisse, et eam etiam, ne usu communi, si scilicet a pluribus hujusmodi tractarentur, vilescerent, tam valde placuisse, exempla tua ad me, ut de hac scriberem quæstione, directa comperi. Nam ex his quæ in ea legi, ego ipse sum tuus testis, quam vivaciter antehac fueris complexus, id est, tibi placuerint: hæc sedicet paucis, sicut dictum est, notum esse iter hujusmodi scriptionum; et tu quidem de prædicta hebdomade digerenda sic postulas. Ego vero ipse, et hanc, et alias hebdomades commentor quidem, id est, in mentem frequenter comminiscor, sed hoc mihi tantum. Quod est, speculataque ad memoriam meam conservo, potius quam participo, id est communico cuiquam illorum, quorum lascivia interior ac exterior petulantia, nihil patitur esse conjunctum, id est perfectum in se et aliis congruum, quod Græci dicunt appovixóv. Quod utique provenit non ab animi ratione, sed a joco lasciviæ risuque petulantiæ suæ. Tales namque sua tantum inventa solent laudare, cæterorum vero vituperare, et tanquam nullius sint, deridere. His ergo sapientiæ secreta, quoniam propter eos qui digni videntur omnino tacere non possumus, aliqua de locis multiplicatis conformata specie veri, aut saltem aliqua verborum contractione obducimus. Prohinc moneo, tu ne sis adversus obscu. ritatibus brevitatis, id est, quæ ex brevitate contingere possunt. Quæ cum sint, contra obliquos obtrectatorum morsus, arcani fida custodia, quod non mediocriter utile est, tum etiam commodi, id est, hoc commodi naturaliter habent, quod colloquuntur cum bis solis qui quatenus possunt convenientium rationum via vestigant, et indeficientium studiorum impendio comparant conceptionum arcana, qui vere digni sunt intromitti ad ea.

Ut igitur, etc.] Quasi Postulas ut digeram, et evi. dentius monstrem obscuritatem quæstionis, etc. Ut igitur tuæ satisfaciam postulationi, feci sic, ut fieri solet in mathematica maxime disciplina, id est arithmetica, geometrica, musica, astronomica, et in cæteris etiam pluribus disciplinis: ut in prædicamentis et analyticis, in quibus quædam secuturis tractatibus necessaria præponuntur, videlicet præposui terminos regulasque. Eosdem quos vocat terminos, vocat etiam regulas, sed regulas quidem, quoniam locali similitudine multa contineat, terminos vero, quoniam ex eorum principiis demonstratio propositorum deducitur, et eorum postremis inductionibus tanquam finibus terminatur. Hos igitur sive terminos sive regulas præposui, quibus efficiam cuncta quæ sequuntur, id est, quibus et propositam hebdomadem abduci in dubitationem ostendam, et ex multiplicitatis loco diviso ipsam confirmem.

Communis, etc.] Prima quam ponit regula, omnium quæ sequuntur, imo omnium cujuscumque facultatis sint generalium sententiarum, quas etiam hoc loco conceptiones vocat, est locus. Ut enim de positivis grammaticæ facultatis regulis taceamus, certum est, quod et qui vocantur communes loci rhetorum, et maximæ propositiones dialecticorum, et theoremata geometrarum, et axiomata musicorum, et generales sententiæ ethicorum seu philosophorum, continentur universitate hujus regulæ, qua dicitur: Commuuis animi conceptio est enuntiatio, quam quisque probat auditam, non unius tantum, sed communis animi, id est multorum animorum vocat eam de qua nunc loquitur conceptionem quoniam scilicet, quæ infinitarum, singularium, concessarum, seu dubiarum localis est ratio, plurimis vel natura, vel opifice logica notam adeo esse convenit, ut cum ad aliquid confirmandum

« PoprzedniaDalej »