Obrazy na stronie
PDF
ePub

B

rum sibi acquisivit consortinm. Pulchrius enim sic A egere censuit quam discentium coetu destitui. Pietatis vero ambitu scholarium rector delinitus,discipulorum corda paupertate degentium studioseque discen. tium mulcere tenetur,videlicet cibariis,calceis,vestibus saltem tritis, si facultas suppetit, cæterisque donatis subveniat, consilioque,ut decet, concitativo. Quæ enim præclarior natura quæve suavior quam veris scholaribus erogatio? Præclarius est enim confovere scholarem his in quibus est minima donantis exhibitio,maxima vero pauperis recipientis promptitudo,quam histrionum et meretricum detestabiles incursus deliniri. Nubila licet quandoque fortuna existat,non tamen magistrantis cura desperet, sed semper curialiter se regendo incursus viriliter perferat, dulcius exspectando. Proh Coriandi pudenda transactio! Si autem ob festivi temporis impulsum deliciarum loca visitare placuerit, semper cœtus sui nobiliores, formaque eminentiores, docentis secum habeat discretio, ne quasi destitutus solatio a multis videatur,vel ne in periculum excitetur. Maronis saltus felicium discipulorum privari cœtu indoluit.Licet autem in scholis rigidus existere debeat,tamen ingressu salutando devotus permaneat, in sermone jucundus transmigrantibus,comes alludentibus fidelis admonitu commorantibus,castitate cautus affinibus,ne suspirantis nasi fetorem si quis adfuerit,amicabilis ebibal affinitas. Extrema præsentis voluminis exstat compilatio de magistrantibus, quos liberalibus noverca disciplinis egestas fines compulerit invadere alienas. Et de illis quos naturaliter patriæ revocat dulcedo, aliquid sub compendio dicamus. Cum ob egestatis causam repellendæ lucri quærat quis odorem dulcissimum,considerandum est ut salvo magistratus honore parcitati quantum queat insistat,ves. tibus mediocribus inhiet,et scholarium regimini præcipue indulgeat, puerisque primo præbeat vultum benignum, parentibusque eorum benigniorem affatum,docendique auditum spondeat benignissimum, ut sic non solum puerorum corda permolliat,verum etiam parentum pecuniam extrahat, famamque efferat, scholæ vero jura regulariter defendet, ordine docendi prius edocto putatur. Eisdem etiam aliquantulum adultis rigidum se exhibeat,ipsorumque ora ad recte loquendum componat, digitosque ad scribendum constringat, ad legendum omnino conformet, rigore justitiæ comitante,ut sic non solum in doctrina,verum etiam in facetia conveniat, ludendique spatium tempestive concedat, docendique beneficia nullo casu subtrahat. Si vero contumacem superbumque invenerit, dulciter castiget, exemplaque morum proponat quibus reprimatur, alioquin parentum assensu virgis affligetur, ut sic ad unguem castigatus evadat, ne desperatus in ignominiam cadat. Cum autem magistrantis dilectio ætate infrigidatos statualesque planeticos scholastici introitus habuerit participes, si correction is lima apud eos uti nequiverit, senio confectis arri- D dendum est, statualibus ingemiscendum, planeti. cisque favoris simulacro est congaudendum. Calamistratos cirris birsutis perurat, fucoque perfusos lacrymis irrigantibus gulam perfundat, mollesque caute ejiciat ne mentis suæ reatum commoti participent. Animadvertendum est etiam quod quorum erogatione laboriosum delmitur certamen, in illis doctrinalis comprobetur effectus, rerum namque effectus exhibitione operis declaratur.Ordine autem competenti vicissim sunt convocandi,ut fideli scrutinio pateat quid subministrantium labor diurnus

C

erogaverit.subministrantium enim curæ non semper est confidendum,quoniam illorum cupiditas fractis assibus plerumque permollitur,aut spe defraudata tepescit fidelitas, aut ut videantur fideles crudescit potestas.Sicuti vero paupertati felici misericorditer deferendum est, sic non minus ipsius eruditionibus attentius est insistendum. Cum autem cœna pauperior adfuerit,commensalibus est eroganda facultas, familiaribus complicibusque vicinitatis invitæ porrigenda,ne familiaris vox secreta revelet detrahendo, vel multiplicitatis anus prodiga propinquat anuiannectendo. Quid autem anu conscia futilius? Proterva in minimis procul absit rapacitas, et fame noverca et adunca tenacitas. Cavendum est etiam ne puerorum pulveri feculento plus quam triennio ibidem alludat, licet maxima comitum gazæve adfuerit affluentia, considerataque amoris opulentia, nisi ho. noris promotio vigeat in amore vel facultatum elatio in honore. Cum autem ob dulcoris patriæ delicias, parentumque venerabiles aspectus, regendi curam quis acceperit in natalis soli confinio, pomposo affatu insistendum est. Caute splendideque procurationi vicissim est arridendum,vestiumque varietate gaudendum,quoniam vestis polymitæ venustas,annulorumque insignia, multos aliud quam veritas exigit cogunt obtinere. Ornatus, favor, affatusque lepos, quam plurimos comparatos sensu, erroneo Homerum excedere visu compellunt, ordine tamen docendi prætaxato diligenter observato. Jocorum quoque damnosa libido attentius ablata sit,ut quod raro contingit provincialis honor, famam efferat in tituli commendationem. Quanto magis vero venustatis titulus surrexerit,tanto magis subditorum insistendum est favori, ut quod proprii oris nequit efferri tumultibus, ipsorum tempestivis erogetur affatibus, ut non solum in morum dulcedine, verum etiam propriæ facultatis acumine commendabilisinspectetur. Cum autem tam morum quam facultatis in publicum evenerit commendatio, cavendum est ne incestus caput obstipet, adulterium ora confundat,illiciteque malignitatis fetor famam bonam denigret,ne rosæ vernum emittentes odorem videantur exspirare, et lilia sudore castitatis quæsita decrescere videantur. Venerabilis Cratonis effigies propriæ facultatis complicibus, aliis etiam qui eum unico aspectu attigerant, moeroris causam præbuitet incrementum, qui Castoris in diversorio ob Eufrasiæ uxoris suæ delicias obdormivit, amplexando repertus est,capillis tractus, verbere castigatus, vulnere laceratus, sale fricatus, urina servorum perfusus, angulis ejectus, trabibus erectus, tandem lassatis tortoribus genitalibus privatur,sterquilinio suppositus,transeuntibus expositus: plebis abjectio, discipulorum desolatio,commilitonum opprobrium crudumque ac crudele, miserum ac misserimum cunctis exstitit doloris spectaculum, affinitatis gratia parentelæque gloria in nullo sibi proficientibus. Licet enim prima quandoque salva fiant indicia, ultima vero alterius saporis inquinamenta permanebunt, etc.

Consiliabar item gnatorum solvere carmen,
Obliqua facie surdus ab arce vehor.
Non pudeat struxisse dolos ex aggere sato,
Rumiferos sonitus dum movet ampla seges.
Aderat interdum rabies contermina ponto.

Dum loquor, ex quarto capite confer opus. Vos precor, o juvenes quibus est celebranda ju[ventus,

Suggerat innocuos nunc mea lyra modos.

IN BOETIUM DE CONSOLATIONE PHILOSOPHIE
LIB. III, METR. IX,

COMMENTARIUS.

O qui perpetua mundum ratione gubernas, Terrarum cælique sator, qui tempus ab ævo Ire jubes, stabilisque manens das cuncta moveri (a); Amantissimo atque desiderantissimo, ætate filio, professionis et consanguinitatis jure dulcissimo fratri,meriti et ordinis sublimitate reverentissimo domino Bovoni antistiti, indignus fratrum in nova Corbeia Christo servientium famulus B., temporalis et æternæ vitæ omne bonum optat in Domino.

A agnoscit. Quod taman utcumque se habeat,certum est eum in his libris nihil de doctrina ecclesiastica disputasse, sed tantum philosophorum et maxime Piatonicorum dogmata legentibus aperire voluisse. Unde se ubique interrogantem, ipsam vero philosophiam respondentem docentemque introducit: ipsamque in libro tertio pro reperienda sede summi boni rerum omnium Patrem his verbis invocasse describit.

1.Præcepit caritas vestra ut obscurum quemdam locum ex libro Boetii, quem viva vobis voce quondam exposui, etiam scripto explanarem. Parui, fateor, prompta voluntate, sed idcirco cum inmodica difficultate,quoniam inter innumeras occupationes,imo miserias et ærumnas, quas inter civilia bella et paganorum, ut prophetice loquar, velociores aquilis incursiones, sine cessatione patimur, omnino vix animum ad scribendum appuli. Terrebat insuper ipsa materia officio meo propositoque contraria, quia de Platonicorum magis dogmatum B vanitate quam de doctrinæ evangelicæ veritate necessario erant aliquanta dicenda.Sed vehemens ardor dilectionis vestræ, quem longinqua nimis terrarum intercapedine nos absentia separans non minuit, sed de die in diem aucto desiderii mærore accendit, compulit me ut voluntati vestræ obsequi etiam ultra vires conarer. Nec me reprehendent,arbitror, quod de sæcularium auctorum libris aliqua protulerim, cum et præcipui doctores nostri hoc refellendi causa frequenter egerint; sicut medici non solum salubria quæ sumantur alimenta commendant, sed et noxia quæ vitentur insinuant : monstrantes herbas utiles; produnt etiam lethiferas, ne miseros fallant aconita legentes. Quid quod etiam de venenis serpentum pretiosa confici dicunt antidota? Hinc antiquitus illi periti incantatores artis suæ lucra captabant: hinc pharmacopolæ negotii sui quæstum cepere non modicum.

2. Sic te, præsul egregie et spiritalis animarum C archiater, et salutaria scire decet ut suadeas, et noxia ut prohibeas. Nam neque sanctus Augustinus de Civitate Dei contra paganos scribens,spurcissimes eorum atque turpissimos ritus tam vehementer redarguere posset, nisi eos plenissime nosset, nec contra Manichæos tam elegantes scriberet libros, si eorum nequissimos ignorasset errores. Unde nihil tibi nocere credo hæc pauca de philosophicis legere dogmatibus,quæ multo parcius quam susceptæ rei necessitas postulabat,me attigisse protestor.Atque id summopere quæso,ut cum aliquo peritissimo et vobis familiarissimo hunc quem direxi libellum secreto perscrutari dignemini, ut si aliquid utilitatis habet,nemini denegetur; si parum aut nihil,nemini postea publicetur.

3.Quisquis illorum Boetii versuum intelligentiam indagare cupit, quorum mihi expositionem tua sanctitas, venerande præsul.injunxit, imprimis admonendus est non solum in his versibus, sed et in multis locis ejusdem operis, quod Consolationis philosophia titulo prænotatur, quædam catholicæ fidei contraria reperiri : quod ideo mirum est,quia libellum quemdam ejusdem auctoris de sancta Trinitate valde præclarum legi, et alium contra Eutychen et Nestorium hæreticos, quos ab eodem esse conscriptos,quisquis aliis ejus libris legendis operam impendit, ut ego ab adolescentia feci, ex ipso elegantis styli quodam proprio nitore,indubitanter (a) Vide reliqua tomo præcedenti, col. 758.

D

[blocks in formation]

Quamvis hic sator pro conditore non proprie,sed metaphorice positum videatur,tamen hoc auctores ita frequenter utuntur. Unde et Virgilius in Bucolicis canit. magnum per inane coacta semina terrarumque animæque marisque et liquidi simul ignis. Ergo si elementorum exordia recte semina dicuntur, recte etiam ipsorum conditor sator appellatur.

5. Qui tempus, etc. Apparet in his verbis nihil aliud significari nisi æternitatem immutabilitatemque Creatoris, temporalitatem vero et mutabilitatem creaturæ nam ævum propter æternitatem posuit. Ac primo sciendum philosophos ita definisse ut sit æternum quod nec initium nec finem habet,hoc est nec incipit nec desint. Quod autem incipit et non desinit, sed manet immortale,sempiternum vocant. Cum autem vellet exprimere quod tempus ab æternitate incipit, valde vigilanti et proprio sermone usus est dicens,tempus ab ævo ire jubes. Omne enim tempus momentis suis velociter transit; æternitas vero Creatoris in se stabilis manens, nullis temporum incrementis moveri vel major fieri potest. Omnis autem creatura,ex quo creata est, cœpit esse quod non erat,et exinde per singula momenta majus in essentia sua habere temporis spatium. Habere autem majus minusve alicujus rei quam habebat,sicut et esse quod non erat, motus quidam est: unde videtur dicta mutatio quasi motatio. Universa igitur creatura,ex quo esse cæpit,quoddam temporis iter arripuit.Porro Creator omnium immobilis manens et æternus temporalia, ac immutabilis mutabilia condens, dat cuncta moveri: quoniam incorporea creatura movetur tempore non loco, corporea vero et loco et tempore. Quod si cui minus perspicuum videtur, legat libros sancti Augustini de Genesi ad litteram,ubi de his motibus creaturarum enucleatissime disputat.

6. Quem non externæ pepulerunt causæ. Diu inter summos philosophos quæsitum est de his causis, propter quas Deus mundum condere voluerit; sed tandem eis visum est,quod et nostri sequuntur auctores,solam bonitatem Creatoris tantæ rei causam fuisse,qua voluit rationalem creaturam suæ beatitudinis ex ejus contemplatione participem fieri: reliquum vero mundi ornatum partim ad obsequium generis humani, partim ad ostensionem æternæ sapientiæ suæ, qua condidit omnia bona valde, ut ex eorum consideratione ad intelligentiam et laudem ipsius humanæ mentis erigeretur intentio.

7.Tu cuncta superno ducis ab exemplo. Antequam de his disseram, aliquid de Platonis dogmate insiDuandum est,quam Boetius in hoc opere specialiter sequitur: unde in hoc eodem libro dicit, Platoni, inquam, vehementer assentior. Hic igitur trinitatem quamdam in principio fuisse assuerit, et suis auditoribus id credere persuasit, Deum, exemplar, et

materiam: Deum,omnium creatorem: exemplar,ad A cujus speciem universa formaret:materiam,ex qua cuncta crearet. De materia superius dixit, materiæ fluitantis:exemplar hic exprimit cum dicit,tu cuncta superno ducis ab exemplo. Hoc est illud Platonis dogma, de quo beatus Hieronymus in prologo Genesis loquitur: nam cum LXX interpretes præcavisse diceret ne Ptolemæus unius Dei cultor apud Judæos quoque duplicem divinitatem deprehenderet: hoc, ait, ideo maxime faciebant, quia in Platonis dogma cadere videbatur. Itaque ubi sacratum aliquid Scriptura loquitur de Patre et Filio et Spiritu sancto aut aliter interpretati sunt,aut omnino tacuerunt: hoc utique metuentes,ne si in divinis Libris mysterium Trinitatis idem Ptolemæus inveniret, hanc eamdem esse quam Plato docuit existimans:in ejus errorem vehementius traheretur. Proinde quemadmodum quilibet artifex quodcunque opus fabricare disponit, prius ejus formam et singularum partium similitudinem in animo gerit, et quodam cogitationis intuitu contemplatur;eodem modoipse Deum futuri mundi speciem et imaginem æternaliter in mente gessisse asserebat. Et hoc est quod dicit: pulchrum mundum pulcherrimus,etc. Utet in toto et in partibus suis mundi machinam juberet esse perfectam.

8. Tu numeris elementa ligas, etc. Quanta de numerorum potentia, et per ipsos facta divinitus elementorum coaptatione, imo totius mundi fabrica, Græcorum philosophi, et eorum excellentissimus Plato in Timæo disputaverit,in Latinis sæpe auctoribus invenimus, qui ea inde translata tractantes, ad magnum hoc eruditionis perfectum pertinere arbitrati sunt.Ex quibus hoc tantum quod huic expositiunculæ sufficit,hic inserendum putavi. Ambrosius Macrobius, qui somnium Scipionis a Cicerone descriptum in duobus libris insigniter exposuit, in priori libro ita dicit: Srimus secundum Platonem,id est secundum ipsius veritatis arcanum,illa forti inter se vinculo colligari, quibus interjecta medietas præstat vinculi firmitatem. Cum vero medietas ipsa geminatur, ea qnæ extima sunt non tenaciter tuntum, sed etiam insolubiliter vinciuntur. Primo ergo ternario contigit numero ut ter duo summa medium quo vinciretur acciperet. Quaternarius vero duas medietates primus omnium nactus est, quas ab hoc numero Deus mundanæ molis artifex conditorque mutuatus, insolubili inter se vinculo elementa devinxit: sicut in Timœo Platonis assertum est, non aliter tam controversa sibi ac repugnantia et naturæ communionem abnuentia permisceri,terrum dico et ignem. potuisse,nisi duobus mediis feris et aquæ nexibus jungerentur.In his Macrobii verbis patet, nisi fallor, quid sit numeris ele menta ligas.

9. Quod autem sequitur, ut frigora flammis.etc., facile intelligi potest:eodem enim numero quo ipsa elementa,etiam ipsorum differentiæ constant.Nam et ipsæ sunt quatuor, frigus et calor, siccitas et humor:quæ dum binæ per singula elementa invicem coeunt, aptam quamdam concatenationem etiam ipsorum quæ contraria videntur efficiunt. Verbi gratia,ut a terra quæ infima est incipiam, hec natura est sicca et frigida:cui quoniam aer humidus et calidus contrarius est, media in eos posita est aqua frigida et humida, quæ terra frigore aeri humore connectitur. Item quia igni calido et sicco aquarum natura frigida et humida repugnat, his interjectus aer,aquis humore,igni calore copulatur. Ignis quoque sicut a terra calore disparatur, sic ei siccitate concordat. Omnia igitur elementa cum differentiis suis certa numerorum lege variata atque disposita,dum contraria concordant, et repugnantia fœderantur, indissolubili sibimet nexu ligata junguntur. Unde nullum fere terrenum corpus,quandiu naturalem sui statum obtinet,absque istorum coapta. tione consistit.Quod quia pene omnibus patet, huic demonstrationi supersedendum arbitror.

(a) Sit venia temporibus.

B

[ocr errors]

D

10. Hoc sane attentius intuendum est, quod sequitur, ne purior ignis evolet,etc.Nam sicut terra et ignis præ cæteris elementis ipsa loci positione maxime sejuncta sunt, cum terra infima, ignis horum altissimus sit,ut pote cujus est naturalis locus in æthere, quem igneæ constat esse naturæ, quem etiam omnis flamma sursum tendens videtur appetere; ita etiam aliis quibusdam, præter illas quas supra diximus, differentis maxime dissociantur; hoc' est levitate et gravitate, puritate et crassitudine. Nam horum elementorum ignis purissimus est et levissimus; terra plus quam cætera densitatis et ponderis habere cognoscitur. Igitur ne horum quoque tanta diversitas ignem penitus terramque implicabili repugnantia separaret, geminata est procurata medietas,quæ, ut supra ostensum est, insolubili vinculo solet extrema connectere,aqua scilicet et aer; quæ utriusque illius contrarietatis apto quodam participio temperata, levitatem ignis terreno ponderi conciliarent. Habent enim utraque et aliquid levitatis cum igne, et cum terra aliquid gravitatis. Sed aer levitate sua igni vicinior est, aqua terreno ponderi magis appropinquat.

11. Sed tamen quantum interest inter aquam et aerem causa densitatis et ponderis,tantumdem inter aerem et ignem est. Et rursus quod interest inter aerem et aquam causa raritatis et levitatis,hoc interest etinter terram et aquam. Itemque quod interest inter terram et aquam causa densitatis et ponderis, hoc interest inter aquam et aerem : et quod inter aquam et aerem, hoc inter aerem et ignem. Nec solum sibi vicina et cohærentia comparantur, sed eadem alternis saltibus custoditur æqualitas. Nam quod est terra ad aerem, hoc est aqua ad ignem. Et quoties verteris, eamdem reperies jugabilem competentiam, qua inter se æquabiliter diversa sociantur. Et hoc quod ait, ne purior, id est levior ignis evolet, ac penitus dissocietur aterra: aut terra pondere suo mersa, et reliquis non cohærens elementis, a propria decidat stabilitate

12. Nam terram esse in medio totius cœlestis sphæræ, velut centrum,in medio circuli, ipsumque cœlum cum sideribus æquis ex omni parte spatiis a terra distare,omnes astrologiæ testantur auctores. Quod si ita est, necesse est terram undique aut aquis aut aere circumtegi. Unde nisi per divinam potentiam disposita elementorum connexione teneretur, necessario ut illi putabant a suo statu quadam demersione laberetur. Quod per hoc intelligi voluit quod ait, aut mersas deducant pondera terras. Sed cum nos secundum astronomiæ præceptores de ambitu coli, quo terram, licet per amplissima et immensurabilia spatia putant undique circumcingi,aliquid disputamus,absit ut nos quisquam vel hoc contentiose astruere, vel antipodarum fabulas recipere arbitretur, quæ sunt fidei Christianæ omnino contraria (a). Quapropter etiam sequentia istorum versuum, quibus philosophia velut ipsam Divinitatem invocando alloquitur,cum ingenti scrupulo tractare aggredimur:maxime quia hæc ad instructionem religiosæ conversationis fideique non pertinent. Et quoniam a scrutandis divinæ legis arcanis,quorum dulcedine piæ mentes in hac vita satiari non possunt his inutilibus vel ad modicum intenti præpedimur; tamen si dulcissimæ dilectionis vestræ voluntati satisfecero,nequaquam inutiliter laborasse me existimo: præsertim cum sicut sæpe dicenda sunt salutaria quæ teneantur,sic interdum dicenda sunt etiam noxia quæ vitentur. Sic igitur sequentes versiculos cum quanta potero brevitate transcurram, ut non quod nobis approbandum sectandumve sit, sed quod philosophia Boetii senserit, intelligi faciam.

13. Tu triplicis medium. etc. Philosophi unam totius mundi magnam videlicet animamducentes multa de ejus divina quadam natura atque potentia non secundum veritatem, sed secundum opinionum sua

rum commenta dixerunt. Quæ quoniam a nostris do- A gmatibus aliena sunt, prout necessitas hujus expositionis exigit, strictim attingenda, et transeunter commemoranda sunt.Nam sicut anima cujuscunque hominis totum implet corpus, vitalem motum membris omnibus præstet, ita hanc animam per omnem mundani corporis molem diffusam omnibus totius mundi, ut ita dixerim, membris suum cuique motum subministrare putaverunt. Nam et Maroid ipsum sentire videtur, quem constat in philosophicis disciplinis, quantum ad Epicuream sectam pertinet, fuisse pertissimum ; cujus insignis expositor Servius sextum Eneidos librum explanaturus sic exorsus est Totus quidem Virgilius scientia plenus est, in qua hic liber possidet principatum. In hoc libro dicit illa notissima:principio cœlum ac terras camposque liquentes-lucentemque globum lunæ Titaneaque astra-spiritus intus alit, totamque infusa per artus mens agitat molem. Ecce quam Boetius animam dicit, Virgilius spirituin,et post paululum men- B tem vocat. Et quod hic dicitur animam cuncta moventem per consona membra resolvis, ibi significatur in his verbis,totam infusa per artus mens agitat molem.

14. De hujus animæ generatione in præfato Macrobii libro nostris auribus inusitata de Timæo Platonis excerpta leguntur:ex quibus hic non verba per ordinem, sed verborum sensum paucis absolvam. Legitur ibiquod Deus abundanti majestatis fecunditate de se mentem creaverit, quæ vous vocatur : deinde ex hac mente anima mundana creata sit;cujus generationem per quamdam numerum virtutem idem Plato dicit imperio Creatoris effectam : nam monade, inquit, in vertice locata, terni numeri ex utraque parte fluxerunt; ab hac pares, ab ilia impares. Item post monadem a parte altera duo ; inde quatuor, deinde octo. Item primus par, et primus tetragonus ;a pari et primus x560s, hoc est primus numerus,a pari solidam figuram efficiens. Ab alterac vero parte tria, deinde novem, tum septem et viginti: primus videlicet impar,et primus tetragonus ab impari, et primus xúбocab impari. Hæc de Platonicis sint dicta figmentis.

15. Restat ut cur eamdem animam triplicis naturæ Boetius dixerit, explicare conemur. Aiunt enim quod habeat ex mente, de qua nata est, rationem, et ex sua natura vim præbendi sensus præbendique incrementi seminarium. Horum primum hoyxov,id est rationale, dicitur; secundum alo0ytixòv,id est sensibile; tertium qutixòv, quo intelligitur natura plantandi et augendi corpora. Dicitur et alio modo secundum quosdam auctores triplicis naturæ secundum humanæ animæ similitudinem,id est ut sit rationalis, concupiscibilis, irascibilis. Sed priorem. sententiam magis mihi videtur sensus hujus auctoris intendere. Nam illo modo ut cuncta moveat, se per cuncta diffundit, ut primo cœlestia universorum siderum corpora (nam et ipsa a Deo suas quasdam animas accepisse putant) velut mentis capacia pura et integra ratione, certoqne moveri faciat ordine. Deinde qui terrenorum corporum,quæ ab illa animari autumant, tres ordines sunt, in primo ipsorum,qui est hominum, tria illa simul agnoscuntur, quia et ratione utuntur,et sensibus vigent, et habent crescendi propagandique naturam. In secundo ordine, qui est bestiarum et pecorum et quorumlibet animantium, quoniam ratione carent, duo tantum ex his inveniuntur, sentire et crescere. Tertius ordo terrenorum el corporum in arboribus et herbis est, quæ carent tam ratione quam sensu et quia crescendi tantummodo usus in his viget, hac sola parte vivere dicuntur.

16. Igitur si verum philosophi dicunt, anima mundi secundum triplicem sui naturam tribus modis omni movet, ratione, sensu, incremento. Sed cœlestia corpora, sola stabili ratione movet; terrenorum infima, solo incremento; terrenorum prima,id

D

est humana,omnibus præfatis tribus modis; media, hoc est brutorum animalium, duobus. Porro quod hic membra mundi consona dixit,vel simpliciter accipiendum quod sibi congrua et convenientia sint, et singula in suo loco et ordine pulchra vel apta minime a se discordent ; aut intelligendum est hoc eum exprimere voluisse,quod maximis mundi partibus, id est septem planetarum circulis, maximam quamdam consonantiam licet a nostris auribus procul remotam inesse dicunt, eo quod ipsæ planetæ, quæ altiori circulo feruntur, acutioris soni melodiam suo concitent cursu; quæ vero inferiores sunt, gravius resonent;omnes tamen unam musicæ modulationis harmoniam consonent. Cujus rei tractatui majus et otium et temporis spatium quam nunc habeamus, impendendum est,et his tantum,qui naturam musicæ artis scire desiderant, utilis esse dignoscitur. Scimus tamen summos philosophos de horum circulorum intervallis et consonantia disputationem multorum voluminum edidisse.

17. Jam ergo videamus sequentia Boetii dicta, quibus adhuc mira quædam de hac anima commenta proponit dicens: quæ cum secta duos, etc. De hac animæ sectione in duos orbes posset esse aliquanta dubietas, nisi ipse hanc absolveret subjungens, simili convertit imagine cœlum.Apparet enim eum hoc dicere quod ipsa primum divisa in duos orbes moveatur, et cum impetu quodam rotetur ; atque ita molem cœli secum in eosdem orbes trahat atque convertat. Qualiter autem cœlum in duos sibi contrarios orbes circuitusque volvatur,omnium oculis, sed non omnium intellectui patet. Est autem unus sic notissimus cœli circuitus quo videmus ætherem cum infixis sibi omnibus sideribus ab oriente volvi in occidentem; ita ut nobis in ipso mundi vertice positum polum intuentibus,omnes stella videantur in dextris oriri, in sinistris occidere, præter illas quæ intra arcticum circulum continentur:nam ipsæ nunquam kosmi compatiuntur occasum, solo abscinduntur heliako.

18. Altera vero cœli conversio est, quam nobis planetarum, id est errantium siderum, cursus demonstrat;quæ quamvis in cælo non sint infixæ, sed sub cælo et contra cœlum ferantur, nemo tamen eas dubitat cœli sidera nominare. Hoc itaque cœlum,quo illæ feruntur, aerem multi vocant;licet sic hoc aere qui avium volatus sustinet, sicut natura multo sublimius, ita incomparabili puritate lucidius:cujus con versio contra illud superius ab occasu semper fit in orientem, meridianam scilicet plagam intuentibus a dextra in sinistram. Denique quod ipsæ sicut et catera per diurna vel nocturna spatia ab oriente procedere et in occasum vergi videntur, inde fit quod vehementior ætheris volubilitas eas velut invitas secum trahit;ipsæ tamen momentis omnibus in contrarium quasi retro gradiuntur :quod in luna, quæ ex illis septem infima et terræ proxima minorem omnibus circulum et ideo celeriorem permeat cursum, manifestissimum est, cum nova circa solis occasum vix apparet, sequenti vespere jam lucidior magis ab occidente recessit. Atque hic ejus ab occasu recessus æquis quotidie spatiis in tantum augetur, ut quarto decimo die,toto jam superiore hemisphærio decurso, ipso sole in occasum demerso plena in oriente lampade procedere videatur.

19. De solis autem per eamdem viam cursu, id est per zodiacum æquis signorum duodecim spatiis dimensum,quoniam omnibus vel tenuem computi et astrologiæ scientiam habentibus res nota est, superfluum reor aliquid dicere. Sed neque de reliquis quinque, Saturni scilicet stella, et Jovis, Martis, et Veneris, atque Mercurii, ullam mentionem facere, quidquam ad hoc opus pertinet;præter ad hoc tantum demonstrandum, quod cum duo circuitus siderum sibimet adversi cognoscantur,hæc septem loci situ inferiori, et omnibus aliis contrario cursu vagari, ab his qui diligenter inspiciunt comprobantur. Opor

tet igitur in hoc loco rei veritatem acriter intendere, A et hanc philosophicis longe separare figmentis, ut istam cœli ac siderum mirabilem in diversa circumvolutionem non ignotæ nobis mundi animæ,sed omnipotentis Dei ineffabili fieri virtute credamus. Sane quod illa anima dicitur,in semet reditura meat, hoc significat quod omnis ille motus per eosdem circuitus semper repetitur;et quodcunque spatium permeasse videtur, ad id ipsum ineundum festinat, ut iterum vadat.Omnis enim circulus quoties in orbem rotatur, in se ipse revolvitur. A quo non dissonat quod in Salomone legitur:Gyrans gyrando vadit spiritus, et in circulum suum revertitur.

20. Nec hoc prætereundum quod ait,mentem profundam circuit:significat enim mentem homini divinitus datam,sed corporea cogitationis mole depressam et aggravatam,ut ait Cicero in libris de Republica (a) videri sibi hominem a natura non ut a matre, sed ut a noverca generatum, corpore nudo, fragili et infirmo; animo autem anxio ad molestias, humili ad B timores,molli ad labores,prono ad libidines:in quibus esset velut obrutus quidam divinus ignis ingenii et mentis. Ecce in quo profundo mens posita, data sibi divinitus ingenii profunditate circumeuntem se contrariis duobus itineribus cœli circuitum perspexit, attendit, numeris et intelligentia comprehendit. Ut merito profunda dicatur,quæ sine profunda cogitatione talia investigare non potuit. Nam utroque modo mens humana profunda dicta intelligi potest, et a profunditate sensus et ingenii, et quia terra inhabitatione deprimitur,cum ex omni parte sursum a terra æqualis sit altitudo ad cœlum,et cœlo deorsum nihil profundius noverimus quam terram. Secundum hanc ergo locorum positionem omnis altitudo et cœlum, omais profunditas refertur ad terram : et idcirco hoc magis ad præsentem sensum videntur respicere; quia tota illa utriusque orbis revolutio profunditatem terræ circuire cognoscitur. Unde fit ut ipsa inaccessibilis et celerrina tam immense molis vertigo, vehementi tractu suo velut quodam impetu omnia crassa et gravia ex omni parte ferri cogat in terram, quæ sola manet in medio immobilis quasi centrum.Omnis enim sphæra dum æquo libramine volvitur,nihil in ea est immobile præter centrum. Ipsa autem terra non movetur, quia necesse est ut circa aliquid immobile sphæra moveatur:qui motus omnia,quæ densitatis aliquid habent, deorsum trahens, procul a superioribus coeli partibus removet,ita ut etiam nubes non altius quam decem stadiis a terra dicantur posse levari.

21. Sequitur,tu causis animas.etc. Horum intellectus verborum magisest fugiendus quam expositione pandendus: nam explicita ratione maximæ mundi animæ, nunc de statu minorum animarum incipit loqui, easque factas eisdem quibus et illam asserit causis.Sed hoc de ipsis intelligi vult,quod minime recipit fides Christiana,eas videlicet a prima sui conditione in cœlo positas ex contemplatione mentis divinæ beate vixisse; deinde quasdam ex his in corpora humana delapsas,iterum post resolutionem eorumdem corporum terrenis purgatas vitiis originem suam repetere, et in cœlum redire,atque,ut Virgilius ait, rursus in corpora velle reverti. Dignitatem vero primæ conditionis his verbis exprimit:Provehis, et levibus sublimes curribus aptas. Hoc itaque significans, quod incorporeæ levitate naturæ velut quibusdam curribus in sedes sidereas provehantur. Quod autem dicit,in cœlum seris, de mundi luminaribus cuntisque sideribus intelligi vult,quæ cœlo inserta vivere et ratione uti, affirmare nitebantur.

22. Porro in terram seris de humanis tantum dictum est animabus,quas, ut dixi,et de cœlo demissas in corpora, et quia igneæ sunt, ut aiunt,naturæ eadem natura reducente, illuc eas, licet post longa

(a) In editione mea lib. 11,1.Nostrum tamen auotorem ex Augustino potius referente, quam ex ipso

C

D

putant tempora, reverti. De quarum descensu ad terras, inanissimas texunt fabulas, quomodo terrenorum desiderio corporum incipiant a divinæ mentis contemplatione dilabi: deinde per zodiacum ad septem sphæras planetarum devenientes,ex singulis earum singulos motus quos in exercitio terrenæ vitæ sint habiture sortiantur: videlicet in Saturni sphæra ratiocinationem,in Jovis vim agendi,in Martis animositatis ardorem, in Solis sentiendi opinandique naturam, desiderii vero motum in circulo Veneris, pronuntiandi interpretandique scientiam in orbe Mercurii, naturam plantandi et augendi corpora in in gressu, inquiunt, globi lunaris exercent. Sed quis tam demens est ut hæc monstruosa commenta procul a fide sua non removeat? Scire tamen ea vel ad hoc tantum prodest, ne quis dum hæc a doctissimis auctoribus aliis verbis expressa legerit, non hoc, sed aliud aliquid quod verum sit,eos dicere existimans, in errorem dulci sermonum compositione ducatur. Ecce enim dum idem Boetius in quinto hujus operis libro dicit humanas animas liberiores esse, necesse est, cum se in mentis divinæ speculatione conservant, minus vero cum dilabuntur ad corpora, minusqué etiam cum terrenis artubus colligatur; quis hoc eum de descensu animarum in corpora dicere intelligeret,nisi hanc philosophorum sectam prius compertam haberet?

23. Sane quia superius coelestium corporum, id est siderum, vitas quasdam vel animas hic auctor commemoravit, non est prætereundum quod de præcipuis mundiluminaribus sole et luna etiam nostri quidam auctores hoc senserunt,quod in consummatione mundi receptura sint præmium laboris sui. Nam sanctus Hieronymus in libro nono explanationis in Isaiam prophetam ubi exponit hunc versiculum (b), Et erit lux lunæ sicut lux solis. et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum, inter cætera ita dicit: Erit iumen lunæ sicut lumen solis,quando dederit Dominus cœlum novum et terram novam, et transierit habitus mundi hujus,ut luna et sol laboris sui et cursus sui præmium consequantur: etenim exspectatio creaturæ revelationem filiorum Dei exspectat quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem filiorum Dei: licet ea quidam organa lucis intelligentes, insensibilia esse contendunt. Luna ergo solis fulgorem accipiet. Nec mirum hoc de clarissimo sentire elemento,cui principatus noctis est traditus, cum de sanctis quoque scriptum sit, fulgebunt justi quasi sol: et sol septuplum lumen accipiet, sicut lux septem dierum,quando ab initio conditus mundus.

24. Hæc sancti Hieronymi dicta, quoniam in aliis nostris auctoribus aliquid tale non legimus,et ipse quoque contraria quosdam sentire non tacuit,contentiose defendenda non arbitror. Nam nullam penitus rationalem creaturam a Deo in principio conditam secundum Scripturarum auctoritatemintelligo pra ter angelos et homines. Porro vel angelicum vel humanum spiritum his sideribus esse permixtum auin eis conversari, non videtur omnino credibile. Unde sufficiat nobis scire quod Scriptura loquitura Deo facta esse duo magna luminaria: naturam vero illorum altius velle scrutari, temerarium est. Pauci vero versus qui restant expositione non indigent, quoniam in eis pura et aperta ad Deum oratio funditur. Fateor tamen videri mihi quædam in his verba philosophorum redolere venenum; sed quoniam ea catholicæ aures rectius accipere et in meliorem partem interpretari solent,et ob hoc fidei non nocent, id gratanter accipio, atque de his censui reticere. Habes, domine desiderantissime, qualem tenuitas ingenii mei componere potuit,explanationem super obscuros Boetii versus:in qua si quisquam aliquid utilitatis invenerit,merito gratificabitur jussioni tuæ.

Tullio, sumpsisse hunc locum puto. (b) Cap. xxx, 26, in libri fine."

« PoprzedniaDalej »