Obrazy na stronie
PDF
ePub

que incipiunt Aristotelis categoria Boetio interprete. P. 59, Aristoteles IIsp! punvelas Boetio item interprete. P. 88, Ciceronis Topica. P. 181, Boetii Topicarum. Differentiarum libri quatuor. P. 223,Introductionis in Categoricos Syllogismos libri duo. P. 300, De Hypotheticis Syllogismis libri tres. P. 401, Liber Divisionum. P. 431, Liber Definitionum Victorini.P.501, DE RHETORICÆ COGNATIONE. P. 509, LOCORUM RHETORicorum distincTIO. P. 512, Liber ante prædicamenta.

gratiis in bibliothecarum forulis manu scripta deli- A quæ est propter codicis defectum acephala: ibidemtescunt. De his tamen mentionem fecerunt bibliographi, quorum diligentiam Petrus Bertius in prolegomenis ad Boetianum de Philosophiæ consolatione opus haud scio an superaverit, etsi ne is quidem cuncta annotavit.Ego vero antiquos codices lustrans nihil diu Boetianum ineditum deprehendebam: nam Vaticani codices, qui permulti Boetium continent, ne illam quidem lacunam explent, qua laborat editus Boetii ad Ciceronis Topica commentarius. Tandem vero aliquando perveterem codicem nactus sum,qui duo inedita tam præclari scriptoris opuscula mihi largitus est.

Porro de horum sinceritate ne dubitarem, testis adfuit utrique lucubrationi Sigebertus Gemblacensis, cujus cap. 37, hæc verba legebam: Boetius (præ- B ter cætera) de cognatione dialecticæ et rhetoricæ et distinctione rhetoricorum locorum scripsit. Et vocabu. lum quidem dialecticæ a Sigeberto vel quovis alio obtrusum est; etenim titulus mei codicis et res ipsa id respuunt; de cætero Sigeberti affirmatio verissima est. Jam cum Sigeberti testimonium adeo sit evidens, miror sane Trithemium cap. 201, ejusque asseclam Bertium præf. cit., a quibus liber tantummodo de Locis rhetoricis commemoratur. Et quoniam Bertium coarguere cœpi, dicam insuper, falso ab eo in deperditis Boetii scriptis collocari librum de Circuli Quadratura: est enim hic Franconis, qui sæculo XI vixit, fetus,qui quoniam in codicibus post Boetii Geometriam poni solet, ut ex Vaticano quodam exemplari cognosco, idcirco perperam a nescio quo properantis oculi lectore ad Boetium est translatus: isque error in aliorum narrationes, ut fit, migravit.

Age vero nobilis, et fortasse unicus, qui hæc duo opuscula conservat codex, paginarum 562 est, membraneus,sæculo circiter xi scriptus, cujus hæc con. tinentia est. Pag. 8, explicit in Porphyrium isagoge,

AN.

C

Insuper scrutanti mihi Boetianos, ut dixi, codices mentem præ cæteris pervetustus quidam defixit, sæculo ferme x scriptus, codex de Philosophiæ Consolatione, non tam ob egregia et vetera ad id opus scholia notabilis (nam hæc sæpenumero in mss. occurrunt) quam ob prolixum quemdam et doctum ad aliquot Boetiani operis carmina commentarium, Bovoni antistiti missum, typorumque luce, ut mea fert opinio, plane dignum. Tres autem fuerunt sæculo decimo Bovones abbates monasterii novæ Corbeiæ ad Visurgim flumen in Saxiona, ut Mabillonius in Actis sanctorum Benedictinorum t. VII, p. 706, diligenter narrat. Jam secundi Bovonis tempore floruit Brunus in nova Corbeia monachus, Quia vero commentarius, de quo loquimur, Bovoni ab auctore B. inscribitur,valde suspicor Brunum esse commentarii parentem, Bovonem autem evasisse deinde episcopum. Præterea, quod in commentario mentio fit barbaricarum incursionum, id apprime ætati illi convenit. Namque apud prædictum Mabillonium t. VI, p. 489, Adamus Bremensis tractum quemdam historie (quæ jam intercidit) recitat auctore Bovone Corbeiensi abbate, qui de rebus sui temporis scribens, sic aiebat: Cum modernis temporibus gravis barbarorum irruptio in omni pene Francorum regno debaccharetur.

MANL. SEV. BOETHI
SPECULATIO DE RHETORICÆ COGNATIONE.

1. Quanta sibimet ars rhetorica cognatione junga-
tur, non facile considerari potest; vixque est etiam
ut auditu animadverti queat, nedum sit facile re-
pertu. Cujus quidem rei errorem divisa de singulis D
disputatio præceptorum creat: de unoquoque enim
præcipiunt, nihil de communi laborantes. Quam
partem doctrinæ vacuam, ut possumus, aggredia-
mur. Dicemus igitur de genere artis, et de specie-
bus,partibus,instrumento, instrumentique partibus
opere etiam, officioque auctoris, et fine. Quocirca
quid in commune speculandum est, hinc disseren-
di sumamus exordium.

2. Rhetoricæ igitur genus est facultas; species vero tres, judiciale (a), demonstrativum, deliberativum. Et genus quidem id esse quod diximus, patet. (a) Ita loquitur auctor etiam §. 11.

Species autem idcirco sunt quas superius enumeravimus quoniam in his tota rhetorica est. Integra enim vis est rhetoricæ in judiciali genere causarum ; integra in demonstrativo vel deliberativo. Sed hæc genera sunt causarum ; omnes enim causæ vel speciales vel individuæ sub horum unum trium generum cadunt: ut sub judiciale quidem speciales, ut majestatis vel repetundarum, individuæ vero, ut Cornelii majestatis, vel Verris repetundarum. Cadunt sub deliberativum vero quæcunque causæ cosultationem habent, ut si specialiter accipias de bello vel pace; si vero individuæ, ut de bello Pyrrhi vel pace. Eodem modo etiam in demonstrativis quæcunque veniunt in laudem et vituperationem; ut si specialiter, ut laus viri fortis; individuæ

vero, laus Scipionis, sub demonstrativum cadunt. A prior, rhetorica; secunda, dialectica nuncupatur :

3. Materia vero hujus facultatis est omnis quidem res proposita ad dictionem; fere autem civilis quæstio. In hanc species a rhetorica venientes quasi quædam formæ capiunt sibi materiam, et tripliciter informatam tenent figura, quod posterius liquebit: ut civilis quæstio quæ adhuc informis secundum species erat, fiat accepto fine unicuique specierum rhetoricæ subjecta. Ut formis adhuc civilis quæstio, cum acceperit ex judiciali finem justi, fiat ipsa civilis quæstio in judiciali genere constituta. Cum vero ex deliberativo sumpserit utile vel honestum, tunc fiat ipsa civilis quæstio in deliberativo causarum genere constituta. Si vero ex demonstratione sumpserit bonum,tunc demonstrativa fit civilis quæ stio.Veniunt autem in materiam species ex rhetorica: quod aliter in materia sua quælibet facultas non potest operari, quam si suas adhibeat partes; absentibus enim cunctis suis partibus, rhetorica ipsa quoque est absens.

4. Sed quoniam de speciebus dictum est rhetoricæ, quomodo sunt genera causarum, ita sunt ut omnium negotiorum quæ in civili negotio constituta sunt informata. A fine justo judiciale sit genus. Omnium vero quæ constituta in civili quæstione honestum vel utilem finem ceperunt, deliberativum sit genus: omniumque quæ in civili posita quæstione finem honesti, justi, bonive sumpserunt, sit demonstrativum genus. Sed de his hactenus.

5. Nunc de partibus rhetorice providendum est. Partes enim rhetoricæ sunt quinque; inventio, dispositio, elocutio, memoria, pronuntiatio. Fartes autem vocantur idcirco, quia si quid harum defuerit oratori, imperfecta facultas est. Atque ideo quæ universa formant oratoriam facultatem, ea partes facultatis ejus dicere. nihil absurdum est. Sed hæ partes quoniam rhetoricæ facultatis sunt, totamque rhetoricam facultatem componunt, necesse est ubi fuerit rhetorica, ipse quoque subsequantur. At est rhetorica in propriis speciebus integra: omnes igitur rhetoricæ partes inerunt rhetoricæ speciebus. Quocirca etiam his civilibus negotiis tractandis adhibebuntur, quæ a supradictis rhetoricæ speciebus in formantur. Æque igitur in judiciali negotio et in deliberativo et in demonstrativo, inventio, dispositio, elocutio, memoria, pronuntiatioque, conveniunt.

B

C

[blocks in formation]

quæ hoc superiore differt, primum quod illa civiles ὑποθέσεις, hæc (α) θέσεις considerat; dehinc quodilla continua oratione, hæc (b) intercisa peragitur; et quo rhetorica oratio habet præter adversarium judicem, dialectica vero eodemjudice quo adversario nititur(c)

7. Hæc igitur rhetorica oratio habet partes sex : prooemium, quod exordium est, rationem, partitionem, confirmationem, reprehensionem, perorationem; quæ partes instrumenti rhetoricæ facultatis, quoniam rhetorica in omnibus suis speciebus inest, eisdem (d) inerunt ; nec potius inerunt, quam hisdem quæ peragunt administrabunt. Itaque et in judiciali genere causarum necessarius est ordo proœmii et narrationis atque cæterorum, quæ (e) in demonstrativo deliberativoque necessaria sunt. Opus autem rhetoricæ facultatis docere et movere : quod nihilominus hisdem fere sex instrumentis, id est orationis partibus, administratur. Partes autem rhetoricæ, quoniam partes sunt facultatis, ipsa quoque sunt facultates. Quocirca ipsæ quoque orationis partibus quasi instrumentis utentur in partem, atqne ut his operentur, eisdem inerunt. Nam nisi adsint (f) prædictæ rhetoricæ partes, ut inveniat, eloquatur, disponat, meminerit, pronuntiet, nil agat orator. Eodemque modo ex (g) quæ fere partes instrumenti, nisi habent omnes rationis partes, frustra sunt. Hujus autem facultatis effector oratorest cujus est officium dicere apposite ad persuasionem.

8. Finis tum in ipso, tum in altero. In ipso quidem, ut bene dixisse, id est dixisse apposite ad persuasionem: In altero vero, persuasisse. Neque enim si qua impediant oratorum quominus persuadeat, facto officio, finis non est consecutus. Sed is qui officio quidem fuit contiguus et cognatus, consequitur, facto officio; is vero qui extra est, sæpe non consequitur. Neque tamen rhetoricam suo fine contentam honore vacuabit. Hæc quidem ita sunt mixta, ut rhetorica insit speciebus, species vero insint rhetorica(h). Causarum autem partes status esse dicuntur, de quibus hoc modo dispiciendum est. Quomodo enim partes esse putabuntur causæ, si ita partes ut species ? quomodo fieri potest, ut in una causa plures constitutiones sint? nam species sibimet impermixtæ sunt. At veniunt in causam plurimæ constitutiones; non sunt igitur partes causarum, velut species status. Illud quoque quod nulla species aliam sibi oppositam speciem ad substantiam juvat. Constitutio vero constitutionem confirmat ad fidem. Nec vero fieri potest ut ita sint causarum quasi totius partes. Nullum enim compositum ex una parte totum atque integrum esse potest. At in causa () constitutio una idonea est constituere

causam.

9. Quid igitur est dicendum? Patet via rationi. (f) Cod., nam in exordiis sint.

(g) Cod., earum.

(h) Deest in cod. rhetoricæ. (i) Cod., causam.

Neque enim causæ ejus pars esse dicitur consti- A orator. Officium hujus, bene dicere. Finis,tum bene

tutio, quæ in controversiam venit, et quam status
constituit: cum præsertim qui additur ad causam
status, jam una constitutione firmata, non sit prin-
cipalis sed accidens; atque in uno negotio tot ve-
niant controversia quot sunt constitutiones. Sed
quot controversiæ, tot causæ et licet eas unum
contineat negotium, causæ tamen impermixtæ sibi
variantur. Ut qui juvenem de lupanari exeuntem
vidit, paulo post de eodem loco uxorem suam vidit
egressam, accusat juvenem adulterii. Hic unum ne-
gotium quod vertitur est; causæ autem dua: una
conjecturalis, si neget se fecisse; altera finitiva, si
in lupanari concubitum non dicat posse adulterium
putari.Sed neque neganti pars est ejusdem contro-
versiæ conjecturalis status ; neque definienti defini- B
tio totam enim continet causam. Causam autem
voco non generaliter, sed controversiam constitu-
tione aliqua firmatam.

10.Sunt autem partes constitutiones causæ generalis hoc modo. Si enim omnis causa conjecturalis esset, nec alius status inveniretur, non esset status conjecturalis causæ pars,sed ipsa causa esset sine dubio conjectura. Sed quoniam partim conjectura, partim sine, partim qualitate, partim translatione, causæ omnes tenentur, pars est constitutio causæ, non ejus quam tenendo informat, sed ejus quam dividit generalis: cujus scilicet quasi membrum aliquod abscidens suum facit unaquæque constitutio. Sunt igitur partes ut species causa constitutiones generalis, non ejus quam unaquæque tenens informaverit.

11. Quare est genus rhetoricæ facultas. Rhetorica vero species tres (a),judicialis, demonstrativa, deliberativa.Materia autem civilis quæstio,quæ dicitur causa. Partes hujus materiæ constitutiones. Rhetoricæ partes,inventio,dispositio, elocutio, memoria, actio. Instrumentum, oratio. Instrumenti partes, exordium, narratio, partitio, confirmatio, reprehensio, peroratio. Opera, docere et movere. Actor, (a) Fit epilogus. Recole autem § 2.

dixisse tum persuadere est.

12. Tota rhetorica in speciebus ; species vero ita totam materiam informant, ut tamen vicissim tolam sibi vindicent: quod ex hoc intelligi potest, quoniam omnes sibi materiæ partes singulæ species tenent. Nam in judiciali quatuor constitutiones invenies,et in deliberativa demonstrativaque easdem quatuor invenire queas. Unde ostenditur,si omnes partes causæ generalis,quæ est civilis quæstio, singulæ species habent, omnes vero partes causam esse; ipsam causam,id est civilem quæstionem, ab speciebus vicissim vindicari totam : eo modo quo vox uno tempore ad plurimorum aures pervenit cum suis integra partibus, id est elementis. Nam eodem tempore tota causa ad diversas species cum suis partibus transit.

13. Sed cum species in materiam venerint, id est
in civilem quæstionem, et eam cum suis obtinue-
rint partibus,inferunt secum etiam ipsam rhetorica
facultatem: quare etiam rhetoricæ partes. In sin-
gulis ergo constitutionibus erunt rhetoricæ partes.
Sed illata materia rhetorica infert secum instrumen-
tum suum. Infert igitur secum orationem, et hæc
proprias partes: eritque in constitutionibus exor-
dium et narratio et cætera. Sed cum instrumentum
venerit in civilem quæstionem,operam quoque suam
simul infert. Et docebit igitur ac persuadebit in
omni constitutione. Sed hæc per se venire non
poterunt, nisi sit is qui hæc moveat, velut artifex
atque architectus. Hic autem est orator, qui cum
C
ad causam accesserit, faciet officium suum. Bene
igitur dicet in omni genere causarum, et in omni
constitutione. Orator faciet etiam finem,tum ut bene
dixerit in omni constitutione, tum ut persuaserit.
De singulis igitur nunc quidem in commune tra-
clavimus: de unoquoque vero separatim post,si erit
commodum, disseremus.

EXPLICIT SPECULATIO COMMUNIS DE RHETORICE CO-
GNATIONE.

[blocks in formation]

LOCORUM RHETORICORUM DISTINCTIO.

1.Persona est quæ in judicium vocatur; negotium, D attributis personæ quamdam suscipit qualitatem.

factum dictumve personæ, propter quod in judicium

vocatur persona: et negotium suggerere argumenta non possunt; de ipsis enim quæstio est. Faciunt autem fidem negotio ea quæ sunt personis ac negotiis attributa. Persona quoque facit negotio fidem, sed non in eo quod persona est, sed in eo quod ex

(a) in cod. Mallii et mox Boecii. Sed rectiorem borum nominum scripturam pono ex antiquissimo

Circumstantiæ sunt, quæ convenientes substantiam
quæstionis etficiunt. Nisi enim sit qui fecerit, et
quod fecerit, causaque cur fecerit, vel locus tem-
pusque quo fecerit, modus etiam facultasque si
desint, causa negotiumque non stabit. Has circum-
stantias in gemina Cicero (b) partitur, ut eam, quæ
Boetii de Consolatione codice Vat.3363.
(b) Confer Cic. Rhet. 11, 9 sqq.

est quis circumstantiam in attributis personæ po- A ante factum,et dum fit,et post factum,quod gestum nat; sex vero quæ reliquæ sunt, in attributis negotio constituat. Et primam quidem ex circumstantiis, quæ est quis, quam personæ attribuit, secat in undecim partes: nomen, ut Verres; natura,ut barbarus; victus, ut amicus nobilium; fortuna,ut dives; studium, ut geometricus; casus, ut exsul; affectio, ut amans; habitus, ut sapiens; consilium; ut imo age,care pater, cervici imponere nostræ ; facta, ut orationes hæ quæ extra illud factum dictumque sunt quod nunc in judicium vocatur.

2. Reliquas vero circumstantias, quæ sunt quid, cur, quando, ubi, quomodo, quibus auxiliis, in attributis negotio ponit.Quid et cur dicens, continentia cum ipso negotio in causa constituens. Quid vero secans in quatuor partes in summam facti,ut pa- B rentis occisio; ante factum,ut concitus rapuit gladium; dum fit,vehementer percussit; post factum, in abdito sepelivit. Quæ omnia cum sint, tamen quoniam ad gestum negotium de quo quæritur pertinent,non sunt ea facta quæ in attributis personæ pertinent,vel numerata sunt. Illa enim extra negotium de quo agitur posita, personam informantia, fidem ei negotio præstant de quo versatur intentio : hæc vero facta quæ continentia sunt cum ipso negotio,ad ipsum negotium de quo quæritur pertinent. Postremas vero quatuor circumstantias Cicero ponit in gestione negotii, quæ est secunda pars attributorum negotiis.Et eam quidem circumstantiam,quæ est quando, dividit in tempus,ut nocte fecit; et in occasionem, ut cunctis dormientibus. Ubi vero ex circumstantiis locum dicit,ut in cubiculo fecit. Quomodo vero,ex circumstantiis modum,ut clam fecit. Quibus auxiliis,ex circumstantiis facultatem appellat, ut cum multo exercitu.

3. Sed ne id quod dictum est dum fit,idem putetur esse et id quod est in gestione negotii, hæc discretio est, quod dum fit illud est quod eo tempore admissum est dum facinus perpetratur, ut percussio. In gestione vero negotii ea sunt quæ et (a) Deest sine in cod.

C

est contineant. In omnibus enim tempus, occasio, locus, modus, facultas inquiritur. Rursus dum fit, factum est quo administratum est negotium. Quæ vero sunt in gestione negotii, non sunt facta, sed facto adhærentia, et quodammodo subjecta ipsi quod gestum est negotio. Amplius ea quæ sunt in gestione negotii sine his quæ sunt continentia cum ipso negotio esse possunt. Illa vero sine (a) his esse non possunt adjuncta vero negotio, ipsa quoque fidem faciunt quæstioni. Sunt autem ea quodammodo effecta et respicientia negotium quod agitur hoc modo.

4. Nam circumstantiæ septem in attributis personæ vel negotio numeratæ sunt. Hæc cum aliis cœperint comparari et quasi in revelationem venire, fiunt aut genus,aut pars,aut contrarium, aut eventus, aut majus, aut minus, aut simile, aut æque magnum,aut disparatum. Hæc itaque accidunt circumstantiis,quæ in attributis negotiorum numerata sunt; ut dum aliis comparantur, sumantur ex his argumenta factive dictive,quod in judicium vocatur. Distant autem superioribus,quod superiora vel facta continebant, vel factis ita adhærebant, ut separari non possent: ut locus, tempus, et cætera quæ gestum negotium non omittunt. Hæc vero quæ sunt adjuncta negotio, non inhærent negotio, sed accidunt circumstantiis: et tum demum argumenta præstant, cum in comparationem venerint ea quæ adjuncta sunt negotio.

5. Sumuntur vero argumenta non ex contrarietate, sed ex contrario; et non ex similitudine, sed ex simili; ut appareat ex revelatione sumi argumenta, in adjunctis negotio ; et ea esse adjuncta negotio, quæ sunt ad ipsum de quo agitur negotium affecta. Consecutio vero neque in ipsis inest rebus, neque ex comparatione reperitur; sed rem gestam velantecedentia consequuntur vel comitantia. Et quoniam facilis eorum locorum est discretio, tractatum huc usque constitui. Explicit.

[blocks in formation]

lium et naturalium processu,et perspicua intelligen- A perdidit temporis et expense. Completo autem non tiæ comprehensione novimus stabiliri.Imprimis ergo prima scilicet puerorum oblectamenta sunt prælibanda. Secundo videlicet qualiter adultorum elatio magistratui subjicienda sit,et disciplinæ connectenda. Tertio de eorum elatione reprimenda, exemplorum commendatione distincte exponendo. Quarto de scholarium sagaci provisione eorumque gradualista. tione. Quinto qualiter scholarium venerabilis ac sincera devotio ad magisterium proferenda sit. Sexto de magistraluum norma trinaque divisione statuque erga subditos modoque docendi præcognito. Hæc autem ad intelligentiæ cognitionem suscepimus peragenda, pristinum modum tractandi fere omittentes, nunquam leviori stylo perusi, quoniam in majori parte pro rudibus informandis est exsecutio,e! tanto levior dilucidandi debet esse translatio.

CAPUT PRIMUM.

Cum autem indiscrete impotens septennis infantia ducitur ad imbuendum, cavendum est ne membro- B rum indecens sit dispositio, ut pote integralium, et aeris intemperies, ut pote constringentis hiemis obtusitas, et comburentis æstatis profunditas periculi generet incrementum. Legitur enim Timot hei filium lepra incumbente, castratum, loripedem, gibbo tumentem, doctrinæ mancipatum, plebeiam exstitisse abjectionem suorumque sociorum detractionem ridiculosam.Similiter prætoris suburbani filium canicula instigante litteris vidimus mancipatum, cum autem solita non gauderet umbrella, propria virtute destitutus, ictericiæ pœna permollitus, vitalibus tandem spiritibus attenuatus, lymphatico morbo occubuit. Ecce quantum difficultatis membrorum indecens indispositio, et aeris intemperies teneritati puerili contulerunt.

Cibariorum autein mediocris sit facultas ; Potus autem sit tenuis ejusdemque parcitas ; Vestium autem similiter absit penuria. Imprimis igitur figurarum elementa repræsentan- C tium imprimenda est dilectio, conjungendarumque litterarum non parum artificiosa conjunctio. Nec tali laborioso certamini multum est insistendum,nec cito, ut Servio placet, abeundum, quoniam si visus est in multis promptior, in aliis reperitur tunc et habilior. Secundum laboriosi certaminis stat ædificium, in Probi Didimique traditionibus, necnon aliorum philosophorum quos venerabilis commendat auctoritas. Animadvertendum est autem inhujusmodi ut fideli resolutioni subjaceat lata traditio, et a discentibus idioma verbo tenus explicatum sit, fundamenti enim tenacitatem in his oportet consistere. Nec menstruoso saltu Phoebes abeundum est, nec solari cursu tantum confirmandum, sed expleto Mercurii intervallo, eodemque fere duplicato diligenter immorandum. Diligentiam enim cujuslibet operis obtusitas permollitur. Senecæ traditio, inexpletio Lucani, Virgilii prolixitas, et Statii urbanitas, dura Flacci translatio, durior Persii elitio, Martiani non indigna læsio, Nasonis discretio, sunt indaganda memorialique cellulæ commendanda.Cæterorumque philosophorum (prout ingenii suppetit capacitas) non sub silentio est prætereunda moralitas, ut sic sententiosa dictaminis vigeat serenitas, et metrorum floreat jucunditas. O quam Tullii venerabilis facundia summis desideriis est collocanda. Cavendum autem in hujusmodi ne contingat ut Lotario contingebat, ipse enim triginta annis ignorantiam suam prædictorum philosophorum in gymnasiis tradidit imbuendam. Cum vero dies ut præesset mediocribus advenisset, cujus uxor esset Eneas dubitasse se diutus asserebat, quem in hemistichiorum Virgilii serenitate invenisset. Requisitusque aquodam suorum discipulorum qualiter primam hujus dictionis syllabam magister vertere versu posset, respondit absurdum esse tanti nominis primam syllabam abbreviari, sed potius acuto accentu pronuntiari. Ecce quantum duræ cervicis obtusitas

PATROL. LXIV.

D

indebite hujusmodi gymnasii rudimento, ad majoris inquisitionis scientiæ limina procedendum est. Scientiæ, inquam, quam veri falsique novimus indagatricem, solamque scientiam scientiarum titulo subtilitatis obstipantem subjecta. Hæc est, inquam, scholaris domina, quæ penetranti vestium natura ad scientiarum quarumlibet fastigia præbet incrementa virtutum. Quid autem lucidius cognitione quinque universalium, quæ est trivialium scientiarum magistra, quadrivialiumque potentia, collateralium scientiarum plenitulo ? Ad hujus autem imperialis dominæ apicem scandendum est hoc ordine. Imprimis igitur terminorum intrinseca cognitio, eorumque in propositione non latens copulatio, propositionumque non indigna connexio sunt appo. nenda. Terminorum autem determinationes quas syncategoremata appellamus, memorialiter menti sunt imprimendæ, ut pote quæ sophisticæ non parum deserviunt phantasiæ. Horum autem notitiam Trebatium virum meminimus prudentissimum, sed in hoc imperitum, quasi indignam scientiam relatu sub silentio præteriisse. Die autem conflictus adveniente, eumdem miserrime ab his sophistica vincente detentum vidimus, et indecenter a suorum collegio sequestratum. Qui ulterius? angustia pudoris confusus, quod prius censebat indignum eloquio, postea sociatim mendicabat. Hujus autem imperialis dominæ fimbriis dotata ars sophistica, pelulanti animo confusa, nugatoriæque loquacitatis eulogio perusa, mulieris fuco vultu perfusa, barbaras nationes obliquo sidere respiciebat, quam in commentariis Alexandri et nostris novimus decoratam, et translatione perfectam summopere esse curandam. Ad istorum et cæterorum perfectionem triplici solemus uti recordatione, quarum prima est vocalis, secunda mentalis, tertia vero communis. Vocalis sophisticum facit, mentalis judicium, communis si continuata fuerit facit perfectum. Vocalis cæcitatem, mentalis scientiam, communis usum. Usus autem ad magisterium properare festinat. Sicut enim prudentia sine justitia parum vel nihil prodest, justitia autem sine prudentia multum : sic scientia sine usu prodest parum, usus autem sine scientia prodest multum. Si vero bonæ indolis scientiæ tirunculus totam nequeat seriatim comprehendere orationem,saltem primam capiat pronuntiationem, donec gradatim procedendo continuum producere possit effectum. Visis autem levitatum scientiis, de speculatione Porphyriana quinque universalium quæ ab Aristotele monstra vocantur attendendum est, ad ipsius categorias necessaria, quæ luce expositionis in commentariis nostris bis patefecimus. O quantum utilitatis habetur in his si intrinseca habeatur cognitio! Nonne literalis Sophronici facultas est vitio notanda. Inquam. Nostra quoque volumina styli schemate decorata non sunt omittenda. Aristotelis

quoque tota succincta brevitas, licet voce tædiosa, non tamen infructuosa : malui enim potius fideli deservire translationi quam arrogantiæ reprehendi temeritate. Quid enim Aristotelis lucida veritate serenius? Nec dum hæc geruntur, grammaticæ fructuositas nullatenus est oblinquenda, per eam enim cujuslibet artis commendabilis redditur possessio jucunda. Rhetoricæque lepos, quadrivialium quoque honor studii comparatione acquisita, pro posse non debent omitti. In his autem studii protervitas florem generat, fructumque parturit si dubitationi permixta fuerit et tempestiva.

CAPUT II.

Visis autem scholarium rudimentis et virtutum incrementis, nunc de eorum subjectione erga magistros breviter est ordiendum, quoniam qui se non novit subjici, non noscat se magistrari. Miserum est enim eum fore magistrum qui nunquam se novit esse discipulum.Debet autem discipuli subjectio in tribus consistere, scilicet in attentione, benevolentia et do

39

« PoprzedniaDalej »