Obrazy na stronie
PDF
ePub

B

quidem ad rudem,syllogisticarum autem ad expertum. Et tentandum accipere ab iis quidem qui in Syllogismis triti sunt propositiones,ab iis vero qui in inductionibus similitudines, in hoc enim utrique exercitati sunt. Omnino autem exercitationis gratia disceptantibus tentandum afferre aut syllogismum de aliquo,aut propositionem, aut solutionem, aut instantiam, sive recte quis dicat, sive perperam, vel ipse,vel alter,et ad quidpiam uterque. Ex his enim facultas,exercitatio autem facultatis gratia, et maxime circa propositiones et instantias. Est enim (ut simpliciter dicam) dialecticus, propositivus et instantivus. Est autem proponere quidem,unum facere quæ sunt plura.Oportet enim unum omnino sumere ad quod est oratio. Instare autem quod unum est, facere plura. Nam aut dividit, aut interimit, hoc quidem dans, illud autem non dans, eorum quæ proposita sunt. Non est autem cum omni disputandum, neque contra quemlibet exercitandum. Nam necesse ad aliquos pravas fieri orationes, ab eo enim qui omnino tentat apparere, diffugiendum, justum autem omnino tentare syllogismo concludere, verumtamen non pulchrum, eo quod non oportet adversus quoslibet facile consistere. Quandoquidem necesse est parviloquium inde emergere, nam qui exercitati sunt non possunt abstinere a disputatione sine altercatione. Oportet autem et factas habere orationes ad hujusmodi problemata, in quibus cum paucissimorum copia eas ad quam plurima utiles habeamus.Illæ vero sunt universales, et ad quas in

Tentandum autem et ea (in quæ sæpissime incidunt A versali. Exercitatio autem facienda, inductivarum disputationes) tenere. Nam quemadmodura in geometria ante opus est circa elementa exercitatum esse,et in numeris circa capitales prompte se habere, et multum refert ad hoc et alium numerum cognoscere multiplicatum, similiter quoque et in orationibus promptum esse ad principia, et propositiones memoria scire oportet: nam perinde ac in memoriæ sensorio solum loci positi statim faciunt ipsas res memorare, et hac faciunt ad ratiocinandum promptiorem,eo quod ad determinatas illas inspiciat secundum numerum.Propositionemque communem magis quam positionem in memoria ponendum.Nam principiorum et suppositionum copiosum esse mediocriter, difficile. Amplius, orationem unam plures facere assuescendum, velut ii qui occultissime abscondunt.Tale autem erit si quis quam plurimum abscedat ab affinitate eorum de quibus est oratio; erunt autempotiores orationum universales maxime, quæ id pati possint,ut quoniam non est una plurium disciplina: sic enim et in iis quæ sunt ad aliquid, et in contrariis, et conjugatis est. Oportet autem et reminisci universales facere orationes, tametsi fuerit disputans particulariter. Sic enim et plures licebit unam facere, similiter autem et apud rethores in enthymematibus. Eumdem autem quam maxime fugere, contra universale ferre syllogismos. Et semper oportet considerare orationes, si in pluribus communibus disputantur. Nam omnes particulares in universali disputatæ sunt, et inest in particularibus ejus quod est universale demonstratio,eo quod non est syllogizare quidquam sine uni- C promptu quidpiam adinvenire difficile est.

ELENCHORUM SOPHISTICORUM ARISTOTELIS

LIBRI DUO

AN. MANL. SEV. BOETIO INTERPRETE.

CAPUT PRIMUM.

LIBER PRIMUS.

Quod intendit, et aliquem syllogismum sophisticum

esse.

De sophisticis autem redargutionibus, et de iis quæ videntur redargutiones (sunt autem captiosa ra- D tiocinationes,at non redargutiones)dicamus oportet, incipientes secundum naturam a primis. Quod igitur hi quidem syllogismi, illi autem (cum non sint) videntur, manifestum est. Nam quemadmodum et in aliis id fit per quamdam similitudinem, sic et in orationibus se habet; etenim hi quidem habitum probe habent, illi vero videntur, ex tribu tumentes, et componentes seipsos ; et pulchri hi quidem ob pulchritudinem, illi autem videntur, seipsos fucantes. Et in inanimatis quoque similiter, nam et illorum hæc quidem argentum,ista vero aurum revera sunt; illa non sunt quidem, apparent autem secundum

sensum, ut lithargyrina et stannea,argentea, et felle tincta, aurea. Eodem autem modo et syllogismus, et redargutio hæc quidem est, illa vero non est, apparet autem propter imperitiam; nam imperiti velut distantes, a longe speculantur.Nam syllogismus quidem ex quibusdam est positis,ut colligamus aliquid aliud ex necessitate ab iis quæ posita sunt per ea quæ posita sunt; redargutio autem syllogismus est,cum contradictione conclusionis; illi vero id quidem non faciunt. Videntur autem ob multas causas,quarum unus locus aptissimus et publicissimus per nomina. Nam quia fieri non potest ut res ipsas ferentes disputemus,sed nominibus pro rebus, utimur signis,et quod accidit in nominibus,in rebus quoque arbitramur accidere,quemadmodum iis qui calculis supputant.Id autem non est simile,nam nomina quidem finita sunt, et orationum multitudo;

res vero numero infinitæ sunt. Necesse est igitur A quid monstrare; tertium vero,ad hoc quod est ino

plura eamdem orationem et nomen unum significare;
quemadmodum igitur et illic qui non sunt prompti
calculos sustinere, a scientibus decipiuntur, eodem
quoque modo et in orationibus qui nominum virtu-
tis sunt ignari perfacile captionibus allucinantur,et
ipsi disputantes, et alios audientes. Ob hanc igitur
causam, et eas quæ dicendæ sunt, est syllogismus,
et redargutio apparens, atque non existens.
CAPUT II.

De generibus disputationum.
Quoniam autem quibusdam magis operæ pretium
est videri esse sapientes, quam esse et non videri
(est enim sophistice apparens sapientia, non existens
autem, et sophista pecuniarum aucupator ab appa-
rente sapientia, et non existente), manifestum pro-
fecto est quoniam necessarium est illis et sapientis
opus videri facere magis quam facere, et non videri.
Est autem (ut unum ad unum dicamus) in unoquo-
que opus sapientis, non mentiri quidem ipsum de
quibus novit, mentientem autem manifestare posse.
Hæc autem sunt, hoc quidem in eo quod potest dare
orationem, illud autem in eo quod sumere. Necesse
est igitur illos qui volunt sophistice agere,dictarum
orationum genus quærere. Operæ enim pretium est
eis,nam hujusmodi potestas faciet videri sapientes
cujus sunt desiderium habentes. Quod autem tale
orationum genus est,et quod talem appetunt pote-
statem,illi quos vocamus sophistas, manifestum est.
Quot autem sunt species sophisticarum orationum,
et ex quo numero potestas ea constat, et quot par- C
tes contingit esse negotii, et de aliis quæ suffragantur
ad hanc artem,nunc dicamus.Sunt igitur ad dispu-
tandum orationum genera quatuor:doctrinales,dia-
lecticæ, tentative, contentiosæ. Et doctrinales qui-
dem sunt quæ ex propriis principiis cujusque disci-
plinæ, el non ex his quæ videntur respondenti,
colligunt: nam oportet credere eum qui dicit.
Dialecticæ autem, quæ ex probabilibus collectivæ
sunt contradictionum. Tentativæ vero, quæ ex iis
colligunt quæ videntur respondenti, et quæ necessa-
rium est eum scire qui simulat se habere scientiam,
quomodo determinandum est in aliis;porro conten-
tiosæ,quæ sunt ex iis quæ apparent probabilia, ap-
parentes syllogistice. De demonstrativis autem in
Analyticis dictum est; de dialecticis vero et tenta-
tivis,in aliis. De altercatoriis autem et contentiosis
nunc dicendum.

CAPUT III.

Fines sophistæ, et loci sophistici in dictione. Primum igitur sumendum est quot conjectant qui in orationibus decertant et coaltercantur. Sunt autem hæc quinque numero, redargutior falsum, inopinabile, solæcismus, et quintum,quod est facere nugari eum qui condisputat. Hoc autem est frequenter cogere idem dicere, aut quod non est,sed quod apparet quodque esse horum. Nam maxime volunt apparere redarguere; secundum autem,falsum ali

pinabile ducere; quartum,solecismo uti facere:hoc autem est facere secundum locutionem barbarizare ex oratione respondentem. Ultimum autem, idem frequenter dicere. Modi autem redarguendi sunt duo:nam alii quidem sunt propter dictionem, alii vero extra dictionem.Sunt autem ea quidem quæ propter dictionem faciunt phantasiam ex numero; hæc quidem sunt æquivocatio, amphibolia, compositio, divisio, accentus, et figura dictionis. Hujus autem fides,et ea quæ est per inductionem, et syllogismus,et si qua sumatur alia, et quod totidem modis,si eisdem nominibus et eisdem orationibus non idem significamus.Sunt autem propter æquivocatio. nem hujusmodi orationes,ut quod discunt scientes: nam ea quæ memoriæ prodita sunt, discunt gramB matici. Discere enim æquivocum est,ad intelligere eum qui utitur disciplina,et ad accipere disciplinam. Ea rursus quod mala bona sunt, nam quæ expediunt bona sunt, mala autem expediuut. Duplex enim expediens est et necessarium quod accidit plerumque in malis (est enim quoddam malum, necessarium)et bona quoque expedientia dicimus esse. Amplius autem eumdem sedere, et stare, et ægrotare, et sanum esse: nam qui surgebat stat, et qui sanabatur, sanus est; surgebat autem sedens,et senabatur ægrotans. Ægrotantem enim aut sedentem quidlibet facere aut pati non unum significat,sed quandoque quidem qui nunc ægrotat aut sedet, quandoque autem qui ægrotabat prius ; verumtamen sanabatur quidem ægrotans cum ægrotans,sanus est autem non cum ægrotans,sed ægrotans non nunc,sed prius.Propter autem amphiboliam sunt orationes tales, velle capere me pugnantes. Et putasne quod quis cognoscit, id cognoscit? nam et cognoscentem et cognitum contingit, ut cognoscentem significare hac oratione.Et putasne quod quis videt, id videt? videt autem columnam,quare columna videt.Et putas quod tu dicis esse, id tu dicis esse? dicis autem lapidem esse, quare tu lapis, dicis esse. Et putas est silentia dicere? duplex enim est et id, silentia dicere, hoc quidem eos qui dicunt silere, illud autem ea quæ dicuntur.Sunt autem tres modi secundum æquivocationem et amphiboliam. Unus quidem quando nomen vel oratio plura significat principaliter, ut aquila vel canis.Alius autem quando soliti sumus sic dicere. Tertius vero quando compositum plura significat, separatum vero simpliciter, ut scire litteras: nam utrumque fortasse unum quidem significat,et scire, et litteræ;ambo autem plura, aut litteras ipsas scientiam habere, aut litterarum alium. Amphibolia igitur et æquivocatio propter hos modos sunt. Propter compositionem vero hujusmodi sunt, ut possibile est sedentem ambulare, et non scribentem scribere : non enim idem significat si dividens quis dicat, et componens,quod possibile est sedentem ambulare, et non scribentem scribere. Et hoc identidem si quis componat non scribentem scribere.Significabit profecto quod habet potestatem, ut non scribens scri

D

B

bat, si quis autem non componat, quoniam habet A præcipue, quando quod in parte dicitur, ut simplicipotestatem quando non scribit, ut scribat. Et discit nunc litteras,si quis didicit quas scit.Amplius,quod unum solum potest ferre, plura potest ferre. Propter vero divisionem quod quinque sunt duo,et tria paria et imparia.Et quod majus æquale,tantumdem enim est majus et adhuc amplius; nam eadem oratio divisa et composita non idem semper videbitur significare. Ut ego posui te servum,existentem liberum. Et hoc, quinquaginta virum, centum heros liquit Achilles. Propter accentum autem, in iis quæ sunt sine scriptura, non facile dialecticis facere orationem ; in scripturis autem et poematibus magis. Utet poetam defendunt nonnulli adversus redarguentes quasi htc absurde locutum. Nec gemere aeria cessabit turtur ab ulmo,quod pentemimeri usus sit,et turture feminino: solvunt enim id accentu,dicentes quod aeria accentum finalem longum habet, et non ad turtur, sed ad ulmo, ut epithetum debet referri; et id de Nisa et Eurialo,cum Rutulos vino somnoque sepultos intellexisset.Cætera per terras omneis animalia somno laxabant curas,et corda oblita laborum.Talia igitur propter accentum sunt. Quæ autem propter figuram dictionis sunt,accidunt quando non idem ut idem interpretatur, ut masculinum, femininum,vel femininum, masculinum, vel quod inter hæc est, alterum horum, vel rursus quale quantum,lel quantum quale, vel faciens patiens,vel dispositum facere, et alia ceu divisum prius. Nam est aliquid quod non est eorum quæ sunt facere, ut eorum quæ sunt facere aliquid dictione significare; ut valere similiter figura dictionis dicitur ei quod est secare, vel ædificare, quamvis illud quidem quale quid,et affectum quodam modo significet, hæc vero facere aliquid. Eodem autem modo et in cæteris.Propter igitur dictionem redargutiones ex his existunt.

CAPUT IV.

De locis redargutionum sophislicar um extra dictionem. Earum vero quæ extra dictionem sunt captionum species sunt septem.Una quidem propter accidens; secunda autem propter id quod simpliciter,vel non simpliciter, sed aliquo modo, aut ubi, aut quando, aut ad aliquid dicitur; tertia autem propter redargutionis ignorantiam;quarta vero propter consequens; quinta autem propter id quod est in principio sumere; sexta propter id quod non est causa, ut cau

ter dictum sumitur, ut si non ens est opinabile quod non ens est; non enim est idem esse quidvis, et esse simpliciter. Aut rursum quoniam quod est non est, si eorum quæ sunt quidpiam non est, ut si non est homo: nam non idem est non esse quidvis, et non esse simpliciter, apparet autem,eo quod per. quam propinquum est dictione, et parum differat esse quidvis ab eo quod est esse, et non esse, quidvis ab eo quod est non esse.Similiter autem propter id quod est aliquo modo, et simpliciter, ut si Indus cum si totus niger, albus est dentibus, albus igitur et non albus est. Aut si ambo aliquo modo, quod simul contraria inerunt,tale autem in quibusdam quidem, cuilibet facile est considerare. Ut si sumens Æthiopem nigrum esse, dentibus dicat quod albus; si ergo ibi albus, quod niger, et non niger, putabit disputasse syllogistice, cum perfecerit interrogationem.In quibusdam vero latet frequenter,in quibuscunque cum aliquo modo dicatur,simpliciter videtur sequi,et in quibuscunque non facile est considerare utrum eorum præcipue sit assignandum. Fit autem tale, in quibuscunque similiter sunt opposita: nam videntur aut ambo,aut neutrum dandum esse simpliciter prædicari, ut si dimidium quidem album, dimidium vero nigrum, utrum album, an nigrum? Quæ autem sunt propter id quod non determinatur quid est syllogismus, aut quid redargutio, fiunt propter omissionem orationis:nam redargutio est coatradictio unius et ejusdem, non nominis, sed rei,et nominis non synonymi,sed ejusdem,ex iis quæ data C sunt ex necessitate,non connumerato eo quod erat in principio,secundum idem, et ad idem,et similiter, et in eodem tempore. Hoc autem modo fieri potest ut quis falsum dicat de aliquo,quidam autem omittentes aliquid eorum quæ dicta sunt, apparent redarguere ut quod idem duplum et non duplum, nam duo unius quidem dupla,tria autem non dupla. Aut si ejusdem idem duplum et non duplum, sed non secundum idem, nam secundum longitudinem duplum,secundum latitudinem non duplum.Aut si ejusdem, et secundum idem, et similiter, sed non simul,quare est apparens redargutio. Trahat autem. aliquis hanc et in eas quæ sunt propter dictionem. Quæ autem propter id quod in principio erat sumuntur, fiunt quidem sic et tot modis quot modis con

sam ponere; septima vero propter plures interroga- D tingit,quod in principio est petere; videntur autem

tiones unam facere. Propter igitur accidens captiones sunt,quando similiter quodcunque existimabitur rei et accidenti inesse: nam quia multa eidem accidunt, non est necesse omnibus prædicatis et ei de quo prædicantur, illa omnia inesse. Nam omnia sic erunt eadem,quemadmodum sophistæ dicunt:ut si Coriscus est alter ab homine, ipse est alter a se, est enim homo; aut si a Socrate alter, Socrates autem homo ab homine alterum dicunt esse confessum, eo quod accidit (a quo dixit alterum esse) hunc esse hominem. Propter id autem quod hoc quidem simpliciter, illud autem aliquo modo, et non

redarguere,eo quod non possit quis inspicere idem et diversum. Quæ vero propter consequens est redargutio,ideo est quod putent converti consequentiam, nam si cum hoc est ex necessitate, illud sit, et cum illud est,putant et alterum esse ex necessitate; unde et (quæ ob opinionem ex sensu sunt)deceptiones fiunt, nam sæpe esse mel fel suspicati sunt, eo quod sequitur flavus color mel. Et quia accidit terram pluvia madidam fieri, etiamsi sit madida, opinantur pluisse,id autem non necessarium est. In rhetoricis quidem quæ secundum signum fiunt demonstrationes,ex consequentibus sunt,nam

volentes ostendere quod adulter, quod consequens A est accipiunt,quod comptus,aut quod videtur noctu errabundus; pluribus autem hæc quidem insunt,prædicatum tamen non inest. Similiter autem et in ratiocinativis, ut est Melissi oratio, quod infinitum est universum, sumens autem universum ingenitum (nam ex nihilo nihil fieri) quod autem factum est ex principio fieri.Si igitur non factum est, principium non habet universum, quare infinitum; non necesse est autem hoc accidere, non enim si omne quod factum est, principium habet, etiam quidquid principium habet, factum est, quemadmodum neque si febriens calidus, etiam calidum necesse est febrire.Quæ vero propter non causam,ut causam,cum assumitur quod non causa est,tanquam propter illud fiat redargutio. Accidit autem tale, ad impossibile syllogismis necessarium enim est in his aliquid interimere ex iis quæ posita sint. Si ergo enumeretur in necessariis interrogationibus ad id ad quod accidit impossibile,videbitur propter id sæpe fieri redargu. tio,ut quod non est anima, et vita idem: nam si generatio corruptioni est contrarium, et alicui corruptioni erit quædam generatio contrarium mors autem corruptio quædam et contrarium vitæ; quare vita goneratio et vivere generari: hoc autem impossibile, non ergo idem anima et vita.Nequaquam collectum est,nam accidit (tametsi quispiam non idem dicat vitam et animam) impossibile, sed solum, contrarium vitam quidem morti, cum sit corruptio, corruptioni autem generationem. Incollectiles igitur simpliciter non sunt hujusmodi orationes, sed ad propositum incollectiles, et latet plerumque non minus ipsos interrogantes quod tale est. Propterigitur consequens, et propter non causam orationes hujusmodi sunt. Quæ autem propter id quod est duas interrogationes unam facere, quando latet plures esse, et perinde ac una sit, assignatur responsio una. In aliquibus autem facile est videre quod plures, et quod non danda una responsio, ut utrum terra mare est an cœlum? In aliquibus vero minus, et quasi una sit, aut confitetur (eo quod nequeunt respondere ad interrogatum) aut redargui videntur,ut putas hic et hic est homo? Quare cum aliquis percusserit hunc et hunc, percutiet hominem,et non homines.Aut rursum quorum hæc sunt quidem bona,illa autem non bona, omnia hæc bona,an non bona? Nam utrumvis dixerit, est qui- D dem ut aut redargutionem, aut falsum apparens videatur facere, nam dicere eorum quæ non sunt bona aliquid esse bonum,aut eorum quæ bona sunt non bonum, falsum. Quandoque autem assumptis quibusdam, redargutio etiam fiet vera, ut si quis concedat similiter et unum et plura dici alba, at nuda, et cæca: nam si cæcum est quod non habet visum, natum tamen habere, et cæca erunt quæ non habent visum, nata autem habere; quando igitur hoc quidem habet visum, illud autem non habet, ambo erunt vel videntia, vel cæca, quod est impossibile.

CAPUT V.

Omnes sophisticas redargutiones in ignorantiam redargutionis revocatum iri.

Aut igitur sic dividendum apparentes syllogismos et redargutiones,aut omnes reducendum ad redargutionis ignorantiam, iis qui hanc principium faciunt: fieri enim potest ut omnes resolvamus dictos modos ad redargutionis definitionem. Primum quidem si incollectiles fuerint,oportet enim ex iis quæ posita sunt accidere conclusionem,et (ut ita dicam) ex necessitate, atque non apparere: deinde et secundum partes definitionis,nam earum quæ sunt in dictione, hæ quidem sunt propter duplex, ut æquivocatio et oratio, et similis figura, consuetum enim id omnia ut et illud quidpiam significare. Compositio autem, et divisio, et accentus, eo qnod non B eadem est oratio, aut nomen quod differens, oportebat autem et id esse quemadmodum et rem eamdem, si debebat redargutio vel syllogismus esse, ut si tunica, non vestis syllogizetur, sed tunica, nam verum est et illud, sed non syllogizatum est; sed adhuc interrogatione indiget, quod idem significat ad eum qui quærit propter quod. Quæ vero secundum accidens definito syllogismo manifestæ fiunt,nam eamdem definitionem oportet syllogismi et redargutionis fieri,attamen et adjungere contradictionem,nam redargutio syllogismus est contradictionis; si igitur non est syllogismus accidentis, non fit redargutio: non enim si cum hæc sint, necesse est illud esse,id autem est album esse propter syllogismum; neque si triangulus duobus rectis tres augulos habet æquales, et accidit ei figuram esse, vel primum, vel principium, quod figura, vel primum,vel principium tale est: nam non quatenus figura, vel primum, vel principium, sed quatenus triangulus demonstratio.Similiter et in aliis. Quare si redargutio syllogismus quidam, non erit quæ secundum accidens redargutio. Verum propter hoc et artifices et omnino scientes ab insciis redarguuntur, nam secundum accidens syllogismos faciunt contra sapientes; qui vero non possunt dividere, aut interrogati concedunt, aut cum non dant, arbitrantur dedisse. Quæ vero propter id quod aliquo modo et simpliciter, quoniam non de eodem affirmatio et negatio est, nam aliquo modo albi, aliquo modo non album, et simpliciter albi, simpliciter non album, negatio est; si igitur cum datur aliquo modo esse album, quis ut simpliciter dictum accipit, non facit redargutionem: apparet autem propter ignorantiam ipsius,quid est redargutio. Manifestissime autem omnium quæ prius dictæ sunt propter redargutionis definitionem, quare et sic nuncupatæ sunt,nam propter orationis omissionem phantasia fit,et divisis hoc pacto, commune in omnibus his ponendum est orationis omissio.Quæ vero propter id quod sumitur quod erat in principio, et non causa ut causa ponitur, manifestæ sunt per definitionem,nam oportet conclusionem accidere eo quod hæc sunt, quod non erat in non causis, et

C

rursum non connumerato eo quod erat in principio, A ribus. Earum vero quæ sunt propter figuram, ob

quod non habent eæ quæ sunt propter petitionem
ejus quod in principio. Quæ vero propter consequens
particula sunt accidentis,nam consequens accidit;
differt autem ab accidente, quoniam accidens qui-
dem est in uno solo sumere, ut idem esse flavum,
et mel, et album, et cygnum, quod autem propter
consequens, semper in pluribus ; nam quæ uni et
eidem sunt eadem, et sibi invicem postulantur esse
eadem, propter quod fit ea quæ propter consequens
redargutio. Est autem non omnino verum, ut si sit
album secundum accidens, nam et nix et cygnus
albo idem, aut rursum in Melissi oratione idem
esse accipit factum esse, et principium habere, aut
æqualia fieri, et eamdem magnitudinem accipere.
Quoniam enim principium habet quod factum est, et B
quod habet principium, factum esse postulat, tan-
quam ambo eadem sint, eo quod principium habent.
factum esse et finitum.Similiter autemjet in iis quæ
æqualia facta sunt, si eamdem magnitudinem, et
unam sumentia æqualia fiunt,et quæ æqualia facta
sunt, eamdem et unam magnitudinem sumunt,
quare consequens sumit, quod igitur propter acci-
dens redargutio, in ignorantia redargutionis est,
manifestum, et quod ea quæ est, est propter con-
sequens. Inspiciendum autem est id et alias melius.
Quæ vero propter id quod est plures interrogationes
ut unam facere,in eo sunt quod non enucleamus,
sive non dividimus propositionis orationem, nam pro-
positio unum de uno est. Nam idem terminus unius
solius hominis. Similiter autem et in aliis.Si igitnr
una propositio est quæ unum de uno postulat, et
simpliciter erit propositio talis interrogatio. Atqui
quoniam syllogismus ex propositionibus est, re-
dargutio autem syllogismus, et redargutio erit ex
propositionibus. Si igitur propositio unum de uno,
manifestum quoniam et hæc in redargutionis igno-
rantia, nam apparet esse propositio quæ non est
propositio. Si itaque dedit responsionem ut ad
unam interrogationem, erit redargutio; si autem
non dederit, sed apparet, apparens redargutio.
Quare omnes loci cadunt in redargutionis ignoran-
tiam, qui quidem dicti sunt propter dictionem,
quia est apparens contradictio,quod erat proprium
redargutionis, alii autem propter syllogismi ter-
minum.

CAPUT VI.

Causæ deceptionem, captionum sophisticarum. Deceptio autem fit in iis quidem quæ propter æquivocationem et orationem, eo quod non potest quis dividere id quod multipliciter dicitur, nam quædam non est promptum dividere, ut unum, et ens,et idem. In iis autem quæ sunt propter compositionem et divisionem, eo quod nihil putatur differre composita et divisa oratio, ceu evenit in plurimis. Similiter autem et in iis quæ sunt propter accentum,non enim aliud videtur significare intensa, et remissa oratio in aliquo, aut non in plu

C

similitudinem dictionis: difficile est enim dividere quæ similiter et quæ aliter dicuntur (nam ferme qui hoc potest facere in procintu est ut videat verum, maxime autem sciet innuere), quod omne quod de aliquo prædicatur,arbitramur,idipsum aliquid esse, et ut unum intelligimus, nam unum, et substantiam maxime videtur sequi id quod est aliquid, et ens. Quare in iis quæ sunt propter dictionem hic locus ponendus, primum quidem magis deceptio gignitur in iis qui cum aliis considerant, quam qui per seipsos: nam ea quæ cum alio est consideratio, per orationem est: quæ autem per seipsos, non minus per ipsam rem. Deinde et per seipsos decipi accidit, quando in oratione facit considerationem præterea deceptio quidem ex similitudine, similitudo autem ex dictione. In iis autem quæ sunt propter accidens, eo quod non potest dijudicare idem et diversum, et unum et multa, neque quibus prædicatorum omnia hæc et rei accidunt.Similiter autem et in iis quæ propter consequens sunt, pars enim quædam accidentis, est consequens. Amplius, et in multis apparet, et postulatur hoc pacto,si hoc ab illo non separatur, nec ab altero separatur alterum. In iis vero quæ sunt propter omissionem orationis, et in iis quæ sunt propterid quod aliquo modo et simpliciter, eo quod propter parum, deceptio est, Nam quasi nihil consignificet quid aut aliquo modo, aut simpliciter, aut alicubi, aut nunc, universaliter concedimus. Similiter autem et in iis quæ quod in principio est sumunt, et in non causis, et quæcunque plures interrogationes ut unam faciunt: in omnibus enim bis est deceptio, ob id quod propter parum, nam non exacte discernimus neque propositionis neque syllogismi terminum, propter prædictam causam. CAPUT VII.

Ex quibus locis captiones falsæ.

Quoniam autem habemus propter quæcunque fiunt apparentes syllogismi,habemus et propter quæcunque fiunt sophistici syllogismi et redargutiones. Dico autem sophisticam redargutionem et syllogismum, non solum apparentem syllogismum aut redargutionem non existentem quidem; sed et existentem quidem, at apparenter accommodatam rei. Sunt autem illæ,quæ non secundum rem redarguunt, D et quæ monstrant ignorantes, quod quidem erat proprium tentativa. Est autem tentativa, pars dialecticæ; illa autem potest syllogizare falsum, propter ignorantiam ejus qui dat orationem. Sophistica autem redargutiones tametsi colligant contradictionem, non faciunt manifestum, si ignorat, nam et scientem impediunt hisce orationibus. Quod autem illas habeamus, hac via manifestum est, nam propter quæcunque apparet audientibus.ut interrogata syllogizare, propter hæc et respondenti utique videatur : quare erunt syllogismi falsi per hæc aut omnia, aut aliqua, nam quod non interrogatus arbitratur dedisse, et interrogatus quoque ponet. Verum in qui

« PoprzedniaDalej »