Obrazy na stronie
PDF
ePub

cipium, non tenes tempora, erat enim unde tractatur; fit in principio quod creatur... meus autem piscator vicit omne principium erat enim quod est, neque in tempore aliquo concluditur ut coeperit, quod erat potius in principio quam fiebat (de Trin. 2,13; M. 10, 60; sim. Thom. Tol.).

Allusione itaque ad Gen. 1,1 retenta directe enuntiatur : in illo principio cum res creari coeptae sint iam erat Verbum; consequenter autem inde efficitur, ut Verbum sine principio cogites (ut ait Chrys.). Uti recentiores, ita veteres quoque praeterea expendunt dici erat, non fuit. Nam v άdtopioτws indefinite prolatum, quonam in loco nos sistet (Cyr.)? et Thom. advertit verbum temporis praeteriti imperfecti maxime videri competere ad significanda aeterna, quia praeteritum imperfectum designet aliquid fuisse nec desiisse, sed adhuc remanere, et Cai. ait consignificari ita tempus praeteritum, quod simul consignificetur perseverare in illa duratione de qua sit sermo : praecessit initium sic quod perseverans erat cum initio (sim. Ians. Bar.).

Iam ostenditur, ubi erat: et Verbum erat apud Deum пρòç tòv Osóv; qua locutione declaratur Verbi subsistentia, distinctio (nam persona dicitur esse apud personam) et amica et socialis coniunctio cum altera persona. Nam monente Chrys. non dicit èv Oe, sed пρès τ. O, thу xaÐ' ὑπόστασιν αὐτοῦ ἀϊδιότητα ἐμφαίνων ἡμῖν; declaratur aeternitas secundum hypostasin, prout Cyr. quoque effert ostendi Verbum esse unum quiddam idque per se subsistens, alium autem esse Deum seu Patrem. Pariter consequitur Verbum esse coaeternum Deo (Theoph.) et qua ratione sit apud Deum, explicatur v. 18. 6,46; 8,38; 17,5 (cf. Ians. Mald. Bar. Nat.). Dein Verbi natura seu essentia declaratur : et Deus erat Verbum xa! Oɛòç i. e. habens naturam divinam Verbum erat. Propositiones ita connexuit evangelista, ut in qua voce praecedens propositio desineret, ab illa sequens inciperet, ut iam Bar. adnotat. Cum Oɛóç ponatur hic sine articulo, Ariani eo quoque loco usi sunt, contra quos agunt Chrys. Cyr. etc.; alii ex recentioribus volunt evangelistam ita quoque consentire cum Philone qui pariter Deum ipsum quidem dicat τὸν Θεόν, sed Λόγον, utpote minorem, solum Θεόν (Siegfried, Philo von Alexandria p. 317); verum iam Cai. Ians. Lap. aliique veram reddiderunt rationem, cur articulus debuerit deesse; « si enim utrobique addidisset articulum, iam confudisset personarum proprietates; sensus enim fuisset: et ille Deus apud quem dixi esse Verbum erat illud ipsum Verbum, vel ipsum Verbum erat ille ipse Deus Pater, apud quem dixi esse Verbum » (Ians.) et similiter Schanz, Weiss. Enuntiatur itaque Verbum esse Deum i. e. habere naturam divinam; sicut enim is est et dicitur homo qui habet naturam humanam, ita Deus est is qui

habet naturam divinam. Verbum igitur Deo Patri esse consubstantiale docetur (Cyr.).

Iam haec tria in unum colliguntur, quo magis uno conspectu tota Verbi sublimitas exhibeatur: v. 2 hoc (cum emphasi, hoc Verbum ita descriptum et declaratum) erat in principio apud Deum; erat itaque ab aeterno consubstantiale Patri eique coaeternum in amica illa coniunctione, habens cum eo unitatem naturae et concordiam voluntatis (Thom.). Ex qua sententiarum comprehensione Cyr. etiam contra eos arguit qui dicebant aliud esse insitum in Deo Verbum, aliud insito simillimum Filium et Verbum per quod Deus omnia operetur (i. e. contra Eunomium eiusque sectatores).

Unus Ioannes ex sacris auctoribus adhibet vocem Ayos. Ea voce utitur quoque praeter v. 14 in epistola prima 1,1 et in Apoc. 19,13; designari Filium Dei adeo est in aperto, ut ne Ariani quidem negaverint (Mald.). Verum duo quaeri solent cur ea usus sit voce et quid ea declaretur. Ex modo quo vocem scribens usurpat perspicuum est eum iam doctrina orali eandem dictionem et usurpasse et explanasse. Ex altera vero parte, cum ea vox nullibi neque in evangeliis neque in epistolis apostolicis reperiatur, certum videtur Christum se nunquam ita vocasse. Occasio autem qua Ioannes inductus censeri potest ad eam adhibendam repetenda erit ex eo, quod nomen hoc usurpabatur et ab eruditis Iudaeis (cf. Memra, in targumim) et ab iis quoque qui philosophia graeca, alexandrina tincti erant. Quam duplicem rationem iam indicavit Mald. monens nomen Memra notum et maxime usitatum fuisse apud Hebraeos et λóyov nominari saepe apud Philonem et alios philosophos graecos. Voluit ergo Ioannes, inde concludit Mald., accommodate ad usum loqui; voluit intelligi; videbat etiam id futurum lectori gratius. Eandem occasionem recentiores quoque assignant; ea voce usus est, ait Watkins p. 440, quia haec ipsa dictio ubique circa eum audiebatur, et Holtzmann in ea voce inter se coniungi ait flumina sapientiae de rebus divinis iudaicae et philosophiae graecae (Einleitung, 1892, p. 443); quare ea vox valde apta erat qua redemptoris lesu sublimitas omnibus statim ab initio proponeretur et sapientiae studio ducti ad eam allicerentur doctrinam. Ita Keppler quoque illam de Logo disquirendi rationem communem fuisse ait philosophiae et theologiae iudaicae et etiam magis excultam esse in philosophia alexandrina, qua per Philonem sapientia Graecorum coniuncta fuit cum placitis Iudaeorum (cf. Das Iohannes-Evangelium und das Ende des ersten christl. Jahrhunderts p. 18). Eodem modo Schanz ait vocem Abycg in philosophia alexandrina coniuncta cum graeca plane in usum exiisse ideoque Ioannem dictionem tamquam apud eruditos plane notam sup

[blocks in formation]

ponere. Et cum Act. 18,24 Apollo alexandrinus, ¿výp àóytos, vir doctus, Ephesum devenisse tradatur, exemplo demonstratur placita alexandrina ea in regione haud fuisse incognita. Insuper certum est tempore quo Ioannes scripsit evangelium iam serpere incepisse initia errorum gnosticorum (cf. Keppler 1. c.); quare omnino probabile est quod Corluy habet: ei nomini seligendo occasionem forte dederunt tunc iam grassantes doctrinae gnosticorum, qui ita post Philonem vocabant ens aliquod sublimius quod dicebant Iesu fuisse unitum; sic etiam nomina ἀρχή, ζωή, χάρις, ἀλήθεια, μονογενής a gnosticis tribuuntur aeonibus suis, quae omnia Ioannes in suo prologo sensu genuino exponit (p. 26).

Sed ea occasione assignata nullatenus dici potest quod Siegfried tamquam rem communiter admissam proponit evangelistam nomen Aoyos a Philone esse mutuatum (p. 317). Id enim ex duplice capite plane reiiciendum est. Nam si solius nominis ratio habetur, nomen innotescere et potuit et debuit tum ex sacris litteris veteris foederis tum praesertim ex usu doctorum, qui in targumim deprehenditur. Verum quidem est targumim in eam formam quam habemus non esse redacta nisi forte saeculo tertio vel quarto p. Ch.; at pariter certum est multa in iis contenta esse originis antiquioris et pertinere ad tempus Christi et apostolorum (cf. Matth. 5,34 seq. 12,1 seq. 23,16. Marc. 7,2-13. Act. 21,24. 2 Cor. 11,24). Iam in istis targumim frequentissimum est usurpari nomen Memra, i. e. Aóyos, Verbum, et ita quidem, ut quod in textu librorum sacrorum Iahve, Deus dicere et facere tradatur, in targumim adscribatur to Memra; v. g. Gen. 3,8 et cum audissent vocem Domini, in targum: vocem Verbi Domini. Qui modus eatenus in sacris litteris praeformatus est, quatenus haud raro verbum Domini personificatione quadam proponitur (cf. Ps. 32,4. 6; 106,20 misit verbum suum et sanavit eos, Ps. 147,15. Is. 55,11. Sap. 18,15 etc.), uti alias de Sapientia quasi de hypostasi sermo infertur. Unde doctrina de Aóy (de Ratione, Sapientia, Verbo) quasi in germine ipsis s. litteris offertur. A Philone autem nomen. esse repetitum insuper ex eo repudiandum est, quia inter Aóyov evangelistae et óyov Philonis ingens deprehenditur discrimen. Philonis quippe λóyos ex notionibus diversis, immo inter se saepius pugnantibus componitur; est quippe idéa rerum, vis Dei efficax, idéa vel ratio mundum permeans et in eo immanens, anima mundi, comprehensio omnium virium, complexio mundi sensibus non subiecti; est unum quoddam, at simul multiplex, deus secundus, attributum Dei et generatim omnia de eo colligit Philo quae a doctoribus Iudaeis de facie Dei, de angelo Domini, de Memra, quae de Sapientia. in s. litteris et de λóyw a philosophis graecis disputata sunt. Ex plurimis ea de re scriptis cf. Gfroerer, Philosophie und alexandrinische Theosophie I p. 168; Daehne, Jüdisch-alex. Religionsphil. I p. 202; Siegfried 1. c. p. 223; Zeller, Philosophie der Griechen III, 2 p. 371-386. Ex hisce iam elucet ingens discrimen. Unde ridiculum est, ut non dicam plane absurdum, quod Holtzmann 1. c. 445 evangelistae vitio vertit inter alia, scil. notionem λóyou

ab eo non ex necessaria consecutione esse retentam, quia Deus etiam sine λóy intermedio loquatur, velit, diligat, agat 1,33; 3,16. 17. 35; 6,40. 44; 9,29; 16,27; 17,6. Philo utique λóyov suum inducit quia Deus immediate per se non possit agere ad alia neque ullo pacto quoddam cum aliis inire commercium; at evangelistam reprehendere quia notionem Philonis non consequenter excoluerit ille solum poterit qui evangelistam prorsus non intelligit.

Quantopere differat Logos nostri evangelii a notione illa vocis apud Philonem ex illis ipsis satis elucet quae Holtzmann affert, ut quandam cognationem probet. Nam apud Philonem Logos est vis quaedam vel potentia, virtus divina homines illuminans, ille Logos non creat, sed format mundum, ille solum ut idea mundi est in Deo. Sane plane aliter Logos evangelii; est hypostasis, est creator mundi, est Deus. Falso rem ita describit Holtzmann, ac si Logos sola Incarnatione fieret hypostasis. Quae affinia sunt, facile explicantur eo fonte communi, ex quo uterque hauriunt, scil. ex vetere testamento. Ita quod gloria Dei in eo revelatur, quod omnia facit secundum id quod in Patre videt, quod hominibus gratiam Dei conciliat, in animis iustorum habitat, homines arguit, etc.; haec omnia de sapientia praedicantur, partim quoque de verbo Domini et apud targumim de Memra. Alia quae afferuntur ad cognationem probandam, ex falsa evangelii interpretatione originem ducunt (cf. Holtzmann, Handcommentar, Leipzig 1893, p. 43.)

Quid nomine Asyou, Verbi de persona divina enuntiatur? Iam vero, adnotat Salm. tract. 3, teste Hieronymo in epistola ad Paulinum Ayos vox est plus gravida sensibus quam vox latina verbum; ait enim : Xóyos graece multa significat; nam et verbum est et ratio et supputatio et causa uniuscuiusque rei, per quam sunt singula quae subsistunt (ep. 58; M. 22,543); alii addunt sermonem, mensuram, definitionem, librum, orationem, oraculum. Quaeritur ergo quaenam vox latina significantius et magis proprie exprimat vocem Aéyos; interpres noster vertit Verbum, Erasmus Sermo, Tertulliano et Caietano magis placet Ratio. Haec Salm. Communissima et recta versio, quam syrus quoque interpres et armenus et recentiores ad unum omnes retinent, est Verbum. Ita enim yog in libris sacris ubique intelligitur; ubique de verbo Dei, non autem de ratione etc. mentio infertur. Unde iam sequitur etiam nostro loco eandem interpretationem esse retinendam, dummodo sensum gignat in Filium Dei aptum. Atque id quidem quam maxime habetur. Nam apud veteres iam usitatum est verbum appellare notitiam illam seu conceptum seu cognitionem quam mens in se format; ita iam loquitur Rufinus in explic. symb. n. 4: expedi primum, si potes, quomodo mens quae intra te est generet verbum, et apud S. Augustinum sollemne est verbum mentis, verbum cordis;

[ocr errors]

<< formata cognitio ab ea re quam scimus verbum est quod in corde dicimus» (tract. 1 in Ioan., de Trinit. 15,10. 11. 12; M. 42,1070 etc.), et simili modo Eusebius quoque Aóyov dici Filium Dei affirmat, quod omnium rerum artificiosas et efficaces rationes omnipotens in eo reposuit; dein explicat quam ingens discrimen intercedat inter verbum animae humanae et inter Dei Verbum quod habet propriam subsistentiam prorsus divinam et intelligentem (úzóστaov,... voɛpáv, Dem. ev. 5,5; M. 22,376-377). Et S. Basilius scribit in homilia ad Ioan. 1,1 : you duplex est intelligentia : alter enim voce profertur, alter internus (švdiάbeτos) est et animis nostris insitus... sed Verbum prout Deo convenit interpretare; cur Verbum? ut perspicuum sit processisse ex mente, quia imago est genitoris totum in se ipso genitorem ostendens, nihil inde separans et per se perfectum exsistens, quemadmodum et verbum nostrum totius nostrae cogitationis refert imaginem (M. 31,477). Similiter S. Ioannes damascenus discrimen explicat inter verbum humanum et Verbum divinum, quod Verbum a Patre genitum est et omnia in se ostendit quae in Deo conspiciuntur (de fide 1,6; M. 94,804).

Pater itaque se ipsum intelligens Verbum producit; « hoc Verbum ratio perpetua est, sapientia sempiterna, intellectus incomprehensibilis, veritas incommutabilis » (Rup.). Atque haec ratio, quia verbum est filius cordis (ut Aug. loquitur) potissima est. Accedit altera, quia verbum non solum verbum cordis est sed etiam oris. Unde etiam veteres non omittunt adnotare Verbum vocari, quia nobis sit interpres paternae voluntatis atque sententiae, sicut verbum vocale nostrum mentis et voluntatis nostrae est interpres (Or. Chrys. Theoph. Bon. Euth.). Illam priorem esse potiorem et nostro loco unice praecipuam patet quia evangelista loquitur de Verbo prout ab aeterno erat apud Deum; similitudo autem illa a verbo vocali deprompta non convenit nisi quatenus in tempore Deus nobis locutus est in Filio (Hebr. 1,1; cf. Tol. Ians.). Sed ex ipsa Verbi notione facile sequitur ratio conveniens, cur Deus per Verbum operetur atque sese manifestet ad extra, id quod theologi latius prosequuntur.

Illud in principio etiam explicari in sapientia (Or.) in Patre (Cyr. Bed. Thom. Bon. Nat. Bar. etc.) impune negligitur; evidens enim est eam interpretationem aliasque quae ex voce apy extundi possunt et extundebantur ab hoc loco atque hoc contextu esse alienas. Neque illa de Patre interpretatio fulciri potest ex Ioan. 8,25.

Verbo in seipso considerato v. 1.2 iam ostenditur, quomodo se habeat ratione creaturarum (Ians.) vel proceditur ad eius virtutem insinuandam quantum ad omnia quae exsistunt et secundo specialiter quantum ad homines (Thom.) vel agitur de Verbo in comparatione ad

« PoprzedniaDalej »