Obrazy na stronie
PDF
ePub

Scorpiac. 15) et ducet quo tu non vis, i. e. naturae affectum indicat innuitque animam invitam a corpore separari; nemo enim sine dolore corpus deponit (Chr. Theoph. Euth.). Hunc infirmitatis affectum quo nemo vult mori usque adeo naturalem reliquit, ut eum Petro ne senectus quidem auferre potuerit; hunc Christus ad nos consolandos in se quoque transfiguravit (Aug.), hunc apostolus quoque expressit :· ingemiscimus gravati eo quod nolumus exspoliari (2 Cor. 5,4).

Uti evangelista saepius facit (cf. 1,21; 6,64; 7,39; 11,13. 51; 12,6. 33; 13,11), ita hic quoque sermonem antecedentem explicat v. 19 hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum; << ex hoc loco manifeste efficitur Petrum cum Ioannes haec scribebat

iam fuisse interemptum >> (Patr. Corl.) et eos quibus scribit nosse modum eius martyrii (Schg.). Et cum hoc dixisset, dicit ei: sequere me; quam vocem explicant vel in universum : sequere vestigia mea, vel sequere mé in genere mortis (cf. Theoph. Euth. Rup. Mald.). Verum alii accipiunt de progressu corporali; surrexit enim Christus a loco ubi discumbebant et progrediens dicit Petro, ut sequeretur; sed corporali hac sequela simul indicari aiunt Petrum secuturum in morte crucis (Tol. Ians. Cai. Lap. Schg. Fil.). Verba Christi Mald. quidem de sequela spirituali solum vult intelligi; at Iesum cum haec diceret abire coepisse, non ut iuberet Petrum pedibus se sequi oportere, sed ut ipso abeuntis habitu declararet ita se mortis genere sequi debere, quemadmodum pedibus sequeretur.

Atque ex v. 20 certum est quod Thom. dicit: Domino dicente Petro sequere me, Petrus progressu corporali coepit eum sequi et Ioannes etiam cum eo; v. 20 conversus Petrus vidit illum discipulum quem diligebat Iesus sequentem, qui et recubuit in coena super pectus eius; cf. 13,23, et dixit : Domine, quis est qui tradet te? v. 21 hunc ergo cum vidisset Petrus, dixit Iesu : Domine, hic autem quid? videt Ioannem sequentem; coniectat eum quoque velle Dominum de sua sorte interrogare; unde sicut in coena Ioannes pro Petro interrogavit (13,24 seq.), ita nunc Petrus quasi vicem reddens putansque eum non audere interrogare sciscitatur (Chr.). Scivit Petrus Dominum singulari quoque modo a Ioanne diligi atque Ioannem a Domino; videt eum, cui non dictum erat: sequere me, tamen sequentem, quippe qui a Domino avelli non posset; Petrus ex familiari Christi colloquio iam audacior factus partim ex amore quo Ioannem prosequebatur quem interrogare modestiae causa non audere indicat, partim ex curiositate ad quam amor eum pertraxit hanc quaestionem Domino ponit (cf. Ians.). Ex amore eum sollicitum fuisse de sorte Ioannis eumque voluisse habere consortem : annon eadem nobiscum via incedet? cen

[graphic]

nem loannem non esse moriturum. Quare magna cum emphasi loannes in memoriam revocat quid Christus dixerit v. 23 exiit ergo sermo iste inter fratres, christianos, quia discipulus ille non moritur; et non dixit ei lesus: non moritur, sed : sic lege si eum volo manere donec veniam, quid ad te? sunt qui illud donec veniam ad iudicium in urbem lerusalem referant; cuius sententiae iam meminit Theoph., eam sequitur Tol. et fere approbat Schz.; alia quoque explicatio proponitur; legimus enim Matth. 16,28 sunt... qui non gustabunt mortem donec videant Filium hominis venientem in regno suo, quae verba Marc. 8,39 ita efferuntur: donec videant regnum Dei veniens in virtute, et similiter Luc. 9,27 donec videant regnum Dei. Unde inferri potest: Christum venire etiam significare regnum eius i. e. Ecclesiam esse in virtute constitutam. Verum praeplacet illud donec veniam ex ipso evangelio hoc 14,3 explicare; nam dictionem posse solum adventum secundum Christi significare, eo ipso loco excluditur.

Explicite ergo monet Ioannes non dixisse lesum sibi se non moriturum, ne scil. animi simplices turbentur et de promissione Christi falso iudicent, si mortuus fuerit. Sed non obstante hac eius monitione rumor ille et opinio tamen animis nonnullorum alte inhaesit. Est enim multorum indoles rerum mirarum ac portentosarum appetens amansque. De morte loannis aliquos dubitasse narrat Ambrosius (in Ps. 118 serm. 20 n. 12; M. 15,1487); alios asserere eum vivere et in sepulcro suo apud Ephesum dormire et eius anhelitu terram sensim scatere et quasi ebullire Aug. refert; secundum alios, ut Theoph. scribit, vivus ingressus est in sepulcrum et deinde translatus, sicut Henoch et Elias, et tandem occidetur ab antichristo cum Elia praedicans Christum. Tandem Nicephorus ita verba interpretatur: « non dixit ei, inquit, Iesus quod moriturus non sit; moriturus est enim eo quo Dei Genetrix modo; confestim vero reviviscet ac resurget incorruptibili scilicet corpore alterum magistri exspectaturus adventum » (eccl. hist. 1,35; M. 145,742).

Testimoniis veterum asseritur Ioannem rogatum a familiaribus suis vel ab Asiae episcopis evangelium suum scripsisse (cf. Clemens alex. apud Euseb. h. e. 6,14; M. 20,552; Hieronymus, de vir. ill. 9; M. 23,623) vel ut in fragmento muratoriano dicitur: recognoscentibus cunctis suo nomine descripsisse (cf. Cornely, Introd. III, 2. ed. p. 218. 220. Huius rei indicium etiam cernitur in v. 24 hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his et scripsit haec et scimus quia rerum est testimonium eius; unde subito illud scimus? nam lectio è pi quam Theoph. sequi videtur est plane negligenda. Corroborat suum testimonium etiam scientia aliorum discipulorum non solum

ego, sed omnes, scimus hoc testimonium esse verum, ita ut totius ecclesiae ephesinae quasi vox et affirmatio habeatur (cf. Alb. Thom. Mald. Corl. Schg. Schz. Fil.). Est sollemnis attestatio veritatis non solum rei in hoc capite narratae, sed totius libri; unde modus testificationis sollemnior scimus, quam 19,35 ille scit.

Ceterum cavet apostolus ne quis secundum libri huius argumentum iudicet Iesum pauca solum signa fecisse, solum breviter docuisse occasione paucarum festivitatum v. 25 sunt autem et alia multa quae fecit Iesus quae si scribantur per singula nec ipsum arbitror mundum capere posse eos qui scribendi sunt libros; « atque haec hyperbolice quidem enuntiari dicimus » (Cyr. Theoph.); qui loquendi modus, ut Aug. notat, etiam aliis in locis Scripturae reperitur (Ps. 67,22; 72,9), et qui habetur « quando id quod apertum est vel augetur vel extenuatur nec tamen a tramite significandae veritatis erratur, quoniam sic verba rem quae indicatur excedunt, ut voluntas loquentis nec fallentis appareat, qui novit quousque credatur, a quo ultra quam credendum est vel minuitur loquendo aliquid vel augetur» (Aug. sim. Thom. Bon. Cai. Mald. etc.). Sensus itaque est, multos scribendos fuisse libros, si omnia singulatim essent enarranda; sed eam voluminum multitudinem per hyperbolen declarat. —, Hyperbolen alii tollere studebant exponentes mundum de hominibus mundanis et capere de intellectu; « ecce enim hunc solum librum mundus capere non potest» (Rup. et sim. Orig. Ammonius, Severus in cat. Cord. Aug. Theoph. Euth. Bon. Lap.).

A. M. D. G.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

1.- Prima manifestatio baptistae et discipulis facta 1,19-2,11
a) Testimonium baptistae 1,19-28 . .

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[merged small][merged small][ocr errors]

b) Iesus suam cum Patre aequalitatem asserit 5,17-30 .
c) Iesus habet testimonium irrefragabile 5,30-47

Manifestatio Iesu altera in Galilaea 6,1-72

a) Iesus panes multiplicat 6,1-13

b) Iesus ambulat super aquas 6,14-21
c) Sermo de pane vitae 6,22-47 .

[ocr errors]

d) Iesus promittit Eucharistiam 6,48-59.
e) Separatio fit inter discipulos 6,60-72.

Manifestatio Iesu tertia in Iudaea 7,1-10,21.

a) Iter ad scenopegiam 7,1-13.
b) Iesus docet in templo 7,14-36.

[ocr errors]
[ocr errors]

1

7

13

17

24

27

44

53

61

92

92

93

99

115

127

128

136

150

159

166

172

179

184

185

195

203

212

213

217

220

231

239

245

246

232

« PoprzedniaDalej »