Obrazy na stronie
PDF
ePub

suasum erat, causam affert v. 9 nondum enim sciebant Scripturam quia oportebat eum a mortuis resurgere; « refertur ad hoc quod dicit: vidit et credidit; quasi diceret antequam videret, non sciebat Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere; sed quando vidit, credidit » (Thom.). Excusat itaque tarditatem credendi ex ignorantia Scripturae (Cai.) et simul declarat, cur alii quoque non crediderint mulieribus quae eis postea annuntiarunt resurrectionem, sed cur iis visa sint quasi deliramenta (Marc. 16,11. Luc. 24,11. 23. 24) Et tamen lesus adeo clare resurrectionem praedixerat, ut ipsi synedristae intellexerint (Matth. 27,63); « consuetudine audiendi ab illo parabolas non intelligebant et aliquid aliud eum significare credebant» (Aug. Bed.). Postea cum accepissent Spiritum sanctum, etiam perspexerunt resurrectionem esse praedictam (cf. Act. 2,25-27. 31; 13,33. 1 Cor. 15,3). Mysticam istius cursus discipulorum etc. explicationem de fide synagogae et gentium tradit Gregorius, hom. in evang. 22,2 seq. (M. 76,1175) eumque secuti Rup. Thom. Lap. etc.

Non invento corpore in sepulcro unus admirans, alter credens revertuntur (Tol.) v. 10 abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos, «< id est, ubi habitabant et unde ad monumentum cucurrerant » (Aug.); comparat Ians. illud Marc. 5,35 veniunt ab archisynagogo, id est ab eius domo. Interea Magdalene iterum, dum aliae mulieres iam recessissent, ad sepulcrum advenerat. Quo erat amore et qua de lesu sollicitudine, postquam Petrum et Ioannem certiores reddidit, continuo viam ad monumentum relegit et fortasse advenit, antequam illi duo recesserant, ita ut dum illi abirent, ipsa remaneret. Id enim indicari videtur v. 11 Maria autem stabat ad monumentum foris plorans, « viris redeuntibus infirmiorem sexum in eodem loco fortior figebat affectus» (Aug.); constantiam eius Thom. quoque laudat. Ut feminae assolent proclive ad commiserationem est muliebre genus (Chr.).

largos ex oculis fletus emittit, et non solum mortuum plangit Dominum sed quod existimaret a monumento sublatum (Cyr.); dum ergo fleret inclinavit se et prospexit in monumentum; iam scivit monumentum esse vacuum; tamen iterum circumspec'at, si qua spes affulgeret inveniendi corporis, pro more eorum qui quod impense diligunt quaerunt etiam ibi ubi antea non invenerunt, et vel ex conspecto loco ubi Dominus positus erat consolationem capiens (Ians.). Nam, ut Tol. notat : magna est amoris vis; cum enim iam vidisset semel et experta esset illic non esse corpus, cum tamen ubi esset non inveniret, ne se omni spe inveniendi privaret, maluit se primo non diligenter quaesivisse nec adamussim prospexisse sibi persuadere; iterum ergo prospicit, si forsan videat quod antea non viderat. Proprium est hoc quae

rentium aliquid et non invenientium, qui ex nimio inveniendi studio ad ea quae prius perlustraverant se convertunt iterum perscrutantes, quia nolunt sibi adimere spem inveniendi.

Iam ei paratur praemium amoris et constantiae v. 12 et vidit duos angelos in albis sedentes unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Iesu; angelos esse non cogitat nec mirari videtur una cogitatione ablati Domini unice occupata (Corl.). Non parvam tantae diligentiae mercedem accepit; quod discipuli non viderunt, illa videt; ipse habitus angelorum hilaritatem et gaudium prae se ferebat in vestibus scil. albis (Chr.). Ut Deus lux est, ita beati illi spiritus et Dei in aula gloriosi apparent in lucida veste; v. 13 dicunt ei illi : mulier quid ploras? dicit eis: quia tulerunt Dominum meum et nescio ubi posuerunt cum; ideo ploro, nescio quo transtulerint, ut eo vadens inungam corpus et vel mediocrem ex eo consolationem inveniam (Theoph.); v. 14 haec cum dixisset, conversa est retrorsum; cur subito se converterit retrorsum, rationem reddit ad animi indolem plane consentaneam Bon. : amor non sinebat eam sistere, immo modo huc, modo illuc respiciebat; ut anxia erat in quaerendo, non exspectabat responsum sed continuo respectabat (Ians.). Causam reddunt alii, quia ex angelorum vultibus vel ex strepitu quodam intellexerit adstare aliquem a tergo (cf. Chr. Theoph. Euth. Tol. Ians. Lap. Bar. Calm.); verum, cum nihil tale in narratione innuatur, melius est huiusmodi motus ex inquieto affectu quaerentis explicare, quo scil. fit ut omnia circum se perlustret (Nat. Corl. Schz.); et vidit Iesum stantem et non sciebat quia Iesus est, vel quia lesus in alia effigie ei ostenditur, cf. Marc. 16,12; vel quia oculi eius tenebantur ne eum statim agnosceret, uti euntibus in Emmaus evenit; ctiam postea discipuli non continuo Dominum apparentem cognoverunt; cf. 21,4 scq.

Iesus, ipse iam beatus, totus in id incumbit, ut suos consoletur suique gaudii consortes efficiat. Dolorem et lacrimas Magdalenae diutius videre non valens ipse se ei conspiciendum continuo praebet; quasi delectatus audire quanto animi affectu ab ea quaeratur et desideretur antea ex ea quaerit v. 15 dicit ei Iesus: mulier quid ploras? quem quaeris? illa existimans quia hortulanus esset, non ex veste id coniectat, sed quis alius summo mane in horto (19,41) aderit, nisi qui curam horti habet (Schz.)! dicit ei: domine, quia favorem petit, magna reverentia eum alloquitur et hortulanus aliquo modo est dominus horti, quia de rebus in horto disponit, ordinat; sed fortasse in ipso habitu vultuque istius hortulani iam elucet maicstas quaedam ac dignitas, qua appellatio illa honorifica sua sponte sit enata; si tu sustu listi eum, dicito mihi, ubi posuisti cum et ego eum tollam magna

་་

benevolentia, magnus amor mulieris (Chr.); dicit eum quasi omnes eadem secum cogitatione essent occupati; nam vis amoris hoc agere solet in animo, ut quod ipse semper cogitat, nullum alium credat ignorare (Thom. Ians.) et paratam se dicit de quovis loco tollere, nullum timens periculum; « mirabilis mulieris audacia quam mortui non terret aspectus et cuius valetudo ad grave mortui funus tollendum plus intentat quam possit » (Thom.); « perpende efficaciam persuasionis facillimam rem peto, ut tantum indices; nolo aliquem tibi laborem imponere; ego tollam; minus laborabis in indicando quam in auferendo laborasti; si in horto tuo habere non vis, dicito mihi; ego tollam; a me causam lacrimarum petiisti, animum compatientem indicasti; si meas vis lacrimas exsiccare, dicito mihi, ubi posuisti eum » (Tol.).

:

Iam lesus delectatus tanto mulieris desiderio diutius se illi non putavit celandum sed voce nota et familiari eam compellando se illi voluit innotescere (Ians.) v. 16 dicit ei Iesus: Maria; proprio nomine eam vocans magnam familiaritatem et amicitiam exhibet; conversa illa dicit ei: rabboni (quod dicitur magister); una voce Iesu a lacrimis ad summum avocatur gaudium; invenit quem tanto desiderio mortuum quaesivit vivum, sui amantem; prae nimio gaudio, quo animus eius abundat, non plus valet proferre. Quam vere scribit auctor aurei libelli de Imitatione Christi si lesus unum tantum verbum loquitur, magna consolatio sentitur (2,8). Rabboni 2927 didάoxaλe; qua explicatione ab evangelista addita ostenditur vel significationem suffixi esse usu et consuetudine detritam ac perditam (uti in Monseigneur, Monsieur, Madame) vel illud jod esse paragogicum, uti in rabbi; rabboni maioris reverentiae significationem habet prae usitato rabbi (cf. Marc. 10,51). Sed cur dicitur conversa, otpaqɛioa? modo enim ad eum locuta est sane vultu non averso. Existimat Patr. translatam esse significationem ex stupore quo tenebatur sese recipiens Iesum agnovit, ad se reversa; quae tamen notio ab usu verbi abest. Neque opus est novam significationem effingere. Iam Thom. bene notat dum loqueretur, sollicita de eo quod gerebat in corde, circumquaque respexit, si aliquod signum videret sepulti, et Cai. : hinc clare patet quod averterat se ex inquietudine affectus et statim agnita voce magistri convertitur ad Iesum verbo et facto (sim. Ians. Tol. Corl. Schz.); eam ad angelos sese vertisse, ut interrogaret cur obstupescerent, Chr. Theoph. Euth. censent et alii etiam (Ians. Lap.) commemorant; sed nihil indicatur de apparitione angelorum eousque permanente.

Maria itaque post tantam tristitiam videns Dominum vivum seque pristina familiaritate compellatam audiens summo perfunditur gaudio

et procumbens ad Iesu pedes arcte eos complectitur, ne iterum a lesu separetur. Putat enim iam nunc impleri verbum Iesu iterum venio et accipiam vos ad me ipsum, ut ubi`sum ego et vos sitis (14,3); quare desiderat, ut in hoc amplexu et in intima cum eo unione assumatur a lesu ad locum quem vadens ad Patrem suis praeparaverit (14,2. 3). Ex hac eius animi sententia verba Christi sunt explicanda, vel potius, ex responsione Christi eam fuisse eius opinionem et exspectationem colligimus; nam certum est Christum ei respondisse secundum id quod animo gerebat (tacitae eius interrogationi respondet, ait Tol.) v. 17 dicit ei Iesus: noli me tangere, pätou pou i. e. noli mihi adhaerere, nondum enim ascendi ad Patrem meum; non est, ut putas, me iam ad Patrem ivisse et nunc me redire, ut vos mecum assumam ad Patrem; quare noli ita pedes meos complecti quasi adhaerens mihi et iam non discessura. Permittit ei certe quod postea aliis quoque mulieribus permisit Matth. 28,9 illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius; at postquam aliquamdiu dulcissimo illo amplexu consolationem et praemium amoris sui et desiderii consecuta est, faustissimum hunc de Iesu nuntium aliis quoque perferre iubetur; vade autem ad fratres meos, nota Iesum in gloria constitutum etiam teneriore cordis affectu suos complecti; antea eos vocavit amicos (15,15); nunc fratres compellat, et eos quidem qui tempore passionis in eo scandalizati sunt, qui nunc quidem lugent et flent (Matth. 26,31. Marc. 14,27; 16,10. Ioan. 16,32), sed quos maiore hac dilectionis significatione erigere vult et consolari, et dic eis: ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum i. e. vivo, vivo, sed non iam uti antea vobiscum in terris mansurus, sed ascensurus ad Patrem, hanc relicturus regionem terrestrem; quibus verbis indicat, etsi per aliquod tempus maneat et suis se videndum praebeat, tamen rationem novae ipsius vitae fore plane aliam (cf. Tol. Ians.). Notandus quoque est modus loquendi : « alio itaque modo eius Pater est, alio noster? sane quidem; nam si alio modo iustorum Deus est, alio ceterorum hominum, multo magis aliter Filii, aliter noster est Deus. Cum enim dixit: dic fratribus, ne hinc aliquam suspicarentur aequalitatem, differentiam apponit » (Chr.); « non ait Patrem nostrum; aliter ergo meum, aliter vestrum; natura meum, gratia vestrum >> (Aug. Cyr. Bed. Rup. Bon. Barh. etc.)

Iussa exsequitur v. 18 venit Maria Magdalene annuntians discipulis: quia vidi Dominum et haec dixit mihi; ita narrat loannes explicite quae paucissimis referuntur Marc. 16,9; non refert Ioannes quod ibidem habetur: nuntiavit lugentibus et flentibus, et illi audientes quia viveret et visus esset ab ea non crediderunt (v. 10. 11); cf. Luc.

24,10. 11. Verum ipse Ioannes non iis annumerandus est qui non crediderunt; ipse iam credidit viso vacuo monumento (v. 8). Unde ea quoque re narratio synopticorum suppletur.

De explicatione v. 17 et nexu magna est opinionum diversitas; scil. quomodo cohaereat illud noli me tangere, et ratio addita nondum enim ascendi. Sunt qui nexum ita adstruant, ut id quo nexus efficitur supplendum esse dicant : noli diutius immorari in hoc meo contactu; saepius enim postea id tibi facere licebit; nondum enim ascendi (Bar. Lap. Nat. Patr. Corl. alii). Sed tum id quod rem constituit suppletur; porro Christus enuntiaret quod Magdalena oculis cernit ipsum non esse in coelis, et taceret quod scire maxime eius interest scil. fore ut saepius ei liceat amori suo satisfacere. Alii volunt indicari a Domino se nolle, ut accedat sicuti prius; priorem conversationis modum non restitui, se velle ut maiore reverentia sibi attendat (Chr. Theoph. Euth. Ians. Tol.). At Christus permisit, ut aliae mulieres accederent et pedes tenerent; praeterea non videtur adesse nexus: maiorem oportet adhiberi mihi reverentiam, nondum enim ascendi. Quid, num minor erit adhibenda postquam ascendit? Id incommodi sensit Tol.; unde ait causa haec non refertur immediate ad tactus prohibitionem, sed ad aliud quod consequebatur; et duas supplet cogitationes et interrogationes: cur te non tangam, cum sis vivus? et si non es vivus, ut nobiscum degas, quomodo nunc ad me venis? Quae omnia nimis esse coacta nemo negabit. Aliam rationem affert Cyr. cum nondum Spiritus sanctus missus esset, idcirco Mariam abigit, ut quae nondum Spiritum accepisset. Neque cernitur connexio in explicatione a Cai. data: ex hoc quod adhuc sum in terris, non putes me esse passibilem uti prius; neque video quid sibi velit haec acceptio: doceri Mariam, Iesum nondum ascendisse, debere itaque opus suum perficere ideoque non posse priorem conversandi modum admittere (Schz.). Alii ad mysticam explanationem confugiunt, figurari in Magdalene Ecclesiam de gentibus quae in Christum non crediderit, nisi cum ascendisset in coelum (Aug. Thom.) vel nondum in corde tuo ascendi, quia non credis me esse unum cum Patre (Aug. Bed. Alb. Thom.). Melius exponit Bon. noli tangendo me hic frui velle; nondum ascendi, ubi est locus fruitionis, ubi nunquam frustraberis; et similiter Fil. concipit. Dein ostendendum est, ut explicatio quam supra proposui stabiliatur, Toυ you recte verti : noli mihi adhaerere; proin áπτσbαι significare non solum tangere simpliciter, verum etiam induere notionem firmiter, constanter adhaerendi. Pro qua re sufficit ea commemorare paucis, quae in Thesauro graeco a Stephano constituto et a Dindorf aucto et edito adnotantur. Explicatur enim verbum hoc to alligo, annecto, haereo; Plato Crat. p. 417 Β : τὸ ἄπτειν καὶ δεῖν ταὐτόν ἐστιν; Suidae quoque άπτων est δεσμεύων addenti et κρατῶν; ἁπτόμενος i. e. annexum, consertum; ἅπτομαι ponitur pro cuupúoua; uuevos appensus (Thesaurus graecus, Parisiis 1831-1856 s. v.). Quibus exemplis satis constat verbo inesse eam notionem, secundum quam verba illa explicari debere existimo, ut nexus habeatur.

« PoprzedniaDalej »