Obrazy na stronie
PDF
ePub

omnibus (Theoph.). Unde omnibus iste Christus, olim a multis ignominia affectus, iam innotescit in gloria divina constitutus; quare revera Christus homo clarificatus est ea gloria quam habuit eadem persona ante mundi constitutionem. Persona Christi debet considerari; utique natura humana Christi fruitur quantum capax est illa gloria divina, habet plenissimam eius, sed finitam participationem; at non de natura, sed de persona sermo instituitur, de persona Christi Dei-hominis. Quare de gloria huius personae qua talis, sicuti quasi ex natura duplici constituitur, verba sunt explicanda. Quare nullo modo opus est cum Aug. claritatem quam habuerit ante mundum accipere de claritate quam Christus ut homo habuerit ab aeterno, non actu, sed in decreto et in praedestinatione Dei, quae explicatio verbis nullatenus congruit. Neque opus est cum Mald. av exponere: fac, ut tam clarus apud homines sim, quam apud te sum; ac si de sola agnitione eius divinitatis ageretur. Bar. ita : « clarifica me meae divinitatis splendore et gloria; fac ut splendor divinitatis meae cui coniuncta est humanitas ipsam illustret ac clarificet et ad coelestem thronum evehat; da humanitati meae gloriam congruentem gloriae divinitatis »; similiter Lap.; gloria divinitatis iam extenditur in Verbum carne indutum (ita inter alia cum S. Hilario Salmeron).

Transiturus ad precationem pro discipulis fundendam exponit quid pro iis ad Patris gloriam fecerit et quid ipsi iam praestiterint (v. 6-8); ita scil. eos statim Patri duplici titulo commendat et eos esse dignos ostendit, pro quibus orans a Patre exaudiatur. Hac autem commendatione simul manifestat quantum sibi cordi sit salus discipulorum et quanto fervore eam a Patre efflagitare decreverit v. 6 manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi de mundo; partem operis sui declarat, qua Patrem clarificavit; nam cognitionem Patris discipulis tradidit, eos Patrem orare docuit. Pater autem clarificatur, nomen eius i. e. ipse, eius natura et attributa manifestantur, si bonitas eius et potentia et misericordia et alia quae ei competunt hominibus innotescant. Discipulos sibi a Patre datos dicit; nam nemo potest venire ad me, nisi Pater traxerit eum 6,44; cf. 6,37.66; ipse lesus grato animo recolit hos primos a Patre sibi datos esse de mundo (cf. 15,19), quos tenera cura et sollicitudine foverit, quos itaque hoc iam titulo commendatos vult Patri. Sed insuper : tui erant cf. 3,21; 8,47; erant viri simplices, pii; vere Israelitae, cultores Dei, quales nobis 1,37-51 describuntur, et mihi eos dedisti, tua gratia effecisti, ut ad me accederent, meam amplecterentur invitationem; unde pro Christo ius et munus exsistit, ut pro iis curam gerens ad Patrem preces quoque dirigat. Qua cura et exauditione Patris digni sunt : et sermonem tuum servaverunt; quod ipse praedicavit, sermonem vocat Patris (cf. 5,30; 7,16; 8,38); quae designatio hoc loco vim petitionis auget, quia observantia

haec Patri exhibita a discipulis favorem Patris iis conciliabit; servaverunt, quia Christum fide susceperunt (cf. 1,12; 3,18; 8,51; 15,15. Luc. 22,28). Et quomodo profecerint in observatione sermonis, in fide et cognitione Patris, indicat v. 7 nunc cognoverunt et cognitione nunc tenent, quia omnia quae dedisti mihi verba scil. et opera, abs te sunt; proinde potentiam Patris cerni in Christo; iam igitur norunt quae Christus docuit 5,19. 36; 7,16. 29; 8,16. 28. 38. 42; 9,4; 10,32 etc. et crediderunt verba et opera Christi divina esse Patris opera: Pater in me manens ipse facit opera 14,10; cf. 10,25; 12,49. 50.

Et subdit causam, unde cognoverint v. 8 quia verba quae dedisti mihi dedi eis; loquitur Christus, ut 7,16; 8,26. 38. 40; 14,24; et ipsi acceperunt; cf. 6,69 Domine verba vitae aeternae habes; et cognoverunt vere quia a te exivi et crediderunt quia tu me misisti; cf. 6,70; 16,27 credidistis quia a Deo exivi; 16,30; Matth. 16,16; saepe Christus audientibus discipulis se a Deo missum esse declaravit 4,34; 5,23. 24. 30. 36. 38; 6,29. 38. 39. 40. 44. 58; 7,16. 18 etc.; apparet ex 16,27 cognitionem illam esse fidem, sed enuntiatur magis firma persuasio certis et indubitatis argumentis exorta et clare in animo reposita; alias etiam fides ponitur ante cognitionem 6,70. Haec autem omnia effert Christus, ut se non immerito eos Patri commendare et pro eis rogare significet (Cyr. Tol.). Tali itaque prooemio ac discipulorum encomio praemisso Patrem pro eis rogat et petitionem suam, quam commendatione et laude illorum iam antea valide fulserat, novis rationibus roboratam Patri offert v. 9 ego pro eis rogo, non sine emphasi ego dicit: Filius tuus, qui te clarificavi, opus demandatum consummavi, ego quem semper audis 11,42; non pro mundo rogo nunc scil. pro mundo non orat, quia totus in eo est, ut eximia' quaedam pro discipulis postulet; verum quae pro discipulis expetit, in mundi salutem ut cedant pariter a Patre efflagitat; vide v. 18. 21. Ceterum et iubet orari pro mundo i. e. pro iis qui sunt inimici Dei et ipse pro eis Patrem interpellavit (cf. Matth. 5,44. Luc. 23,34) et uti Cyr. advertit, ipse evangelista nos de vero sensu edocet scribens: ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris tantum, sed etiam pro totius mundi (1 Ioan. 2,2). Omissis itaque hominibus sceleratis et perditis qui credere nolunt, suae petitionis quasi aequitatem Patri proponit, sed pro his quos dedisti mihi quia tui sunt; haec itaque duplex ratio est peculiaris, cur speciali modo pro discipulis roget, quae ratio rogandi pro mundo non exsistit. Quare ex omissione precationis pro mundo, quae hoc loco habetur, non consequitur mundum iam ut condemnatum considerari (Rup.) vel homines mundanos exclusos esse ab oratione Christi. Praeter rationes peculiares orandi pro discipulis

etiam advertere oportet, peculiaria iis efflagitari bona (v. 11. 13. 17. 19). Discipulos itaque Christi esse et Patris ait; unde ratio cur Christus petat et Pater exaudiat. Sunt autem vero ac pleno sensu utriusque; nam v. 10 et mea omnia tua sunt et tua mea sunt; tale quid Christus solum loqui potest quia est Filius Patri coaequalis; eldes icotiμíav; (Euth.); talia enim nemo proferre potest nisi is qui Deus est (Patr. Corl.); et aliam adiungit rationem, cur petat et discipulos dignos esse ostendat exauditione et clarificatus sum in eis, quippequi in ipsum crediderunt; cf. v. 7. 8 (Chr. Corl.), qui in nomine Iesu praedicantes signa ediderunt (Matth. 10,8 seq.) ita ut fama lesu late per regionem spargeretur (Matth. 14,1; Marc. 6,14 manifestum enim factum est nomen eius); discipuli fide sua iam futuram Christi apud homines cognitionem et gloriam praeparant (Schz.); nam proficiscentur in orbem terrarum hominesque ad Christi cultum adducent (Patr. Fil.). Si Filius clarificatur, Pater quoque clarificatur (cf. 11,4; 13,31); unde affertur valida ratio exauditionis, quae simul utilem discipulis audientibus praebet institutionem. Alteram addit Christus rationem, cur roget et Patri commendet suos v. 11 et iam non sum in mundo, et hi in mundo sunt et ego ad te venio; corporalem suam praesentiam, ex qua illi maximum solatium et praesens in omnibus auxilium percipere solebant, brevi illis subtrahet; ipsi vero remanebunt in mundo, inimico Dei, periculis et infestationibus expositi; proin singulari Dei protectione indigebunt et consolatione, qua Christi corporalis praesentia compensetur.

Quare mentione mundi facta, in quo relinquuntur, statim distinctam subdit petitionem, qua ab infestatione mundi in tuto collocari eos desiderat: Pater sancte, compellatio est ad rem maxime opportuna Patrem appellat, instantius iam rogans; sanctum nominat, utpote a mundo profano alienissimum et summa sanctitatis luce splendidum, quem scil. rogat, ut pro sua sanctitate suos quoque a mundo separet eosque ab eius contaminatione sanctos et immaculatos servet, serva eos in nomine tuo quos (quod) dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos, déèwxx; nomen Dei i. e. id quod Deus de se manifestare vult, cognitionem Dei iam Christo docente perceperunt v. 6; ut in hac cognitione Dei serventur et custodiantur, rogat; innuitur periculum ex parte mundi, quo scil. haec cognitio oppugnetur, offuscetur, adulteretur. Ea autem cognitio intelligitur quam Pater per Christum promulgandam curavit; unde nomen quod dedisti mihi scil. manifestandum, praedicandum v. 6; proin cognitio per fidem Trinitatis etc. Et rogat, ut Pater eos conservet in illa cognitione non modo qualicumque, sed eum in finem, ut sint unum sicut et nos,

summa ergo

illa

unitas et concordia, quae cernitur inter Patrem et Filium, exemplar proponitur, ad quod discipulorum animi inter sese aspirent et conformentur. Inter Patrem et Filium omnimoda est unitas naturae et essentiae, voluntatis, sententiae. Hanc in se exprimant discipuli, quantum pro hominum conditione fieri potest. Efflagitat itaque pro eis unitatem perfectissimam eamque supernaturalem, quae scil. non humanis subsidiis efficiatur et conservetur, sed ope divina et gratia stabiliatur immota. Talis unitas est intellectus seu fidei, voluntatis seu caritatis. Quam unitatem Spiritus Dei efficit: multitudinis credentium erat cor unum et anima una (Act. 4,32) et quam apostoli commendant et adprecantur (1 Cor. 1,10. Eph. 4,4).

Haec animorum unio, concordia, coniunctio in periculum vocatur a mundo, quippe qui in maligno positus est. Homines enim mundani reguntur triplici illa concupiscentia carnis, oculorum, superbiae vitae; hisce autem unionem illam impugnari ac penitus pessumdari manifestum est. Unitas intellectus seu fidei potissimum superbia destruitur (cf. 5,44) eadem superbia impedimento est unionis caritatis et sententiae, quam unionem reliqua quoque vitia, quae in carne et avaritia luxuriantur, penitus exstinguunt. Quare imploratur Pater sanctus, ut eos servet a contagione mundi constitutos in mundo, ut servet et confirmet eos in unitate illa, a qua mundus adeo est alienus. Patris porro animum Filius ad precationem suam eo quoque inflectit, quod ei proponit, quanta cura ipse, quamdiu praesentia corporali in mundo erat, illos custodierit v. 12 cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo; quos dedisti mihi custodivi; graece etiam in nomine tuo quod dedisti mihi (cf. v. 11) et custodivi (vide lect. var.); cf. 18,9; et nemo ex eis periit nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur; vide ad 13,18; 10,35; cur filius perditionis appelletur, habes in illo: vae, bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille (Matth. 26,24). Ipse sibi interitum et perditionem adscivit (cf. 6,71), id quod praevidens Deus etiam in Scriptura consignatum voluit; cf. Ps. 40,10; 108,8 (Ians. Tol. Mald. Corl. Fil.); Act. 1,20. Additur hoc, ut significetur eum nullatenus perisse neque incuria Christi neque eo quod custodia Christi per doctrinam et praesentiam exercita non fuerit satis efficax; ostenditur in luctuoso illo exemplo, opus esse ad salutem sedula cum gratia cooperatione. Ceterum vide ad 13,18 et Comment. in Matth. II p. 398 seq.

:

Corporali praesentia eos relinquit iturus a Patrem v. 13 nunc autem venio ad te; cf. v. 11; et haec loquor in mundo, dum adhuc hisce in terris apud eos versor, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis; explicat cur alta voce discipulis audientibus has preces fundat;

vult enim eos non solum consolari, sed quantum fieri potest gaudium suum suosque animi sensus in eorum animos abundantissime transfundere; cf. 15,11. Christi gaudium profecto illud est quod ex intima cum Patre unione haurit, quod humana eius natura ex dilectione, protectione, glorificatione Patris percipit, quo animus eius impletur quia opus a Patre demandatum ad Patris gloriam et salutem hominum est consummaturus. Huius itaque gaudii sui participes reddere vult discipulos, ut et ipsi gaudeant de sua cum Patre et Christo unione, ut gaudeant de dilectione et protectione quam Pater iis abunde largitur, ut maxima alacritate, securitate sese accingant ad opus sibi commissum pro gloria Dei et hominum salute, certi de summa Patris cura (cf. Salm. Schz. Kep. Fil.). Locutio: habeant impletum, prorsus est emphatica: habeant gaudium meum modo quodam plenissimo, impleatur gaudium meum in eis et ab iis plene possideatur.

. Varie tamen concipitur gaudium meum. Ut gaudium suum daret nobis, pro nobis doluit, explicat Rup.; hoc gaudium a Christo in eos collatum, Aug. expressum cernit in illo: ut sint unum sicut et nos; hoc igitur in eis implendum dicit et propterea dicit se loqui in mundo; similiter concipit. Tol. ut sint unanimes; sic enim implebunt gaudium meum in semetipsis, et provocat Tol. ad Phil. 2,2 implete gaudium meum, ut idem sapiatis, eandem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes; in quam explicationem Cai. quoque concedit afferens quoque illud ut sint unum sicut et nos; « gaudium enim lesu unitatem illam consequitur »>. Non ipsius Iesu gaudium, sed gaudium de eo Euth. exponit; Cyr. censet indicari : fac ut plus gaudii ex mea divinitate percipiant, quam hauserint ex mea corporali praesentia; cui acceptioni fere adstipulatur Mald. : fac ut magis me absente gaudeant omni tuo auxilio muniti quam praesente gaudebant; eodemque modo Calm. exponit. Ut habeant quo in me gaudeant, vel gaudium quod eis est a me, quod consequentur per unitatem spiritus; ita Thom.; ut habeant in semetipsis de quo ego plene gaudeam; mutua scil. caritate animorumque coniunctione cumulum addi gaudio suo lesum declarare Patr. interpretatur. Singularis est explicatio a Corl. proposita, qui ibi cernit«< motivum impetrandi efficacissimum; nihil enim potest esse Patri optatius, quam si plenum possit dilecto Filio suo gaudium procurare »; quae tamen interpretatio exigeret textum ut habeam gaudium meum impletum in eis.

Petitionem nova fulcit ratione, qua illam etiam magis commendat. Discipuli enim a mundo odio habentur idque propter observantiam sermonis Patris et propter Christum v. 14 ego dedi eis sermonem tuum, quem acceperunt et servarunt v. 6. 8; ideo et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, dum enim sermonem Patris, eius mandata

« PoprzedniaDalej »