Obrazy na stronie
PDF
ePub

utroque membro aequaliter intelligi de vera in se visione; neque discrimen constituitur vocibus fempeīte et opɛcos tale, ut alterum hoc ad meram visionem spiritualem possit referri.

Sermo iste aenigmaticus discipulis videbatur v. 17 dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem : quid est hoc quod dicit nobis: modicum et non videbitis me; et iterum modicum et videbitis me, et quia vado ad Patrem? cum hic dicatur et quia vado ad Patrem, discipuli duo effata Domini recitant quae quomodo inter se conveniant minime perspiciunt. Unde patet illud quia vado non ad v. 16 spectare (ubi omittendum est, utpote per errorem ex v. 17 assumptum) sed referri ad v. 10. Non intellexerunt verba Domini « aut propter tristitiam, ut arbitror; ipsa enim dictorum omnium memoriam eliminabat, vel ob dictorum obscuritatem, ut contraria protulisse videretur, quae vere contraria non erant; si te videbimus, aiunt, quo vadis? si vadis, quomodo te videbimus; noverant eum abiturum; ignorabant paulo post rediturum » (Chr); neque enim quod de resurrectione dixerat intellexerant (cf. Marc. 9,31. Luc. 9,45. Ioan. 20,9). Iesus autem ita locutus est, ut iis occasionem praeberet de sensu verborum inquirendi, quo magis eorum attentio erigeretur ad explicationem quam daturus erat (Corl.), qua re simul a moestitia avocati ad aliam considerationem provocarentur; v. 18 dicebant ergo: quid est hoc quod dicit modicum? nescimus quid loquitur; « et vero quid mirum discipulos adhuc rudes eventu nondum rem explicante, Christo nondum quid vellet dicere interpretato non intellexisse, cum ne nos quidem nunc homines, ut nobis videmur acuti, post Christi expositionem, post eventum rei, post tot scriptos commentarios satis intelligamus », haud ineleganter adnotat Mald.; et quam verum id sit elucet ex varia verborum acceptione, quae hodiedum fertur. Nihilominus certum est Christum de morte et resurrectione loqui, quamvis in subsequentibus pro more suo magis ad generalem quandam rerum considerationem diversamque suorum mundique conditionem verba deflectat. Vult enim ut in vicissitudine ea brevi futura quandam totius vitae delineationem deprehendant.

Quod illi inter se agitabant, non latuit Christum v. 19 cognovit autem Iesus quia volebant eum interrogare (cf. Marc. 9,32; et supra 2,25; 6,62) et dixit eis: de hoc quaeritis inter vos quia dixi: modicum et non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me? iterum ostendit discipulis se scire quid clam inter se disceptaverint. Videntur non ausi esse interrogare, fortasse quia eadem vespera Thomas et Philippus positis quaestionibus aliquatenus a Domino reprehensi poterant videri (14,5. 9. 23). Iesus praevenit v. 20 amen, amen dico vobis, quia plo

rabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit; vos autem contristabımini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium; ita sententiam suam explicat, ut dicat illis imminere maximum quendam luctum, dum impii sint laetabundi; at moestitiam illorum in laetitiam esse vertendam. Iam antea iis dixerat venturos dies luctus, cum ablatus fuerit sponsus (Matth. 9,15). Tristati sunt apostoli de morte Christi, gavisi sunt eum videntes post resurrectionem; improbi inimici Christi in eius passione et morte utique brevem agere triumphum visi sunt (Chr. Euth. Cyr. Aug. Corl. Schz.). Resurrectione causa tristitiae ablata est ab apostolis et tanta animorum laetitia affecti sunt, ut flagellatione puniti tamen gaudentes a conspectu concilii abierint quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati (Act. 5,41). Annuntiat igitur illis Christus pro explicatione moestitiam quam mox experturi sunt, dum inimici tripudient; at simul eos consolatur ostendens moerorem in gaudium versum iri.

Idque exemplo in sacris litteris familiari declarat v. 21 mulier cum parit tristitiam habet, quia venit hora eius; dolores parturientis acutissimi sunt; cf. Is. 13,8; 21,3; 26,17; ler. 4,31; 13,21; 22,23; 30,6; Os. 13,13; Mich. 4,9; quare acerbam tristitiam iis fore clare indicat; at subito ac celeriter quoque fore transitum ad laetitiam pariter innuit; cum autem pepererit puerum, iam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum; magnitudine gaudii omnis quasi memoria et recordatio doloris deletur et obruitur; tantus exoritur amor maternus, ut dolorum iam non memor sit; tanta laetitia, quae eo maior erat apud Israelitas, quo magis fecunditas censebatur singularis Dei benedictio (Deut. 7,14. 1 Reg. 2,5). Ipsum hoc exemplum ostendit transitum istum certo quodam temporis momento fieri, ita ut dolor summus subito vertatur in gaudium maximum. Id autem bene congruit illi tempori quo resurrectio innotuit et quo Dominum sibi apparentem conspexerunt; non autem convenit adventui Spiritus; tum enim iam non erant in moerore et tristitia (cf. Act. 1,14). Comparationem prosequitur Christus v. 22 et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis; iterum autem videbo vos et gaudebit cor vestrum et gaudium vestrum nemo tollet a vobis; impletionem legimus 20,20 gavisi sunt ergo discipuli viso Domino. Dicit hic videbo vos, ut a sui ipsius exhibitione et manifestatione et dilectione intelligerent pendere quod eum sint visuri (Thom. Ians.) et gaudium eorum inde dimanare. Brevis tristitia, gaudium perpetuum; nam gaudium de Christi resurrectione, vita gloriosa, perpetuo in animis eorum vivebat; hoc gaudio omnes afflictiones putabant leves scientes quoniam qui suscitavit Iesum et nos cum Iesu suscitabit (2 Cor. 4,14).

Exemplum de partu vario modo applicatur. Mors Christi causa fuit resurrectionis, sicut partus causa est eius qui in lucem editur. Christus per mortem quasi per quendam uterum genitus et solutis doloribus mortis natus est novus homo in mundum (Chr. Theoph. Euth. Ians. Lap.). Tristitiam et dolorem discipulorum recte assimilari dicunt dolori partus, nam uterque dolor est vehementissimus, brevis; per dolorem pervenitur ad gaudium; adest in utroque periculum; eadem est causa doloris et gaudii; scil. puer causa est doloris et gaudii, ita Christus quoque; gaudium subsequens est eximium, perdurans (cf. Tol.). Demum applicant exemplum hoc et toti Ecclesiae et singulis fidelibus. Oportet enim per multas tribulationes intrare in regnum coelorum. Atque in praesenti saeculo tempus est partus bonorum operum,tempus est ut Ecclesia multos Deo filios progignat. Cui partui dum insistunt iusti, graves patiuntur a carne et mundo dolores et afflictiones; verum non solum post dolores, sed etiam per illos succedet in vita aeterna gaudium et maximum et sempiternum (Ians.). Per dolores nasci oportet vitae aeternae; per dolores poenitentiae nascitur homo novus. Sancti iam non memores sunt pressurae quam habebant in mundo.

Eo autem exemplo Christum generali quodam modo delineare voluisse. vitam temporalem suorum, manifestum fit v. 33 in mundo pressuram habebitis.

Quando iterum discipulos Christus visurus est, multa quae nunc obscura iis sunt et de quibus interrogare illis in animo est, erunt clara ; est alia ratio consolationis, quam illis affert, ut omnem sollicitudinem et anxietatem quam parere solet dubitatio ex illorum animis eximat v. 23 et in illo die me non rogabitis quidquam; dies est ille, de quo v. 16. 22, dies quo iterum videbunt Dominum, tempus post resurrectionem; ¿pwtāv, uti Aug. iam notat, adhibetur notione interrogandi et precandi. Utra hoc loco erit seligenda? utramque ex explicatione data videntur amplecti Chr. Theoph. Euth. Bon. Thom.; priorem statuunt multi (Cyr. Rup. Cai. Salm. Ians. Tol. Mald. Bar. Patr. Corl. Schg. Fil.), alteram Schz. Weiss. Equidem priorem praeferendam censeo; nam ea notione modo lectum est pot in v. 19 et mox occurret v. 30 et pro notione precandi in hoc versu 23 statim legitur aitev. Si dicitur discipulos non interrogaturos esse quidquam (cùòév), haec sententia generalis restringenda est ad ea, de quibus sermo praesens est; nam eiusmodi senfentiae semper intelligendae sunt iuxta materiam de qua agitur; in hoc autem contextu de discessu suo loquitur et de interrogationibus ad eum pertinentibus, quarum interrogationum non amplius ulla similis facta est (Tol.; non interrogabunt quidquam horum, quae nunc quaerere volebant audientes modicum etc. (Rup. Calm.); nam ipsa rerum evidentia edocti sunt. Facile omnem difficultatem, quae in sententia generali latere aliquibus vi

detur, solvunt Aug. Mald. explicantes dedie aeternitatis; sed quo modo ad beatam aeternitatem vel alterum Christi adventum congruit quod immediate additur, ut scil. in illo die petant?

((

Alia consolationis ratio est «< promissio accessus eorum ad Patrem >> (Thom.); accedit ad gaudium quo tunc fruentur certitudo omnia obtinendi quae a Patre petierint; amen amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo dabit vobis; in nomine meo videtur propter v. 24 referendum esse ad petieritis, uti latini interpretes referunt; multi codices graeci habent: dabit vobis in nomine meo; quod si praetuleris, explicabis uti 14,26 Pater in intima cum Filio unione dabit vobis ad opus Filii perficiendum. Sed prior coniunctio suadetur, quia Christus statim addit v. 24 usque modo non petistis quidquam in nomine meo; cf. 14,13 quid sit petere in nomine lesu, petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum; docet eos nomine suo postulare a Patre; eiecerant quidem daemones in nomine lesu, at non oraverunt Patrem in nomine eius (Euth. Ians. Mald.), quem orandi modum Christus videtur praesentiae suae opponere; « non enim solemus quidquam aut petere aut agere nomine praesentis, sed absentis; legatus nomine principis a quo missus est » (Mald.). Christum porro tamquam redemptorem et mediatorem eousque nondum ita cognoverunt, ut per eius merita peterent beneficia a Deo. Quare quod Christus eis dicit, non est reprehensio, quia eousque talem orationis formam omisissent, sed est institutio et adhortatio. Sic igitur petentes in intima cum Iesu unione et ex eius mente et intentione ad opus salutis promovendum impetrabunt et impetrantes laetabuntur; proinde si volunt perfectum habere gaudium, petant in nomine lesu. Cum Christus dicat dabit vobis, vult Aug. ea beneficia significari quae ad eos qui petunt proprie pertineant; «< exaudiuntur quippe omnes sancti seipsis, non autem pro omnibus exaudiuntur vel amicis vel inimicis vel quibuslibet aliis, quia non utcumque dictum est dabit, sed dabit vobis ». At iubemur in sacris litteris etiam pro aliis orare; ergo etiam huic orationi debet exauditio promitti certis conditionibus, et ceteroquin promissio fit prorsus generalis, uti ipse Ioannes explicat in epistola prima 5,14. 15: haec est fiducia quam habemus ad eum, quia quodcumque petierimus secundum voluntatem eius audit nos, et scimus quia audit nos quidquid petierimus. Porro nonne vero quodam sensu etiam mihi datur, si Deus meas pro alio preces exaudit? datur mihi scil. quod postulo, exaudior.

pro

Uti supra 14,26 consolatus est apostolos promissione Spiritus, qui eos cuncta esset docturus, quare minime opus esse ut solliciti essent, quod non omnia intelligerent, ita nunc quoque properans ad finem

sermonis tollit ab eis occasionem tristitiae quam ex sermonis obscuritate percipere poterant, declarans instare tempus quo clarius eos sit edocturus (cf. Ians.) v. 25 haec in proverbiis locutus sum vobis i. e. obscure, tecte, quasi modo obvelato et per similitudinem; referunt haec aliqui ad totum sermonem post coenam habitum (Bar.), alii ad 15,1 seq. (Cai.), sed alii solum ad v. 16 seq. (Corl. Schz.), dum Schg. vult totam docendi rationem Christi in vita publica ita designari. At de tali extensione non potest cogitari. Omnino sufficit haec referre ad v. 16 seq.; id quod etiam verbis subiunctis indicatur: venit hora, cum iam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis; nam illud ad Patrem vado, et illud modicum non intellexerant; unde apte Christus eis promittit fore, ut iam non obscure, sed approía clare et aperte de Patre iis annuntiet. Quando erit hoc? ad adventum Christi alterum (Schg.) vel ad patriam coelestem (Cyr.) hoc nequit pertinere, iam propter v. 26, in quo iterum de petitione in illo die mentio fit; verba loquar, annuntiabo ad ipsam Christi oralem institutionem aptissime referuntur; ergo cogitandum erit de tempore post resurrectionem, quo per dies quadraginta iis apparuit loquens de regno Dei (Act. 1,3; Chr. Theoph. Euth. Cai. Bar.); alii una cum hoc tempore etiam adventum et institutionem Spiritus intelligunt, per quem Christus etiam loquatur apostolis (Ians. Tol. Corl. Fil.), vel, ut aliis placet, per quem solum Christus clare annuntiaturus sit (Bon. Mald.).

Atque praeter clariorem cognitionem illis aliud continget beneficium maximi aestimandum : Dei in eos dilectio, fons bonorum omnium, quam dilectionem Patris inde iis demonstrat Christus, quia Pater petitiones eorum exaudiet, ita ut iam non opus sit Christum pro ipsis rogare v. 26 in illo die, qui in v. 25 indicatur, in nomine meo petetis et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis, i. e. non indigetis, ut ego pro vobis rogem (Tol.); sufficit vestra in me dilectio ad patrocinium (Chr.). Erat sane magna consolatio, quod audiebant se adeo gratos et acceptos fore Patri, ut quasi intercessore opus apud illum non haberent et ille ultro sponte omnia petentibus praebiturus esset (Ians.). Merita Christi utique ex decreto divino necessaria erant, sine quibus nemo a Patre exauditus, nemo ab eo dilectus esset, et hisce meritis Christus est semper intercessor et mediator; hisce semper vivit ad interpellandum pro nobis (cf. Hebr. 7,25. 1 Ioan. 2,2. 3). Christum in coelis etiam orare Patrem pro nobis, ut homo est, generatim docent; neque id hoc loco excluditur, cum Christus solum significet sua oratione non opus esse; opus esse tamen ut in suo nomine petant. Et cur Christi oratio non sit necessaria, ratio est v. 27 ipse enim Pater

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »