Obrazy na stronie
PDF
ePub

beatur, significata antea missione seu processione temporali futura iam aeterna eius processio et origo enuntiatur: qui a Patre procedit; quae verba cum plerisque (Cyr. Theoph. Euth. Theod. M. Rup. Alb. Thom. Cai. Salm. Tol. Mald. Lap. Bar. Corl. Schg. Fil.) de aeterna processione recte intelliguntur; nam processio seu missio temporalis iam indicata est idque alia verbi forma quoque indicatur: mittam a Patre, procedit (cf. Keppler) et hac origine divina declarata optime absolvitur auctoritas et dignitas testis. Talis itaque et tantus cum sit, testimonium perhibebit de Christo operibus miris et signis in confirmationem evangelii editis et lumen infundendo in mentes hominum et inflammando affectum, ut cognoscant et ament Christum omni errore et mundana vanitate postposita (Tol. Ians.).

De nexu v. 26 cum antecedentibus iam Mald. affirmat : quorsum haec Christus adiecerit, tot fere sententias quot auctores invenio. Ipse hunc nexum habet probabiliorem illi quidem mihi neque docenti neque miracula facienti crediderunt, neque verba mea neque facta satis magnum apud illos fuere testimonium; non deerunt alii tamen mihi testes: Spiritus sanctus et vos. Aliis placet haec addi, ut declaretur etiam tempore futuro fore inexcusabiles qui non crediderint (Thom. Ians. Patr. Schz. Weiss); melius alii hisce solatium praeberi discipulis putant ne odio terreantur neve timeant de successu praedicationis (cf. Chr. Theoph. Euth. Tol. Keppler).

Verba qui a Patre procedit celebria sunt in controversia cum Graecis, de qua hic non est agendum. Verum hic notare oportet esse qui verba haec primo et per se referant ad missionem temporalem, ex qua deinde ad processionem aeternam fiat conclusio. Ita Rup. utramque processionem exprimi censet; quaerit cur Christus de se dicat: ego a Deo processi, et de Spiritu sancto qui procedit, et respondet : cum haec diceret ipse iam processerat factus homo visibilis, Paraclitus autem nondum ad homines processerat; postea processit et usque in finem saeculi procedere non desinit. Sed simul etiam fatetur : ipsum sane processionis verbum dignitatem personae eius exprimit. Atque Ians. ita arguit: disputatio illa cum Graecis praesupponit locum hunc intelligendum esse de aeterna a Patre processione; at si recte perpenderimus, videbitur magis hic locus simpliciter accipiendus de temporali Spiritus ad creaturas processione, hoc est, de eius missione. Sicut enim nunc Dominus dicit Spiritum procedere a Patre, ita supra de se dixit: ego processi ex Deo, id autem magis de processione temporali Christi quam de aeterna accipiendum esse patet ex sequentibus (8,42 et veni, ille me misit), eodemque modo 16,28 exivi a Patre et veni in mundum, iterum relinquo mundum et vado ad Patrem. Et putat illa verba addi ad declarandum illud: mittam a Patre i. e. ideo illum dico me missurum, quia ipse a Patre procedit et datur hominibus. Pro qua explicatione provocat ad Nonn., cuius tamen paraphrasis eum sensum non postulat : Πνεῦμα Θεοῦ νοεροῖο διορνύμενον Γενετῆρος i. e. Spiritus a Deo intelligente

Patre procedens. Demum urget Ians. dici napà. II. non ix t. II; quod discrimen nihil tamen refert; nam pà aeque dicitur, ut significetur aliquem ab alicuius latere vel sinu esse, venire; cf. 1,14; 6,46. Aliae eius rationes supra iam satis exclusae sunt. Recte autem addit: quodsi autem locus hic de processione temporali sit accipiendus, certum est includi etiam processionem aeternam (sim. Schz. qui primo et per se missionem temporalem hic declarari existimat).

Quaeri potest, cur dicat solum : qui a Patre procedit? respondet Mald. non dixisse a se procedere quia id apud homines magis minuere quam commendare potuisset eius testimonium. Fortasse melius dixeris, iam satis indicatum esse Spiritum a Filio quoque procedere, a quo scil. mittatur.

Tanti itaque adiutoris testimonium redditur Christo. Quo audito animi discipulorum confortantur et profecto magna iam alacritate perceperunt ac salutarunt verbum Christi quod addit v. 27 et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis ; nam simul cum tali teste qualis est Spiritus sanctus testimonium dare maxime est tutum, honorificentissimum, in animos hominum efficacissimum. Eorum testimonium testium oculatorum mundo exhibitum est: quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus et manus nostrae contrectaverunt (1 Ioan. 1,1); cf. Act. 10,41. 42; et propter hoc testimonium Petrus in locum Iudae eligendum esse alium dicit ex his viris qui nobiscum sunt congregati omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Iesus incipiens a baptismate Ioannis etc. Act. 1,21; unde ab initio à ́ àş, ab initio vitae publicae Christi; vide Luc. 1,2; 3,23. Act. 10,37. Adest itaque testimonium humanum, adest testimonium divinum. Utrumque permanet in Ecclesia. Revelationem factam esse probatur documentis historicis; sed ad fidem non pervenitur nisi gratia Dei adiutrice.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
[merged small][ocr errors]
[ocr errors]

με, Ποῦ ὑπάγεις; 6. ἀλλ ̓ ὅτι ταῦτα λελάληκα ὑμῖν, ἡ λύπη πεπλήρωκεν ὑμῶν τὴν καρδίαν. 7. ἀλλ' ἐγὼ τὴν ἀλήθειαν λέγω ὑμῖν, συμφέρει ὑμῖν ἵνα ἐγὼ ἀπέλθω. ἐὰν γὰρ μὴ ἀπέλθω, ὁ παράκλητος οὐ μὴ ἔλθῃ πρὸς ὑμᾶς ἐὰν δὲ πορευθῶ πέμψω αὐτὸν πρὸς ὑμᾶς·

8. Et quum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de iustitia, et de iu- 8. καὶ ἐλθὼν ἐκεῖνος ἐλέγξει τὸν κόσμον dicio. 9. De peccato quidem, quia non περὶ ἁμαρτίας καὶ περὶ δικαιοσύνης καὶ περὶ crediderunt in me; 10. De iustitia vero, κρίσεως. 9. περὶ ἁμαρτίας μὲν, ὅτι οὐ πισω quia ad Patrem vado, et iam non videbi- τεύουσιν εἰς ἐμέ· 10. περὶ δικαιοσύνης δέ, tis me ; 11. De iudicio autem, quia princeps | ὅτι πρὸς τὸν πατέρα ὑπάγω, καὶ οὐκ ἔτι huius mundi iam iudicatus est. 12. Adhuc | θεωρεῖτέ με· 11. περὶ δὲ κρίσεως, ὅτι ὁ multa habeo vobis dicere; sed non po- ἄρχων τοῦ κόσμου τούτου κέκριται. 12. Ἔτι testis portare modo. 13. Quum autem ve- πολλὰ ἔχω ὑμῖν λέγειν, ἀλλ' οὐ δύνασθε nerit ille Spiritus veritatis, docebit vos βαστάζειν ἄρτι 13. ὅταν δὲ ἔλθῃ ἐκεῖνος, omnem veritatem; non enim loquetur a τὸ Πνεῦμα τῆς ἀληθείας, ὁδηγήσει ὑμᾶς εἰς semetipso, sed quaecumque audiet lo- | τὴν ἀλήθειαν πᾶσαν· οὐ γὰρ λαλήσει ἀφ' quetur, et quae ventura sunt annuntiabit | ἑαυτοῦ, ἀλλ' ὅσα ἀκούσει λαλήσει, καὶ τὰ vobis. 14. Ille me clarificabit; quia de meo ερχόμενα αναγγελεῖ ὑμῖν. 14. ἐκεῖνος ἐμὲ accipiet, et annuntiabit vobis. 15. Omnia | δοξάσει, ὅτι ἐκ τοῦ ἐμοῦ λήμψεται, καὶ ἀναγ quaecumque habet Pater, mea sunt. | γελεῖ ὑμῖν. 15. πάντα ὅσα ἔχει ὁ πατὴρ, Propterea dixi : Quia de meo accipiet, et | ἐμά ἐστι· διὰ τοῦτο εἶπον, ὅτι ἐκ τοῦ ἐμοῦ annuntiabit vobis. λαμβάνει, καὶ ἀναγγελεῖ ὑμῖν.

In v. 2 r removebunt vos de syn.; d de synagoga vos eiicient; e expulerunt vos a syn.; afq se sacrificium, culturam, ad q offerre, f obtulisse. In v. 3 add υμιν DL, alqi minusc. acdfff2 Aug cop arm aeth; dub ing wil corp; sin om hunc versum. In v. 4 ωρα αυτων Α Β Π' aliq minusc. In v. 6 sin tristitia venit et implevit. In v. 7 em q advocatus; sin mittam ad vos paracletum. In v. 13 a vos deducet in omnem veritatem; f q r diriget vos in om. ver.; b ff2 deducet vos in veritate omni; sin omne quod veniet.

Etiam distinctius docet Iesus de persecutionibus quas post suum discessum discipuli a contribulibus sint experturi (v. 1-5). Tristes consolatur promissione Spiritus, cuius munus triplex quoad mundum, discipulos, seipsum illis declarat (v. 6-15).

Locutus erat Christus in antecedentibus 15,18-27 de odio mundi persecutionibusque in discipulos et de testimonio Spiritus sancti. Iam duo haec iterum tangit, sed ita ut ad utrumque novi quid addat et id quod dixerat magis determinet. Nam v. 1-5 prius prosequitur, dein alterum usque ad v. 15. Quare distinctio capitum usitata retinenda est, quamvis saepe v. 1-4 ad antecedens adiungant; sed tum etiam quae hic de Spiritu sancto dicuntur, pariter ad praecedens caput ob 15,26 referenda essent, quod tamen nemo facit.

Reddit Christus rationem cur ea de tempore futuro suis exposuerit

v: 1 haec locutus sum vobis, scil. 15,18-27 (cf. Tol. Mald. Ians. Corl. Schz. Fil.), ut non scandalizemini, cum nempe videbitis multos non credentes et vos gravia patientes (Chr.). Ad eorum utilitatem et cautelam haec spectant; iacula praevisa minus feriunt et nota causa profectus facilius tolerantur (Cai.). Scandalum est offendiculum viae, in quod incidentes impingunt et cadunt; qui autem admoniti sunt, caute ambulant illudque evitant (Tol.). Tale offendiculum poterat esse odium mundi contra regnum Messiae, quod regnum magnificis prophetarum oraculis erat celebratum, ita ut facile quis existimare posset regnum hoc cum plausu et laetitia statim ab omnibus iri acceptum (cf. Is. 9,7; 11,10; 49,6. 22 seq. 60,1 seq. Ier. 31,33. Mich. 4,2 etc.). Prophetae enim uno quasi intuitu beneficium divinum quod Deus omnibus, dare intendit efferunt; raro indicant hoc quoque regnum varie iri impu-. gnatum (cf. Ez. 38,1 seq. Dan. 7,18 seq. Ioel 3,10. Soph. 3,12). Quare praemonet suos Iesus revelans quod futurum erat, ut sic instructi minime offendantur.

Atque nunc ea iis annuntiat quae minime videbantur exspectanda esse, quia regnum messianum primo et per se Iudaeis erat promissum et salus ex Iudaeis ad omnes gentes permanare debebat. Viderant discipuli quomodo duces ac principes populi Iesum oppugnarent, audierant Iesum dicentem fore, ut regnum Dei ab eis auferretur (Matth. 8,12; 21,42); nunc erudiuntur, in quantam obstinationem et obcaecationem maior populi pars perventura sit v. 2 absque synagogis facient vos accuvaywyous, e synagogis vos eiicient, a communione ac consuetudine vos excludent (cf. 9,22; 12,42), a contribulibus suis tamquam apostatae habebuntur; neque ibi sistet odium; sed venit hora, ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se praestare Deo, άîìà i. e. id quod modo dictum est parum est; at venit hora; affert enim adauctam gradationem, ut induat notionem: quin imo (cf. Cai. Ians. Bar. Patr. Corl. Schz.; vide Klotz, Devar. II p. 10); ïvx, vide 15,8; λxtрeíav пpoopéρetv, cultum Dei offerre, quasi sacrificium Deo acceptum offerre. Legatos Christi itaque ut impios, sceleratos, blasphemos interficient zelum Dei et cultum obtendentes; id quod de se Paulus quoque fatetur et ego quidem existimaveram, me adversus nomen Iesu Nazareni debere multa contraria agere (Act. 26,9; cf. Phil. 3,6). Considerabuntur igitur apostoli a suis ut pseudoprophetae, ut seductores ad cultum alienum, contra quos poena mortis a lege statuitur et quorum occisio in lege laudatur : Ex. 32,29 consecrastis manus vestras hodie Domino; Deut. 13,8; 17,7; 18,20. Et tale testimonium Iudaeis persecutoribus Paulus quoque reddit: aemulationem Dei habent, sed non secundum scientiam (Rom. 10,2). Unde autem fit, ut

[blocks in formation]

tam perverso studio et zelo impleantur? v. 3 et haec facient vobis, quia non noverunt Patrem neque me; non ad excusationem Iudaeorum id dicitur; nam maxima eorum culpa talis illis inest ignorantia Dei et Christi; cf. 15,21-24; 8,19; eandem rationem reddit apostolus quoque : ignorantes enim iustitiam Dei et suam quaerentes statuere, iustitiae Dei non sunt subiecti (Rom. 10,3); ita iam ipsum Christum insectati sunt amore traditionum humanarum et falso studio legis obcaecati. Haec addi a Christo etiam ad consolationem discipulorum Chr. Theoph. Euth. existimant; patiuntur enim sine sua culpa, propter Deum et Christum quem praedicant (Aug. Tol.).

Rei certo eventurae apponit vel opponit cur eam praedixerit v. 4 sed haec locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, reminiscamini quia ego dixi vobis; hora eorum cf. Luc. 22,53; distinguitur etiam cum venerit hora, eorum reminiscamini, et: reminiscamini eorum; «< ideo ergo praedixi, ne ista inexspectata vos turbarent et alia quoque de causa, ne diceretis me haec futura esse non praescivisse >> (Chr.). Hora tunc venisse dicitur, quando persecutiones exercere iis permittitur. Cum Christus haec iis praedixerit, ingruentibus tribulationibus minus affliguntur, magis de eius adiutorio confidunt (Thom.); v. 5 haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram ; nam ita passuri non eratis quamdiu vobiscum essem; nunc autem haec dico, quia separor a vobis et iam instant vobis pericula (Euth.). Persecutiones utique etiam antea praedixerat; vide Matth. 5,11. 12; 10,14. 16 seq. et praedixerat etiam persecutiones a parte Iudaeorum : in synagogis suis flagellabunt vos. Num itaque Ioannes corrigit synopticos? vel num ita verba sunt intelligenda, ut eiusmodi praedictiones a synopticis per anticipationem sint sermonibus Domini additae (cf. Matth. 20,23; 24,9. Luc. 6,22; 12,4; 21,12 etc.)? Nullo modo; nam novum quod illis nunc annuntiat est quod ab ipsis suis contribulibus morti tradentur quod illi hoc faciunt tamquam rem Deo gratam et quasi sacrificium ei offerentes (Thom.) et quod haec fient, postquam Dominus ab eis recesserit. Occisionem utique iam antea iis annuntiavit; at non talem ab ipsis Iudaeis in obsequium Dei intentandam neque antea indicaverat talem persecutionis furorem eos debere subire se absente. Duo haec et nova sunt et sane apta quae animos discipulorum angant. Cernunt ergo reprobationem populi sui et irreparabilem obstinationem; de qua civium suorum perditione quanto dolore affecti sint, conclude ex exemplo Pauli (Rom. 9,1-4). Assueti erant praesentiae Christi; nunc autem iis solis absente Christo tam luctuosa rerum conversio ob oculos ponitur. Quid mirum, si haec illis evadunt magnae tristitiae causa?

« PoprzedniaDalej »