Obrazy na stronie
PDF
ePub

pretes plerique hos infensos fuisse et animo malevolo rem denuntiasse censent (Theoph. Euth. Thom. Bon. Cai. Tol. Mald. Lap. Bar. Nat. Calm. Corl. Fil.); alii, uti Aug. Bed., utrumque proponunt : sive annuntiando, ut et ipsi crederent, sive potius prodendo, ut saevirent. Quaerendum itaque est qui sint illi quidam, tɩvèç ¿1⁄2 autwv vel potius, ad quos referri oporteat & autov. Si isti quidam sunt ex multis qui viderant et crediderunt, tum censendi sunt animo in Iesum benevolo adiisse pharisaeos, ut testes essent Iesum revera se probasse legatum divinum, vel saltem, ut sincere nuntiarent quid evenisset. Sunt autem qui illud ἐξ αὐτῶν referant ad ἐκ τῶν Ἰουδαίων : quidam Iudaeorum, proin eiusmodi Iudaei qui non viderant miraculum non eaσáp.evat, qui quidem venerant in Bethaniam, at miraculum non spectarunt, vel qui solum de eo audierant; nam illud abierunt non necessario indicat illos quoque venisse in Bethaniam. Qua in acceptatione iis animus malignus adscribi potest. Quicumque demum nuntiarunt, ita nuntiarunt, ut resuscitationem certissime esse factam omnibus constaret.

Verum duces populi hac praestantissima gloriae Christi manifestatione in culmen malitiae adducuntur v. 47 collegerunt ergo pontifices et pharisaei concilium ovvédpiov, et dicebant : quid facimus? quia hic homo multa signa facit; tí oloupev; i. e. nunc enim contra eum agendum esse certissimum est; quare iam non deliberant sitne quidquam faciendum, sed solum quaerunt, quid statim fieri oporteat. Nulla ratione signa eius in dubium vocant, sed ea vera esse omnino iis persuasum est. Et tamen de eo loquuntur cum contemptu : hic homo. Stomachantes advertunt augeri in dies numerum eorum qui in ipsum credunt v. 48 si dimittimus eum sic, si sinamus eum pergere, ut scil. signa facere continuet eaque in dies maiora, omnes credent in eum, ut Messiam regem, et venient Romani et tollent nostrum locum et gentem; plebs eum regem constituet, quam rebellionem Romani urbe deleta et populo in captivitatem abducto et disperso vindicabunt. De urbe dici tòv tóñov plerique merito censent; aliqui templum intelligunt (Cai. Corl.); posset Tinos fortasse etiam de ordine et auctoritate synedrii accipi (cf. epist. Ignatii ad Polyc. 1; Weiss). « Haec dicebant non metuentes, sed invidentes » (Chr.) et insigni hypocrisi. Nam scire debebant Iesum nullatenus regnum appetere et praedicare terrenum, nullatenus eam populi exspectationem fovere. Et si Iesus revera reverentia synedristis collata et exhibita regnum affectasset terrenum et rebellionem in Romanos movisset, eum maxima animorum exsultatione regem salutassent. Verum quia noluit esse Messias qualem ipsi volebant et quia eorum scelera et impietatem impugnabat, eum odio

letali prosequebantur. Sed id contigit quod avertere volebant, Romani urbem et gentem ceperunt quia ipsi Christum occiderunt (Chr.); << temporalia perdere timuerunt et vitam aeternam non cogitaverunt, ac sic utrumque amiserunt » (Aug. Bed.).

Ceteris consultantibus Caiphas rem definit v. 49 unus autem ex ipsis Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: vos nescitis quidquam, de Caipha vide ad Matth. 26,3 et Luc. 3,2; munere pontificali functus est diu (an. 18-36 p. Ch.). Quod dicitur «< pontifex anni illius »>, veteres putabant in singulos annos pontificatum datum esse modo huic, modo alii pro principum vel Romanorum arbitrio (Chr. Theoph. Euth. Aug. Thom. Tol. Ians.); alii idem asseri contendebant, ut evangelistam falsitatis arguere possent (Bretschneider, Strauss, Schenkel, Scholten, Keim); at talis error evangelistae, qui res iudaicas optime perspectas habere saepe ostendit, imputari nequit, eo magis, quia verbis ille error minime continetur. Id solum enuntiat anno illo adeo memorabili eum fuisse pontificem (cf. Schz. Fil. Weiss, Keil). Hic itaque «< impudenter, aperta fronte, petulanter clamavit » (Chr.). Erat sadducaeus; sadducaeorum autem mores esse magis feros, t 4005 άypiútepov Iosephus refert (Bell. iud. 2,8,14; Schz.). Superbe et arroganter et cum contemptu alios alloquitur v. 50 nec cogitatis quia expedit vobis, ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat; verba arte esse composita Mald. notat; primo omnes de communi monet utilitate; sententia utitur generali, ne in Iesum privato odio sententiam ferre velle videatur; satius esse unum mori quam omnes; dicit ne tota gens pereat, utroque vocabulo rem exaggerans, dum rem extenuat consulens, ut unus moriatur.

>>

Hoc quidem ipse sinistro animo dixit et odio in Iesum quem morti tradere constituit. « At gratia Spiritus sancti ore illius usa est ad praedicendum futurum, tametsi pollutum cor eius non attigerit; fecit enim ut a mala mente procederent verba mirabilem habentia prophetiam (Theoph.) v. 51 hoc autem a semetipso non dixit, sed cum esset pontifex anni illius prophetavit, quod Iesus moriturus erat pro gente; secundum sensum quem ipse Caiphas in iis verbis intellexit, ea dixit a semetipso; at quatenus haec eadem verba in se, uti sonant, egregie enuntiant mortem Iesu utilem fore et expedientem saluti, ea non dixit a semetipso. Voluit autem Deus, ut ea eligeret verba quibus redemptio apte significaretur, voluit ut prophetaret, quia erat pontifex. Is enim Deum consulere, Deique responsum ad populum perferre iubebatur olim per urim ac tummim, per ephod (Ex. 28,30. Num. 27,21. 1 Reg. 23,9; 30,7. 2 Reg. 2,1; 5,19. 23); unde factum est, ut etiam postea summus sacerdos peculiari quodam iure censeretur exspectare

posse a Deo responsum vel illustrationem. Eius itaque dignitati collatum est Deo disponente ut verbis illis inscius ederet vaticinium quod in morte lesu et in salute inde proveniente impletum est. Voluit itaque Deus, ut ultimus pontifex foederis veteris (morte enim Christi iure cessavit foedus et sacerdotium) prophetia sua annuntiaret Pontificem et mediatorem novi foederis, qui morte sua et sanguine suo sacrificali nos heredes scripsit bonorum coelestium. «< Hic docemur etiam per homines malos prophetiae spiritum futura praedicere, quod tamen evangelista divino tribuit sacramento, quia pontifex fuit » (Aug.).

Caiphas de sola gente Iudaeorum prophetavit, evangelista autem addit (Aug. Thom. Ians. Bar.) v. 52 et non tantum pro gente, iudaica, ¿ñéρ in eius commodum ac salutem, sed ut filios Dei qui erant dispersi congregaret in unum, i. e. ut ex omnibus nationibus per orbem sparsis advocarentur ad divinam filiationem, uti Iesus dixit: alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili et illas oportet me adducere et fiet unum ovile (10,16). Quos eo loco appellat oves alias quas habeat, hoc loco dicit evangelista filios Dei dispersos, proleptice (Theoph. Euth. Corl.); hi adiungendi sunt ad unum ovile et inter se et cum Christ o intime iungendi.

Sententia a Caipha prolata res erat constituta v. 53 ab illo ergo die cogitaverunt buλcúczvto decreverunt, ut interficerent eum; nunc demum decretum synedristarum conficitur, decretum magistratus summi; id quod antea variis occasionibus a variis iam ausu privato fuerat attentatum (quaerebant eum interficere 5,18; apprehendere 7,30. 45; volebant lapidare 8,58; 10,31; cf. Matth. 12,14), iam auctoritate summa firmo decreto constituitur. Sed quia hora constituta nondum advenerat, Iesus se subtrahit v. 54 Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos, sed abiit in regionem iuxta desertum, in civitatem quae dicitur Ephrem et ibi morabatur cum discipulis suis; cf. 10,40; 'Eppaip.; simul cum Bethel commemorat Iosephus Ephraim, et duo haec oppida é appellat (Bell. iud. 4,9,9); erit idem oppidum quod 2 Par. 13,19 Ephron nominatur; hodie, ut multi putant, Tayibeh (cf. Schz. Fil.). Oppidum situm erat prope limites aquilonares tribus Beniamin. Quod aliqui putant Iesum in regionem transiordanicam secessisse, hisce verbis non indicatur (cf. Patr. de evangeliis, diss. 48 n. 29). Ex hoc oppido Ephraim ultimum postea instituit iter in urbem, de quo itinere refertur Luc. 17,11-19,28 (cf. Cornely, Introd. III p. 294; Comment. in Luc. p. 484). De eo temporis spatio et itinere evangelista silet; more suo statim nos transfert ad ea quae prope festum pascha in urbe gesta sunt v. 55 proximum autem ¿yyúz erat pascha Iudaeorum et ascenderunt multi Ierosolymam de regione ante pascha

[merged small][ocr errors][merged small]

ut sanctificarent seipsos, ἐκ τῆς χώρας in oppositione ad urbem caput terrae. Nemo, nisi legitime mundus, pascha celebrare poterat (cf. Iosephus, Bell. iud. 6,9,3 et quae notavi in Comment. Matth. II p. 409); illi ergo ritibus in lege praescriptis et votis sponte susceptis ad festum se parabant; insuper eae maculae ad quas emundandas requirebatur oblatio sacrificiorum, solum in urbe expiari poterant (Corl.). De eiusmodi ad festum sanctificatione vide Num. 9,10. 2 Par. 30,17.

Turbae istae quae ad festum in urbem ascenderant v. 56 quaerebant ergo Iesum et colloquebantur ad invicem, in templo stantes ¿v tỷ iepụ i. e. in atriis, porticibus; magna populi exspectatio describitur; quid putatis? quia non venit ad diem festum? dubitant, interrogant, num venturus sit (Mald.), uti homines de re incerta quaeri solent : quid vobis videtur? putatisne eum certe non venturum? duae ergo quaestiones distinguendae sunt. Nam quaerunt ante festum, nondum sciunt sitne venturus necne; proinde non possunt dicere: quid putatis de eo quia non veniet? Qua mente solliciti sunt de lesu? eos quaerere insidiose, male, Chr. Euth. Aug. Rup. Thom. Bon. Mald. Lap. putant. Hoc utique supponendum esset, si pharisaei, sacerdotes, Iudaei dicerentur quaerere Iesum. At ex contexta oratione sermo est de illis qui ex regione advenerant; quare cum Theod. M. explicandum est : qui of ayvip.evo ad templum confluxerant inter sese conferebant de Christo, dubitantes num propter festi reverentiam venturus esset, an vero praesentiam suam subtracturus insidias praecavens. Erant autem verba ista eum videre desiderantium; propter miracula populus ab ipso valde dependebat (similiter Tol. Ians. Schg. Schz. Fil.); existimat Cyr. eos qui credant in Iesum colloqui cum infidelibus. Poterant dubitare; nam ad pascha anni prioris non venerat Iesus (6,4; 7,1) et scire poterant quot insidiis expositus esset tempore scenopegiae et festo dedicationis templi. Atque hos non fuisse malevolos, ostenditur quoque 12,12 seq.

Iesu autem adversarii qua ratione sese parent ad festum, additur in oppositione ad populum sedulo ac pie de lesu rogantem dederant autem dɛdwxɩov, cum emphasi primo loco ponitur; iam mandata summi magistratus data erant, pontifices et pharisaei mandatum, ut si quis cognoverit ubi sit indicet, ut apprehendant eum; ita mandarunt decreto illo v. 53 constituto. Sed certo id mandarunt secreto iis quos adversarios Iesu sibique deditos norunt. Nam volebant eum dolo tenere, ne forte tumultus fieret in populo (Marc. 14,2), neque ignari erant ex populo multos in eum credere. Quare etiam non audent manus in eum iniicere, ubi eius adventus ac praesentia iam neminem latere potuit (cf. 12,9. 18 etc. Matth. 21,1-26,1).

7. Manifestatio Iesu quinta in Iudaea 12,1-50.

Resuscitatione Lazari studium multorum in Iesum et fides invaluit. Eius gloriosum exhibetur documentum in triumphali Iesu in urbem ingressu. Gentiles quoque Iesum videre volunt, in quorum desiderio Iesus suae clarificationis initium explicat, mortem suam declarans fore in salutem credentibus. Admonitione ut credant publicum eius ministerium concluditur; evangelista epilogo adiecto de Iudaeorum incredulitate conqueritur et aliorum ignaviam insectatur.

a) Coena in Bethania et sollemnis in urbem ingressus 12,1-19.

[ocr errors]

12, 1. Ὁ οὖν Ἰησοῦς πρὸ ἓξ ἡμερῶν τοῦ πάσχα ἦλθεν εἰς Βηθανίαν, ὅπου ἦν Λάζα ρος ὃν ἤγειρεν ἐκ νεκρῶν Ἰησοῦς. 2. ἐποίη σαν οὖν αὐτῷ δεῖπνον ἐκεῖ, καὶ ἡ Μάρθα

12,1. Iesus ergo ante sex dies paschae venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat | mortuus, quem suscitavit Iesus. 2. Fecerunt autem ei coenam ibi; et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex | διηκόνει· ὁ δὲ Λάζαρος εἷς ἦν ἐκ τῶν ἀνακειdiscumbentibus cum eo. 3. Maria ergo | μένων σὺν αὐτῷ. 3. Ἡ οὖν Μαρίαμ λαβοῦσα accepit libram unguenti nardi pistici, pre- | λίτραν μύρου νάρδου πιστικῆς πολυτίμου, tiosi, et unxit pedes Iesus et exterit pe- | ἤλειψεν τοὺς πόδας Ἰησοῦ, καὶ ἐξέμαξεν ταῖς des eius capillis suis; et domus impleta | θριξὶν αὐτῆς τοὺς πόδας αὐτοῦ· ἡ δὲ οἰκία est ex odore unguenti. 4. Dixit ergo unus ἐπληρώθη ἐκ τῆς ὀσμῆς τοῦ μύρου. 4. λέγει ex discipulis eius, Iudas Iscariotes, qui δὲ Ἰούδας ὁ Ἰσκαριώτης εἷς τῶν μαθητῶν erat eum traditurus : 5. Quare hoc un- αὐτοῦ, ὁ μέλλων αὐτὸν παραδιδόναι, 5. guentum non vaeniit trecentis denariis, Διατί τοῦτο τὸ μύρον οὐκ ἐπράθη τριακοσίων et datum est egenis? 6. Dixit autem hoc, δηναρίων, καὶ ἐδόθη πτωχοῖς; 6. εἶπεν δὲ non quia de egenis pertinebat ad eum, τοῦτο, οὐχ ὅτι περὶ τῶν πτωχῶν ἔμελεν sed quia fur erat, et loculos habens, ea αὐτῷ, ἀλλ ̓ ὅτι κλέπτης ἦν, καὶ τὸ γλωσ quae mittebantur portabat. 7. Dixit ergo | σόκομον ἔχων τὰ βαλλόμενα ἐβάσταζεν. 7. Iesus : Sinite illam, ut in diem sepultum | εἶπεν οὖν ὁ Ἰησοῦς, Αφες αὐτήν· ἵνα εἰς rae meae servet illud. 8. Pauperes enim | τὴν ἡμέραν τοῦ ἐνταφιασμοῦ μου τηρήσῃ semper habetis vobiscum; me autom non semper habetis.

9. Cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est: et venerunt non propter Iesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis. 10. Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent, 11. Quia multi propter illum abibant ex Iudaeis, et credebant in Iesum.

12. In crastinum autem turba multa quae venerat ad diem festum, quum audissent quia venit Iesus Ierosolymam, 13. Acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant : Hosan

[ocr errors]
[ocr errors][merged small][ocr errors]

αὐτό. 8. τοὺς πτωχοὺς γὰρ πάντοτε έχετε μεθ ̓ ἑαυτῶν, ἐμὲ δὲ οὐ πάντοτε ἔχετε.

9. Ἔγνω οὖν ὁ ὄχλος πολὺς ἐκ τῶν Ἰου δαίων ὅτι ἐκεῖ ἐστίν, καὶ ἦλθον οὐ διὰ τὸν Ἰησοῦν μόνον, ἀλλ ̓ ἵνα καὶ τὸν Λάζαρον ἴδωσιν, ὃν ἤγειρεν ἐκ νεκρῶν. 10. ἐβουλεύ σαντο δὲ καὶ οἱ ἀρχιερεῖς, ἵνα καὶ τὸν Λάζαρον ἀποκτείνωσιν· 11. ὅτι πολλοὶ δι' αὐτὸν ὑπῆγον τῶν Ἰουδαίων, καὶ ἐπίστευον εἰς τὸν Ἰησοῦν.

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »