Obrazy na stronie
PDF
ePub

:

rum (Luc. 22,53), monet ne lumen quod in te est tenebrae fiant (Matth. 6,23); Messias praedictus est caecis visum redditurus et Iesus de se hoc explicat (Luc. 4,19. Is. 60,3); apostolus loquitur de operibus tenebrarum, de potestate tenebrarum, de armis lucis; et quantopere eiusmodi notiones Iudaeis sint familiares, ostendit quia Iudaei se iactant esse lumen eorum qui in tenebris sunt (Rom. 2,19; 13,12. Col. 1,13) et Petrus quoque dicit Deum nos vocasse de tenebris in admirabile lumen suum (1 Pet. 2,9; cf. Act. 26,18 etc.). Cum itaque haec metaphora adeo sit frequens et ad multiplicem significationem apta, profecto auctor evangelii minime opus habuit eam a gnosticis petere, qui ea abusi sunt. Apud synopticos beatitas nomine vitae, vitae aeternae describitur arcta est via quae ducit ad vitam; ad vitam ingredi, in vitam intrare, vitam aeternam possidere (Matth. 7,14; 18,8. 9; 19,27. 29; 25,26; item in locis parallelis Marc. Luc.). Haec vita nobis obtingit per Christum, in quem oportet credere: omnis qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo; venite ad me et ego reficiam vos; beatus qui non fuerit scandalizatus in me (Matth. 10,32; 11,6. 28). Hac itaque ad Christum habitudine acquiritur vita aeterna. Apud Ioannem hoc discrimen advertitur, quod salus messiana etiam eo modo quo hisce in terris possidetur, iam appellatur vita. Sed transitus ad hunc usum vocis vitae est sat facilis, quia salus messiana qua nobis vita aeterna contingit, revera hisce in terris a filiis Dei possidetur; regeneratione novam illam vitam iam acquisierunt. Unde hic usus vitae apud Ioannem nequit afferri, ac si contra doctrinam synopticorum esset; multo minus ex gnosticismo peti potuit.

Neque eo constituitur discrimen doctrinae quod apud Ioannem quam maxime fides in Christum postulatur. Verum quidem est credendi necessitatem magis apud eum efferri saepiusque commendari; sed id minime deest apud synopticos. Nam apostoli beati praedicantur qui Christum vident et audiunt et Iesus affirmat: amen quippe dico vobis quia multi prophetae et iusti cupierunt videre quae videtis (Matth. 13,16.17; Luc. 10,24), quo loco idem enuntiatur quod Ioan. 8,56 in exemplo Abraham demonstratur. Ioannes baptista omnibus prophetis praefertur quia Christum vidit (Matth. 11,10); Petrus beatus praedicatur, quia Christum cognovit (Matth. 16,17), magnam mercedem accipit qui parvulum in nomine Iesu suscipit; maxima poena dignus est, qui scandalizaverit unum de pusillis qui in eum credunt. Christus postulat, ut ipse omnibus praeferatur : qui amat patrem et matrem plus quam me non est me dignus, et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus (Matth. 10,37); ut vita ipsa pro se profundatur severe exigit (Matth. 10,39. Luc. 9,34) idem scil. quod Ioan.

12,25 a suis postulat. Item plenam abnegationem, renuntiationem exigit, ut quis possit esse discipulus, ut quis se sequi possit (Matth. 16,24. Luc. 9,23;14,26.33). Et iis qui relictis omnibus ipsum sequuntur, amplissima praemia promittit (Matth. 19,29). Hisce adde quod modo dixi, quomodo qui ipsum confitetur hunc ipse quoque confessurus sit coram Patre suo, et quam poenam ei intentet qui ipsum negaverit (Matth. 10, 32.33. Marc. 8,38. Luc. 9,26; 12,8). Proin minime dici potest apud Ioannem personam Christi ita unice efferri, ut neutiquam apud synopticos.

Dein multas in ipso libro invenisse sibi videntur contradictiones aliaque quibus indoles historica destruatur; ita Christo adscribi dicta quae inter se pugnent 3,17 et 12,47 et 9,39 at priore loco et altero dicit Iesus se non esse missum ut iudicaret mundum; et alio loco indicat rebus a se gestis fieri, ut inter homines fiat discretio, manifestentur mali et boni; et 5,22 sibi adscribit id quod apud synopticos habetur scil. sibi iudicium in consummatione saeculi esse commissum. Neque inter se pugnant dicta 5,31 et 8,14; prius enim dicitur ex mente adversariorum tamquam assumptio quaedam, alterum ex rei veritate; nam testimonium quod Iesus de se fert, certe valet, etsi Iudaei illud non admittant; inter se pugnare dicuntur verba 7,39 et 13,31 — at Christus vario modo clarificatur; inter se contradicere aiunt 13,18. 19 et 6,70; 14,16 et 16,26; sed sufficiet legere, ut apparcat nullam adesse sententiarum pugnam; nam Christum dicere se rogare Patrem ut mittat paracletum, et postea docere efficaciam orationis apostolorum, quae tandem fingi potest contradictio, nisi quis solis verbis inhaereat ego rogabo - non dico quia ego rogabo; at quae roget, plane diversa sunt in utroque loco, et alia huiusmodi afferre non puduit Holtzmann (Handc. p. 22); ad quae refer : « in montem, ad quem 6,3 ascendit, Iesus iterum 6,15 ascendit, quamquam interea eum non reliquerat »; «< sermo qui 6,25 in litore haberi cogitandus est, postea 6,59 in synagogam transfertur »; «< iam 9,22.34 et 12,42 Christus cum suis e synagoga exclusus est; at 16,2 hoc suis annuntiat solum pro tempore futuro »; fieri non posse ut Iudaei dixerint 7,35: quo hic iturus est, quia non inveniemus eum; numquid in dispersionem gentium iturus est?; verum talia refutare non erit opus. Alia quae tamquam obscura accusantur, solum obscura sunt, quia non eum lesum intelligunt critici, quem Ioannes describit; v. g. quomodo Iesus possit esse in terris et simul in coelis (3,13; 12,26; 14,3; 17,24).

Porro contendunt in evangelio non narrari res tempore Christi gestas, sed eventus designari et depingi qui tempore posteriore evenerint; ita historiam scribi non Christi, sed ecclesiae; multa illa quae

1,6-4,1 de baptista referantur, et quae de Samaritanis 4,31-42 habeantur, non esse ex tempore Christi, verum alludere ad Act. 19,1-7 et 8,5. 8. 14 et narrare, quomodo discipuli Ioannis et Samaritani iam receperint evangelium; pariter 3,22 et 4,1.2 doceri ritum baptismi iam esse receptum; cap. 10 exhiberi quomodo de officiis antistitum eo tempore iudicatum sit; cap. 11 agitari quaestionem aetatis apologetarum de resurrectione; 12,20 seq. non tempore Christi gentiles voluisse eum videre, sed depingi quomodo res christiana iam ad Graecos transierit; etiam cap. 1 describi quomodo coetus christianus incrementa capiat fratre fratrem ad Christum adducente; cap. 9 exhiberi quomodo quaecumque synagoga astute excogitaverit contra rem christianam, incassum ceciderint; (quae caeco sanato 9,34 inflicta dicantur, christianis pro futuro annuntiari 16,2; en argumentum, narrationem illam esse symbolicam); immo in ipso quoque Pilato 18,29-19,16 cerni descriptionem modi agendi procuratorum et iudicum romanorum; eodem modo 9,35-10,21 proponi propagationem evangelii iam factam et eius triumphum 14,14; 16,24. 33; exhiberi mutuam illam caritatem, quam. gentiles in christianis sint admirati 13,35 et 14,15; refutari calumnias de conviviis thyestheis 6,59. Insuper clara adesse vestigia temporis posterioris: 4,38 misi vos metere etc.; 17,20, proin iam multos sese rei christianae addixisse; 10,16 gentiles iam esse adductos; 10,12 et 15,4.6 exstitisse iam malos antistites; alios iam a re christiana defecisse; de paracleto fieri sermonem, ut commendentur novae illae cognitiones quae invaluerint post tempus apostolorum; at paracletum mitti a Christo et promitti apostolis, ut novae illae cognitiones tamen exhibeantur non alienae a Christo etc. (cf. Holtzmann, Einl. p. 451; Handcom. p. 5.8; Weizs. 1. c. p. 518 seq. 523; Jülicher, Einleitung p. 248). Quae singula refutare piget, neque opus erit. Toto enim narrandî modo qui adeo res singulas effert ac determinat, illa explicatio refutatur; vide v. g. haec in Bethania facta sunt trans Iordanem; altera die... altera die iterum stabat... hora autem erat quasi decima (1,28 seq.); erat baptizans in Aennon iuxta Salim; Sichar iuxta praedium quod dedit Iacob Ioseph filio suo; Iesus fatigatus ex itinere sedebat sic supra fontem; hora erat quasi sexta; reliquit hydriam suam mulier etc. Ita in singulis narrationibus multa occurrunt adeo propria, definita et determinata, adeo sensibus subiecta, adeo loco et tempore circumscripta, ut appareat res vere gestas auctorem narrare; vel quid haec omnia sibi vellent in illa acceptione, secundum quam res et eventus saeculi secundi ineuntis depingantur? num ullam admittunt explicationem non dico probabilem, sed saltem tolerabilem?

Simili modo obiiciunt cerni usum typologiae posterioris temporis;

[ocr errors]

ita 2,19. 21; 3,14; 6,31; 19,36. 37. Sed si typologia haec cum illa in evangelio Matthaei comparatur, plane non intelligitur, quaenam haberi possit ratio contra originem apostolicam. Nonne apud synopticos Iesus ipse typo usus est in signo Ionae (Matth. 12,40) neque profecto frustra narratur lesum suis exposuisse quomodo omnia oportuerit in se impleri quae scripta sint in lege, in prophetis, in psalmis (Luc. 24,44).

Res narratas symbola esse et involucra doctrinarum; non ita ut ex rebus vere gestis aliquid doctrinae colligatur, sed ut totum allegorice accipiendum sit. Tali modo apostolum non scribere concedi potest. Quare dicunt statim in nuptiis in Cana patere, non rem vere gestam exhiberi; nam narrationem sensu litterali acceptam offensioni esse et 2,4 auctorem satis ostendere se velle, ut relicta littera symbolum vel лvεμα concipiatur : is scil. qui tamquam sponsus venit manifestat laetitiam evangelii de regno Dei; mater repraesentat periodum anteactam (Apoc. 12,1. 2. 5). Similiter regio samaritana occurrit Christo ut mulier quae in se sortem praeteritam regionis exhibet (4,18 i. e. 2 Reg. 17,24. 28-33; Iosephus, Antiq. 9,14,3); suum populum Iesus invenit in aegroto illo qui habet annos 38 in infirmitate; panis ille quo populus reficitur, non est nisi symbolum, quo panis vitae coelestis adumbretur; sanatio caeci nati significat ablationem caecitatis spiritualis; item resuscitatio Lazari doctrinam resurrectionis symbolo exprimit etc. (cf. Holtzmann, Einl. p. 449). Alia explicationis portenta alii invenerunt, ut rem vere gestam sensumque litteralem negarent : nuptiis in Cana proponi illud: beati qui ad nuptias agni vocati sunt (Thoma); in narratione de muliere samaritana depingi Gen. 24, 13 seq. ; pro Lia quae erat lippis oculis Messiam sibi acquirere Rachel, Samariam (Thoma); alii in muliere samaritana gentes vident depictas evangelii cupidas (Hoenig). Regulus ille 4,46 et aegrotus 5,5 personificatione quadam exhibent iudaismum, cuius filii aegroti sunt et qui ipse est plane debilis et impotens, verum a Messia sanatus vigori restituitur (Hoenig; cf. Keppler, Composition des Ioh. Evang. p. 27. 38. 46).

Verum haec singula reiicienda sunt. Nullum reperitur vestigium seu indicium quo auctor innuat se non rem vere gestam, sed allegoriam vel parabolam proponere; e contra singula ita exprimit ac determinat conditionibus loci, temporis, ut in rebus gestis enarrandis fit. Praeterea attende quam coacte singula explicentur aliter quidem ab aliis, quae ipsa explicationis varietas argumento est erroris, dum acceptio litteralis maxime obvia est et simplex et antecedentibus et consequentibus cohaerens. Veteres ex rebus gestis doctrinam colligunt et explicationi litterali saepe adnectunt explicationem allegoricam, tropolo

gicam; recentiores hi qui saepe contra veteres gloriantur de methodo unice sana interpretationis grammatico-historicae iam ad putidum genus omnia allegorice interpretandi delapsi sunt. Sed quid nos inde discemus? en quibus conatibus vere desperatis opus habent, ut evangelii originem apostolicam possint negare!

Alii quoque ex erroribus geographicis et historicis apostolicam originem negare conabantur (cf. Cornely 1. c. p. 231). Ex hisce unum solum retinent quod valeat et quod obiiciant Holtzmann et Jülicher : Caipham dici pontificem anni illius (11,49. 51; 18,13); proinde supponi singulis annis dignitatem pontificalem ad alium transferri, quem << errorem » Holtzmann ex consuetudine explicat secundum quem in Asia proconsulari singulis annis pontifex constituebatur et annus ex eo designabatur (cf. Mommsen, Roemische Geschichte V p. 318). Sed cum Caiphas pontifex illius anni dicatur, solum affirmatur eo anno adeo pro re christiana memorabili eum munere functum esse; utrum antea vel postea tenuerit sacerdotium neque affirmatur neque negatur; multo minus ea locutione asseritur mutatio ex consuetudine singulis annis facta. Ceterum vide ad 11,49.

Ex antiquissimis et certissimis testimoniis docemur apocalypsin opus esse Ioannis apostoli, id quod satis clare in ipso libro asseritur et confirmatur auctoritate illa qua sermo fit ad septem ecclesias. Interpretes catholici hisce testimoniis historicis ducti et evangelium et apocalypsin Ioanni apostolo attribuunt (cf. Hug, I. M. Aug. Scholz, Ad. Maier, Aberle-Schanz, Kaulen, Cornely, Bacuez etc. in libris introductoriis), item multi ex acatholicis, vide v. g. quos enumerat Düsterdieck (Offenbarung Joh. 3 ed. p. 66). Verum haud pauci ex acatholicis vel utrumque vel alterutrum negant. Sunt enim qui apocalypsin quidem apostolo adscribunt, sed ideo evangelium ei abiudicant (Baur eiusque schola, Koestlin, Hilgenfeld, Krenkel, Davidson, Völter etc.) vel qui evangelium ei attribuunt, at propterea apocalypsin ab eo esse scriptam negant (Lücke, Credner, Bleek, Ewald, Neander, Düsterdieck); et res iam eo processit, ut asserere non dubitent, omnes qui via et ratione de libris iudicare sciant affirmare rem esse exploratam fieri non posse, ut qui scripserit apocalypsin etiam evangelium litteris mandaverit, et pariter, ut qui evangelium composuerit, idem sit auctor apocalypseos (cf. Holtzmann, Einl. p. 422. 458, ubi alios eius sententiae patronos enumeratos habes).

Quare de hac quoque quaestione hic aliqua dicenda sunt et videndum, sitne illud « aut-aut» uti loqui solent, adeo firmum et inconcussum, ut aut evangelium aut apocalypsin Ioanni oporteat abnegari et alterum solum ei servari possit altero abiecto. Primo iam notandum

« PoprzedniaDalej »