Obrazy na stronie
PDF
ePub

stola, quam cum evangelio cohaerere eique quasi iunctam esse merito a plerisque assumitur (cf. Cornely, Introd. III 2 ed. p. 662; Holtzmann, Einleitung 3 ed. p. 476; Handcommentar p. 233).

De tempore quando evangelium scriptum est nullum certum exstat testimonium. Epiphanius tradit eum scripsisse μετὰ ἔτη ἐνενήκοντα τῆς EQUτou wis post eius ex Patmo reditum (haer. 51,12). Certum est eum scripsisse post synopticos et longiore tempore post ruinam urbis. Nam ex modo quo evangelium dirigitur contra duces synagogae elucet, synedrium denuo esse constitutum et a synedrio rem christianam iam ex aliquo tempore impugnari. Ioannem superstitem fuisse usque ad Traiani tempora affirmat Irenaeus (c. haer. 2,22,5 et 3,3,4; M. 7, 785. 855) i. e. an. 98-117; eius mortem Eusebius in Chron. refert ad annum 3 Traiani. Proinde dici potest circa ultimum decennium primi saeculi librum esse compositum. Esse scriptum Ephesi 1 tradit Irenaeus (3,1,1); esse destinatum iis qui extra Palaestinam degebant, facile eruitur ex explicationibus quae adduntur v. g. 1,38 rabbi, quod dicitur interpretatum magister; 1,41 pariter Messias explicatur Christus; item 1,42 et 4,25; mores et consuetudines Iudaeorum explicationis causa referuntur 2,6; 4,9; 5,2 seq.; 6,4; 9,7; 11,18; 19,13. 17. 40.

1

In quaestionem vocati sunt tres loci etiam ab illis ex acatholicis haud paucis qui ceteroquin evangelium esse Ioannis apostoli opus agnoscunt; scil. 5,4 et pericope illa de adultera 7,53-8,11 et cap. 21. De duobus prioribus vide Comment. Et caput illud 21 habetur in omnibus codicibus, versionibus et ipso Harnack fatente, is qui 1-20 scripsit etiam cap. 21 composuit (Harnack, Chronologie I p. 676). Ceterum de integritate evangelii accurate agit Cornely 1. c. p. 232-238.

V.

A quibus Ioannem auctorem esse evangelii negetur.

In antiquitate parva solum secta, quae ab Ephiphanio "Ahoyo vocatur, hoc evangelium esse Ioannis negavit. Cum enim Montanistae doctrina de Paracleto abuterentur, isti Alogoi evangelium hoc in quo Paracletus promittitur et in quo iis multa ab aliorum narratione discrepare videbantur, sicut et apocalypseos librum Cerintho adscripserunt (cf. Epiph. haer. 51,3; Iren. 3,11,9. Philastrius, haer. 60). Plures adversarii exstiterunt recentiore tempore: Ed. Evanson (1792) evan

1. Nuperrime Resch voluit evangelium esse scriptum in regione decapolitana, in Pella Irenaei testimonium de evangelio Ephesi scripto reiicit; contendit in fragmento muratoriano legendum esse non: Iohannes ex discipulis cohortantibus condiscipulis, sed corrigendum : Iohannes ex Decapoli! Verum bene respondet Batiffol, si oporteat lectionem discipulis suspectam habere propter illam adeo vicinam condiscipulis, potius corrigendum esse: Ioannes ex apostolis (Revue biblique 1897. p. 479).

A QUIBUS IOANNEM AUCTOREM ESSE EVANGELII NEGETUR.

25

gelium reiecit, utpote discrepans a narratione Lucae ; illud impugnarunt Vogel (1801), Horst (1804), Cludius (1808), Ballenstedt (1812) aliis uti Süsskind, Schlecker, Wegscheider, Schmidt, Eichhorn, Kuinoel, Tittmann, Hug illud defendentibus. Ex rationibus potissimum internis Bretschneider dubia movit in opere: Probabilia de evangelii et epistolarum Ioannis apostoli indole et origine eruditorum iudiciis modeste subiecit (Lipsiae 1820); potissimum arguit ex diversitate, qua Christus in eo libro agens ac docens describatur, ex doctrina de Aóyo, ex erroribus contra geographiam et historiam; et auctorem esse vult hominem christianum, qui probabiliter vixerit in Aegypto et librum in secundo saeculo composuerit. Contra eum multi scripserunt; iam eodem anno 1820 Schott, Eichhorn, Lücke, Roehr; postea Stein, Hemsen, Olshausen aliique. Iterum impugnatum est evangelium a Strauss (Leben lesu 1835 seq.), a Lützelberger, qui Ioannem unquam in Asia fuisse negavit, a Br. Bauer, qui evangelium consulto fictum esse voluit, a Chr. Baur eiusque « schola tubingensi », evangelium esse scriptum ad oppositionem illam antiquam inter partes paulinas et iudaicas finiendam, ad ceteras quoque sententias et systemata inter se diversa in unione quadam sublimiore inter se concilianda; multa esse ficta, alia ex synopticis liberrime mutata; a loanne non posse esse compositum, quia hic arctis iudaismi limitibus constrictus teneretur (Gal. 2,11; Apoc.). Alias oppugnandi rationes petebant Schwegler (1841) et Koestlin (1843) ex veterum disceptationibus de celebratione paschatis (cf. Euseb. h. e. 5,23); sed cum Asiani illi celebrarent die 14 τὴν τοῦ σωτηρίου πάσχα ἑορτήν i. e. mortem Christi, redemptionem nostram per lesum, pascha nostrum (1 Cor. 5,7), perfectam, nullo modo contradicebant evangelio quo dicitur Christum mortuum esse ante diem sollemnem paschatis. Alii ex eodem schola tubingensi (Zeller, Schwegler, Hilgenfeld, Volkmar) ostendere nitebantur, non lustinum ex evangelio doctrinam verbaque deprompsisse, sed e contra auctorem evangelii ex Iustino res suas, doctrinam de Verbo etc. accepisse; quam sententiam valde oppugnarunt Bindemann, Semisch, Luthardt, Tischendorf aliique eo successu, ut hodie sit plane derelicta. Contra illam scholam tubingensem scripserunt Ebrard, Thiersch, Schleiermacher, Bleek, Hase, et ex catholicis Mayer aliique.

Disceptationibus istis manifestum evasit constare testimoniis historicis quae removeri non possent evangelium hoc iam ortum fuisse c. an. 110-115, et innotuisse nomine Ioannis. Ut igitur origo apostolica negari posset, Keim (Geschichte Iesu von Nazara, 1867-72) ostendere nitebatur, apostolum Ioannem nunquam fuisse in Asia et quae ab Asianis dicantur de loanne, solum valere de Ioanne presbytero; dein quam

maxime urget in doctrina et narrationibus hoc evangelium continuo contradicere synopticis inferri nobisque obtrudi pro Galilaea Samariam et Ierusalem, pro tranquilla commoratione et praedicatione itinera crebra et festinata, pro uno vitae publicae anno duos, pro baptista populari philosophum ac theologum christianum, pro matre dubitante matrem fidelem, pro tribus familiaribus Iesu unum solum quem diligebat, pro genere dicendi populari aenigmata, pro custodia legis abolitionem, pro Lazaro parabolico Lazarum e sepulcro suscitatum, pro coena paschali lotionem pedum, pro angore et timore triumphum, pro satellitibus iudaeis cohortem romanam, pro synedrio tribunal romanum, pro messiana indole regnum veritatis etc. etc. Contra eum scripserunt Luthardt, Godet, Beischlag, Weiss. Non historiam, sed doctrinam in evangelio praeberi alii, uti Thoma, volunt; unde narrationes non eventus resque gestas continere sed allegorias esse ad aliquam veritatem illustrandam. Notiones autem partim esse paulinas, partim depromptas maxime ex alexandrinismo (0. Holtzmann, Hausrath, Pfleiderer, Thoma) vel ex gnosticismo (Hilgenfeld, Volkmar).

Alii mediam quandam viam tenere maluerunt; esse scil. in evangelio hoc aliqua et historica et ad doctrinam pertinentia quae ad Ioannem apostolum referri possint, quae tamen plurimis aliis admixta ab aliquo Ioannis discipulo post eius mortem sint conscripta; ita fere iam Eckermann (1796), Paulus (1821), Ammon (1824), Weisse (1838. 1856), Freytag (1861. 1863), Thenius (1865), Weizsaecker (1864), Hase (qui antea auctorem esse Ioannem diu defenderat, tandem 1876 concessit, decennio vel amplius post Ioannis mortem ab aliquo eius discipulo librum esse compositum secundum traditionem apostoli additis aliquibus quae potius mythum redolerent). Alii, uti De Wette, Schenkel, saepius sententiam de origine et auctoribus evangelii mutarunt. Partitionem satis subtilem Delff (1890) invexit: reperiri in evangelio descriptiones quasdam Iudaeo-christiani cuiusdam, quibus postea addita sint quae de Logo agant (1,1-5; 15-18) aliaque, uti 2,1-11. 17. 21. 22; 4,26-54; 5,17-29; 6,1-29. 38. 39. 59; 7,39. 53-8,11; 12,16. 2530. 33. 38-41; 13,20. 19,35-38; 20,11-18; 21,1-25.

Alii historica veritate evangelii reiecta librum explicant ex notionibus christianis, quae systemate et sententiis philonismi et gnosticismi sint temperatae et imbutae; ita Krenkel (1871), Schwalb (1872; 1885), Brückner (1887); qui modus explicandi adoptatur etiam a Scholten, Matthes, Loman, Eichthal, Stap, Aubé, Havet, Réville, Tayler, Hanson etc. De hisce vide Keil, Commentar p. 25 seq. Weiss 1. c. p. 33 seq., Holtzmann, Einleitung 3 ed. p. 433 seq.; praeterea Theologischer Jahresbericht 1882 seq.

Si de tempore quaeritur quo evangelium hoc ortum sit, maxima deprehenditur varietas. Annum 160-170 assignarunt Baur, Scholten; 155 Volkmar, 150 Zeller, Schwegler, 130-140 Lützelberger, Hilgenfeld, Thoma; 110-117 Keim, prius; postea descendit ad annum 130; 110-115 Nicolas, Renan, Schenkel; 110 Harnack, circa 70 Resch, et Holtzmann declarat, quo antiquius evangelium censeri possit, eo facilius declarari aenigma originis eius; nam illud ortum esse medio saeculo secundo non posse admitti, quia nequeat explicari quomodo eo tempore evangelium adeo diversum a synopticis esset receptum. Melius dici debet, hoc ipsum quod evangelium hoc a synoptica narratione et docendi ratione Christi adeo recedens tamen a tota antiquitate habitum est evangelium ab apostolo conscriptum, iam sufficienti argumento esse originis vere apostolicae. Neque ullo pacto verum est quod asseritur : evangelium demum ex anno 180-200 habitum esse opus apostoli (Holtzmann, Handcommentar p. 10) vel in fine saeculi secundi demum non solum ab Irenaeo, sed generatim ab Asianis apostolum creditum esse auctorem evangelii et apocalypseos; nam opinio haec non tum demum orta est quando a Theophilo, Irenaeo, auctore canonis muratoriani litteris est consignata, verum horum testimoniis sententia demonstratur diu iam vigens et ubique per orbem catholicum recepta. Sed recentiores quidam ita loquuntur ac si tum demum res exsistere coepisset, cum primum habeatur scriptum eius testimonium. At quod Irenaeus, circa an. 175 scripto testatur de evangeliis, non eo anno didicit, sed tamquam rem testatur quam ab apostolis eorumque discipulis traditam semper novit.

[merged small][ocr errors][merged small]

Candide fatetur Weizsaecker, cur apostolus nullo modo cogitari possit auctor evangelii, rationem praecipuam, quacum comparata reliqua omnia sint solum secundaria et subordinata, eo contineri quod lesus in hoc evangelio describatur tamquam Logos incarnatus. Nulla enim, inquit, magnitudo fidei et philosophiae sufficere potest, ut in apostolo qui cum Iesu vixit vera eius imagine vitae plane exstincta exorta sit notio et forma personae divinae, ut ipse apostolus sibi persuaserit se una cum Logo divino incarnato familiarissime vixisse (Apostolisches Zeitalter p. 517); nullo enim modo cogitari posse, apud aliquem apostolum fidem Christi potuisse coniungi cum doctrina de Logo (1. c. p. 537). Eodem modo loquitur Holtzmann, esse aenigma psychologicum, quomodo is qui Iesum illum, virum vere historicum, quotidie viderit et audierit et modum eius docendi popularem noverit, ad id

pervenire potuerit, ut imaginem eius adeo determinatam mutaret et transfunderet in incarnationem : Abyɔɔ, cui sermones adscriberet modo alexandrinismo tinctos modo gnosticismo; imaginem veram historicam Christi imaginatione poetica esse exornatam et secundum id quod notione illa to Abyou necessario exigeretur praeditam esse novis plane coloribus et lineamentis; Christum illum synopticum neutiquam cogitare potuisse de disceptationibus quibus se unum cum Deo probaret (Einleitung 3 ed. p. 446.450.452). Et in Handcommentar (IV p. 6) omnino consentit cum Weizsaecker afferens eius verba: disceptatio qua Christus de sua natura divina vel humana dissereret secundum leges historicas nequit cogitari (ist ein Geschichtsbild, das sich nie vollziehen laesst). Hac ipsa affirmatione divinae naturae nos iam transferri dicunt in tempus illud quo doctrina de Christo Deo tandem sit exculta, quae explicatio fieri non potuit per apostolos, sed per discipulos apostolorum (Handcommentar p. 5.13.23; Weizsaecker 1. c. 517.526).

Hoc utique concedendum est evangelium hoc non posse concipi opus apostolicum, si doctrina de Christo Deo exorta est tempore posteriore. At isti non advertunt Christi divinitatem iam satis clare contineri in epistolis paulinis (cf. Gal. 1,1; 4,4. 2 Cor. 8,9. Rom. 9,5) et praesertim iis locis, ubi quae in vetere testamento dicta sunt de lahve, explicantur de Christo (Rom. 10,13. 1 Cor. 10,4 etc.). Neque advertunt divinam Christi naturam etiam apud synopticos exprimi; ita clare Matth. 11,27 : nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare (cf. Matth. 3,17; 14,33; 16, 16; 17,5; 22,45; 24,31; 26,64; 28,19). Atque etiam secundum synopticos divinitas Iesu iam enuntiatur eo quod Ioannes baptista dicatur vox esse clamantis : parate viam Domini (lahve; Matth. 3,3; 11,10. Marc. 1,3; cf. Luc. 1,17. 32). Proinde etsi res solum historice consideratur, ab apostolo Christum haberi ac describi Deum nemini offensioni esse potest. Neque minus describitur Iesus omniscius apud synopticos, quam apud Ioannem. Apud utrosque enim exhibetur nosse secretas hominum cogitationes et nosse quae futura sunt; vide Matth. 12,25 Iesus autem sciens cogitationes eorum dixit eis; Luc. 9,47: at lesus videns cogitationes cordis illorum; 11,17 ipse autem ut vidit cogitationes eorum; et de rebus futuris annuntiat Matth. 16,21; 17,9; 20, 18; 21,2; 24, 15; 26,34. Marc. 11,2; 13,14; 14, 13,27.30; Luc. 19,30; 22,34. Adde Iesum propria auctoritate peccata remittere, se exhibere dominum sabbati, maiorem angelis, ita continuo loqui de Patre suo, ut ostendat se esse singulari prorsus et propria ratione Filium; cogita de nuntio angeli ad beatam Virginem, de Patris testimonio in baptismo, de summa potestate qua lesus dicat se in ultimo iudicio et vitam aeternam et supplicium aeternum decreturum (cf. Matth. 9,6;

« PoprzedniaDalej »