Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

fortasse propter disceptationem de baptismo probabile nonnullis videri potest, quia ita Iesus et Ioannes in eadem regione commorantur; alii locum inveniunt in hodierno Salim quod distat a Sichem orientem versus una hora et dimidia. At perfacile intelligitur, invidiam discipulorum Ioannis etiam excitari potuisse, etsi uterque in locis dissitis versabantur, neque cum discipulis Iesu disceptabant. Addit autem evangelista v. 24 nondum enim missus fuerat. Ioannes in carcerem, quod ideo dicit, ut det intelligere quod ipse incepit narrationem de factis Christi ante alios evangelistas; alii namque inceperunt narrare opera Christi solum a tempore incarcerationis Ioannis; unde dicitur Matth. 4,12 cum audisset Iesus quia Ioannes traditus est secessit in Galilaeam » (Thom.). Ex synopticis enim videri posset Iesum non incepisse praedicationem nisi Ioanne in carcerem misso. Prodit igitur evangelista sibi bene innotuisse quae synoptici narrant, et se velle cavere inter alia, ne perperam intelligantur.

Cum uterque baptizaret, Ioannes autem maius fore praedicaret baptisma eius qui post se venturus esset, v. 25 facta est autem quaestio ex discipulis Ioannis cum Iudaeis μetà 'Iovdatou de purificatione i. e. de baptismo; initium disceptationis factum esse a discipulis, modo narrationis indicatur (Chr. Thom. Bon. Alb. Cai. Mald. recentiores); eos movit invidia; videtur Iudaeus quidam baptisma discipulorum Iesu laudasse et praetulisse baptismo Ioannis; « intelligas dixisse Iudaeos maiorem esse Christum et ad eius baptismum debere concurri » (Aug.). Indignantur quod Iesus quasi partes Ioannis sibi arroget; tam parum scil. ipsa Ioannis doctrina profecerunt; male aemulantur, male inflantur pro suo magistro (cf. 1 Cor. 4,6); v. 26 et venerunt ad Ioannem et dixerunt ei: rabbi, qui erat tecum trans Iordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat et omnes veniunt ad eum; sermone ex invidia et aemulatione concinnato apte quaedam efferunt, alia tacent, alia exaggerant; «< summa eorum quae dicta sunt ita breviter expressa est, ut in singulis pene dictiunculis vis insita lateat, quae permovere potuisset, nisi solidum, prudentem et in veritate fundatum animum offendisset » (Rup.). Iesum exhibent quasi eum qui ab Ioanne quaesierit edoceri, qui solo testimonio Ioannis factus sit notus aliis, ecce qui satis mire nunc sibi munus soli Ioanni commissum arroget, loanni igitur detrahat, et cui adeo res illa vel potius fraus succedat, ut omnes ad eum concurrant; ira et invidia rem in immensum augent; supprimunt quae Iesum esse maiorem iam ostenderant, v. g. vocem coelitus in eius baptismo auditam (cf. Chr. Rup.) ; « proponunt quattuor quae commotionem in animo Ioannis causarent: primum enim commemorant humilitatem status Christi praeteriti, secundo

beneficium a loanne impensum, tertio officium assumptum a Christo, quarto detrimentum quod provenit Ioanni ex Christi officio » (Thom.). Dignum Ioanne responsum audimus. Non solum non tangitur ulla invidiae umbra, sed dedocet discipulos, repetit testimonium de Iesu, gaudet de eius profectu, effert eius sublimitatem super omnes, asserit per eum solum haberi vitam aeternam. Et primo quidem sententia generali quam cum quadam lenitate et modestia proponit excitatos eorum animos sedare studet. Indignantur de successu Iesu; aptissime eos monet v. 27 respondit Ioannes et dixit: non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de coelo; significat, ut Chr. ait, eos aggredi impossibilia; ostendit non ab homine sed a Deo rem dirigi; unde si omnes eum adirent, non esse mirandum, Deum esse qui ista ei daret; alias fieri non potuisse ut adeo invalesceret. Sententia haec generalis, qua successus ille donum Dei declaratur et simul indicatur neminem sibi eiusmodi prosperum rerum cursum efficere posse, certe valet ad animorum invidiam et indignationem compescendam; facile applicatur ex ipsa querela antecedente ad Iesum (cf. Chr. Calm. Gord. Nat. Schg. Schz.); at multis placet eam applicare baptistae (Cyr. Aug. Bed. Thom. Bon. Alb. Tol. Ians. Mald. Lap. Patr. Corl.) vel utrique (Bar.); « ne angitor itaque, inquit, meus discipulus, si meam sortem non excedo » (Cyr.); non possum mihi plus attribuere quam quod a Deo tributum fuerit (Patr.); hinc non licet mihi impedire Iesum in opere suo (Corl., sim. Cai.). Sed haec ad querelam discipulorum non videntur congruere. Neque enim querebantur quod Ioannes non se opponeret, sed indignabantur de lesu munere suscepto et successu. Proinde ad haec debet responsio dirigi primo et per se.

Humana utique cito diffluunt et pereunt; sed quae de lesu aguntur, non item. Dein id quod illi dixerant de testimonio Iesu dato et quod putabant ad lesum deiiciendum conducere in eos ipsos convertit (Chr.) v. 28 ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim : non sum ego Christus, sed quia missus sum ante illum ; cf. 1,20-23; Luc. 3,15; unde iterum Iesum clare designat Messiam, qui venit, ut tamquam angelus testamenti i. e. nuntius et conciliator foederis (Mal. 3,1) quem Deus in foedus populi se daturum promisit (Is. 42,6), populum sacro foedere sibi iungat; unde v. 29 qui habet sponsam, sponsus est plebs electa sponsa Domini dicitur in vetere foedere (cf. Is. 50,1. Ier. 2,2. Ez. 16,8. Os. 2,16) et ipsum foedus quod post abiectionem populi iterum ineundum esse praedicitur eodem nomine declaratur sponsabo te mihi in sempiternum, sponsabo te mihi in fide (Os. 2,19.20) et Messias tamquam sponsus iam celebratur Ps. 44. Cernit itaque Ioannes in nuntio illo: omnes veniunt ad eum, impleri coeptum esse quod prophetae de foedere

et desponsatione annuntiabant, et animo exsultat quod populus suum agnoscere incipiat Messiam eique se adiungat et quale sit suum gaudium, exemplo declarat: amicus autem sponsi qui stat ad omne scil. obsequium sponsi et ad quodvis eius mandatum promptus ac paratus, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi; amico se comparat, qui antea se ne servum quidem nominare ausus est (1,27), quia amici demum gaudent de bonis amici, ut igitur ostendat id se maxime curare, neque se invito illa fieri, verum admodum cupiente et promovente et hac de causa se omnia fecisse (Chr.). Confert se to vuppzywy (Cyr. Theoph. Euth. Mald.), qui laetitia sponsi ipse quoque gaudet et qui laetatur, si sponsus sponsam per vuugaywyov adductam magno amore et gaudio salutet et alloquatur. Sponsi praesentia omnes gaudio afficiuntur; vide Marc. 2,9, Matth. 9,15, Luc. 5,35, ubi pariter Messias vocatur sponsus. Gaudet Ioannes audiens vocem Christi i. e. nuntium illum de eius successu, audiens quantum iam valeat eius manifestatio et praedicatio, saltem quatenus discipuli referunt omnes ad eum venire. Quod utique ut fiat exoptat. Et cum is iam in publico adsit, cui viam praeparare debuit, ait: hoc ergo gaudium meum impletum est; videt enim initium regni messiani, videt impleri suam praedicationem : appropinquavit regnum coelorum (Matth. 3,2). Perfectum ergo ait opus suum esse; iam non relinqui quid ultra desideret (cf. Chr.).

Antequam sol apparet, lucifer, wogśpos, quasi praenuntius eius toto maxime coelo splendet; quo magis sol appropinquat, eo magis obscuratur eiusque splendor imminuitur (Theop. Euth. Mald.); ita quoque de se pronuntiat Ioannes docens suos quam congruum et necessarium sit, ut omnes ad Iesum veniant, v. 30 illum oportet crescere, « non in se, sed quantum ad alios, in quantum eius virtus magis ac magis innotescit » (Thom.), crescere auctoritate, fama, gloria, discipulis etc. (Cai.), me autem minui; divinitus est constitutum, ut veniente Christo principe cesset officium eius praecursoris. Iam merito praesagit se avocandum esse a statione, et discipulos monet prae maiore Christi dignitate necessario imminui debere reverentiam sibi exhibitam. « Vides, quam placide, quam sapienter illorum ulcus emollierit, livorem exstinxerit, ipsosque impossibilia aggredi demonstraverit? qua re maxime solet nequitia sedari » (Chr.).

Quo magis illis persuadeat quod modo dixit in v. 30, iam explicat quis ille sit ex sese et quis ipse sit suis solum viribus et indoli relictus; v. 31 qui desursum venit, super omnes est; coelestem habet originem, e coelo ad nos venit; proin omnes longissime dignitate superat; qui est de terra, de terra est, qui ortum habet e terra, qui humanam habet originem, is de terra est i. e. indolem quoque suae originis prae se fert;

¿x itaque explica prius de origine, dein de eo a quo quid pendeat, quocum connexum sit et cuius indolem referat. Ita ex vario usu : x et notione, facile tautologia evitatur. Unde dixit: qualis origo, talis est natura, indoles per se. Eam autem sequitur operatio, cognitio: et de terra loquitur; de se non habet alium fontem ex quo suam depromat scientiam et doctrinam, nisi terram, res creatas, ex quibus utique cognitio Dei et summa hominis officia hauriri possunt (cf. Sap. 13,1. Rom. 1,19 seq. 2,14): At quid sunt haec, si conferantur cum iis quae docere potest ille; qui de coelo venit, super omnes est v. 32 et quod vidit et audivit, hoc testatur; certissima et clarissima cognitione ea asserimus quae videmus et audimus; unde ista dictione exprimitur certa et clara scientia; «< duo nobis sunt sensus, quibus potissimum solemus de rerum veritate fieri certiores, visus et auditus; quae enim audivimus ipsi et vidimus, de iis certo et indubitate loquimur » (Cyr. Chr. Euth.). Nihil enim aliud est vidisse et audisse quam res divinas tamquam sibi domesticas quasque saepe tractaverit cognitas habere (Mald. Ians.). Sunt tamen qui audire explicent ac si diceretur, Iesum accepisse a Patre scientiam et omnia prorsus una cum natura divina (cf. Bon. Thom. Tol. Ians. Cai. Mald.).

Cum talis sit qui testatur, baptista non potest non dolere et mirari : et testimonium eius nemo accipit; id dicit ad discipulos conquerentes de Iesu, quos ita perstringit; ex iis utique nemo testimonium lesu eousque fide amplexus est. Unde si verba ad eos referuntur, nulla est in eis difficultas. Tamen sententia generali quoque modo fortasse intelligi potest, vel quia nemo perfecte testimonium eius accipiebat nullo credente eum esse Messiam et Deum, vel quia hyperbolice solum significare vult paucos ei cum fide adhaerere (cf. Cai.). Sed statim subdit, quanta sit necessitas testimonium eius amplectendi. Quam necessitatem ex duplice capite potissimum ostendit, scil. ratione habita Dei et salutis propriae seu vitae aeternae. Necessitas incumbit propter Deum qui talem legatum misit: v. 33 qui accepit eius testimonium, signavit, quia Deus verax est; proin qui non accipit, Deo maximam infert iniuriam ; <<< eos exterret ostendens eum qui Christo non credit, ne Patri quidem credere » (Chr.); propterea addit v. 34 quem enim misit Deus, verba Dei loquitur; proin qui ei credit, eo ipso demonstrat sollemni modo et quasi sigillo apposito confirmat ( ̋det‡ev, èbebziwoev, Theoph. Euth. ita explicant spayev), Deum esse veracem. Et cur verba Dei loquatur et novas revelationes et doctrinas docere possit ultra illa verba Dei quae alii prophetae et ipse baptista, etiam missi a Deo, locuti sunt, ratio redditur. sententia generali : non enim ad mensuram dat Deus spiritum iz pétpou i. e. «< non solet certa aliqua et definita mensura Deus spiritum largiri,

ut si cui multum de illo sit largitus, non possit alteri largiri amplius, aut ut omnibus aequaliter dispenset, sed pro arbitrio suo unicuique eum tribuit nec ulli tantum contulit quin multo plus queat impendere aliis; infinita est enim haec spiritus opulentia. Nolite igitur existimare Deum propterea quod mihi plurimum sui spiritus impertiverit, non posse huic longe plus donare » (Ians. Bar. sim. Schz.). Plerique in explicatione supplent ei et sententiam statim accipiunt de plenitudine donorum Spiritus sancti in Christo et Christum non habuisse gratiam ad mensuram, quia non fuerit in eo arctata ad aliquam operationem (Bon.). Sed iam Ians. Bar. notant sententiam melius priore modo accipi generatim, quia non sit adiectum pronomen et quia non dicatur dedit, sed dat.

Qua autem mensura spiritum ei dederit, indicat v. 35 et ita simul sententiam generalem quo sensu ad Christum sit applicanda exponit v. 35 Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius, ergo etiam plenitudinem spiritus; proin summopere oportet ei fidem adhibere et qui negaverit ei fidem, is quam maxime offendit Patrem, qui diligens Filium summa dilectione non poterit non vehementissime abominari eum qui sua incredulitate Filium spernit. Et omnia in potestate Filii esse posita, ita ad salutem consequendam applicat et refert, ut simul ostendat necessitatem absolutam fidei ratione habita vitae aeternae v. 36 qui credit in Filium habet vitam aeternam; nam iis qui in ipsum credunt dat potestatem filios Dei fieri (1,12); filii autem Dei etiam regni Dei et vitae cum Deo beatae erunt participes et iam nunc habent vitam aeternam in semine i. e. in gratia (Cai.), quia de Christi plenitudine abundanter recipiunt (1,16). Quae fidei necessitas maxime elucet a contrario: qui autem incredulus est Filio, eius testimonium non accipit, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum, en supplicium infidelitatis (Thom.), poena damni: vita beata privatur, poena supplicii ira Dei manet; nam propter peccatum Adae et propter peccata a singulis commissa unusquisque obnoxius est vindictae divinae iustitiae, a qua eximi non poterit, nisi fide in Filium; nam non est aliud nomen datum, in quo nos oporteat salvos fieri (Act. 4,12); sunt enim omnes filii irae; unde dicitur : ira Dei manet, non : descendit (cf. Rup. Thom.; vide Eph. 2,3).

Censet Patr. a v. 32-36 non haberi verba baptistae, verum evangelistae; eas enim enuntiationes iam non pertinere ad eam rem de qua baptista cum discipulis agat. Sed id perperam dici, explicatione verborum ostensum est. Quae baptista dicit in v. 34. 35, omnino consequuntur ex iis quae in baptismo Iesu vidit et audivit et cum sciret Iesum esse Messiam, etiam scivit ex vaticiniis messianis ei omnia tradi (cf. Ps. 2,8; 71,8 seq. Is. 42,6: 49,6; 53,12) et fide in ipsum salutem acquiri (cf. Is. 42,1-4; 49,6 seq. 50,10;

« PoprzedniaDalej »