Obrazy na stronie
PDF
ePub

I. S. Thomae a Villanova nativitas et tran➡

1.

sacta pueritia.

Sanctus hic antistes, perpes Valentinae eccle

siae gloria et eximium celeberrimi ordinis eremitarum S. Augustini decus, in lucem editus est in Hispania anno reparatae salutis 1488. (moderante Ecclesiam Innocentio VIII. Pontifice, Friderico III. Imperatore, regnantibus in Hispania Ferdinando et Isabella) et quidem in castro Fontisplani vulgo Fuellana nuncupato, quo parentes ejus pestis causa Villanova secesserant, medio circiter milliari dissito ab oppido Villanova de Infantibus, in quo S. Thomas educatus fuit, quodque ipse cognomento suo celebre reddidit. Accidit frequenter, ut Deus electis suis, qui in Ecclesia sanctitate aliquando futuri sunt insignes, parentes concedat majoresve pietate atque virtute insignes, ut filiorum sanctitas, (prout ait S. Ambrosius) a majoribus accepta ac haereditario quodam jure a decessoribus acquisita, majore splendore et gloria effulgeat. Quam divinae providentiae dispositionem etiam in vita S. Thomae observare licet. Majores ejus omnes fuerunt de gente praecipua, a popularibus suis honorati, divites, veteres christiani ac sanguine prorsus intaminato nati. Patrem nactus est noster Thomas Alphonsum Thomam Garcia, matrem Luciam Martinez, Castellanos, non tantum genere illustres ac divitiis affluentes,verum etiam religione, pietate, charitate, praeprimis autem misericordia in pauperes praeclaros.

Placeat Vobis, fratres, pauca quaedam, e vita illorum deprompta, in dictorum documentum excipere! Inter ceteras facultates ac fortunae bona, a Deo illis concessa, molendinum quoddam ipsis erat. Omnis autem farina, inde eis proveniens, singulis diebus Jovis ad eorum aedes advehebatur atque diebus Veneris, partim in panem redacta, partim, ut erat, pauperibus distribuebatur. Insuper praecipuis festivitatibus panem, vinum, ligna, pecuniamque iis destinabant, qui egestatem suam palam fieri erubescebant, sepositusque erat semper in ipsorum aedibus corbis, panis fragmentis instructus, pro singulis egenis ad fores eorum accedentibus, ita ut nemo absque stipe recederet.

Solebat quoque S. Archipraesulis nostri genitor agricolis tenuioris fortunae triticum ad seminandum largiri mutuum, ea conditione, ut facta messe absque ullo lucro illud restituerent. Quodsi autem restitutio omittebatur, non idcirco urgebat eos aut affligebat, imo, si pauperiores essent, benigne condonabat. Eadem pietate utebatur erga homines honestos, qui, necessitate pressi, mutuam pecuniam expetebant, hancque sanctam consuetudinem servavit per integrum vitae decursum. Illo autem ex vivis sublato in eodem charitatis exercitio pergebat uxor ejus Lucia, quae erga omnes promiscue pauperes et egenos, populares aeque ac exteros, ea dúcebatur charitate, ut illis praeter alia vitae subsidia pannum, telas, imo tunicas vestesque, quas ipsa ín corpore suo gerebat, praesertim hebdomada saneta, largiretur, unde, dum in vivis ageret atque post mortem, Eleemosynariae nomine compellari meruit. Utinam omnes, quibus Deus facultates concessit,

[ocr errors]

hocce parentum Thomae misericordiae in pauperes ac egenos exemplum imitarentur! Pauperes semper habebitis vobiscum, ajebat Salvator, (Marc. 17. 7.) significans, exercendae erga pauperes charitatis occasionem nunquam defuturam. Nostris quoque temporibus pauperes existunt, imo in dies numero crescunt et, quoniam paupertas meretrix est, etiam vitia multiplicantur, ipsique pauperes ac egeni, sorte sua non contenti, murmurant, invidos in fratrum divitias oculos conjiciunt atque, jus omnibus aequale in terrae bona praetendentes, quod fortuna denegavit, vi quoque ac seditione hic illic obtinere conantur. Jam quomodo tot et tantis malis succurrendum? Fontes obstruendi. - Homo ad laborem est destinatus; otium— pulvinar diaboli. Hinc curandum, ne unquam mercenariis, opificibus, ceterisque, qui artem manuariam tractant, honesta occupatio talisque, qua necessaria vitae lucrari possint, congruumve famulis famulabusque desit ministerium. Qui egenis quaestum, famulis ministerium, opificibus instrumenta artis procurat; qui agricolis ceterisque incendio, inundatione, morbis aliisque infortuniis ad incitas redactis, pro adjunctorum varietate, pecuniam, frumentum ad seminandum vel ad victum necessarium mutuum dat, nullasque aut exiguas tantum usuras exigit: opus edit misericordiae, non minoris momenti, quam si esurientibus cibum, sitientibus potum praeberet, nudos vestiret, peregrinos hospitio exciperet. Illorum autem, qui laboribus impares sunt, uti infantes, senio confecti, morbis afflicti, plenaria cura habenda. Si in quavis parochia viri existerent ac mulieres, qui ad exemplum Alphonsi Garcias ejusque uxoris pauperibus, non

illis tantum, qui ad fores accedunt, sed iis quoque, qui palam fieri paupertatem suam erubescunt, pecuniam et (quod saepius praeferendum) farinam, panes, vinum, ligna, pannum, vestes distribuerent: o quam felix esset conditio hominum, quanta tranquillitas reipublicae, quam contenti sorte sua pauperes ac egeni! Itaque nos saltem, fratres dilectissimi, non cessemus, bono praeeuntes exemplo, fideles hortari ad exercenda opera misericordiae; hinc et omnes sodalitates pauperibus ac egenis subvenientes, praeprimis autem publicum pauperum institutum, cujus moderatores sumus, singulari amore ác studio foveamus. Cum enim tristi experientia teste multa ex mendicitate mala in salutem quoque publicam proveniant, legibus patriis sapientissime cautum est, ne pauperes ad fores accedant, sed necessaria ab instituto pauperum obtineant. Hocce unice modo digni distinguuntur ab indignis, otio aliisque vitiis illud comitantibus porta occluditur, miser pauperum status modo vere christiano sublevatur efficiturque, ne frustra egeni petant, imo petentes injuriis, convitiis, indignationi hominum rudium, malevolorum, irae ac avaritiae deditorum exponantur.

2. Quoniam autem vera erga proximum charitas semper charitati erga Deum innititur: Lucia charitate in Deum plena, hinc admodum religiosa, solitudini et orationi addicta, frequenti sacramentorum usui dedita, in meditatione exercitata adeoque flagrantis erat spiritus, ut suavitates illas spiritualesque delicias, a Deo hominibus, quorum conver satio in coelis est quorumque animae amore languent divino, tribui solitas, ipsa quoque experta fuerit. Quam animae ejus devotionem declarabant

« PoprzedniaDalej »