Obrazy na stronie
PDF
ePub

für

katholisches Kirchenrecht

mit besonderer Rücksicht auf das

Vaticanische Concil,

sowie auf

Deutschland, Oesterreich und die Schweiz,

herausgegeben

von

Dr. Friedrich H. Vering,

Professor der Rechte an der Universität zu Heidelberg.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

AUG - 5 1925

Mainz,

Druck von Franz Sausen.

Vom Papst und Vaticanischen Concil.

I. Decretum Urbis et Orbis.

(Erklärurg des h. Alphons von Liguori zum Doctor Ecclesiae.)

Inter eos, qui fecerunt et docuerunt, quosque Dominus Noster Jesus Christus magnos fore vocavit in Regno Caelorum, merito recensendus est Sanctus Alphonsus Maria de Ligorio, Congregationis a Sanctissimo Redemptore Institutor et Sanctae Agathae Gothorum Episcopus. Hic virtutum omnium exempla faciens, veluti lucerna supra candelabrum posita omnibus Christifidelibus, qui in Domo Dei sunt, adeo illuxit, ut iam inter cives Sanctorum et domesticos. Dei fuerit relatus. Quod autem sancta operatione complevit, verbis etiam et scriptis docuit. Siquidem ipse errorum tenebras ab Incredulis et Jansenianis late diffusas doctis operibus maximeque Theologiae Moralis tractationibus dispulit atque dimovit. Obscura insuper dilucidavit, dubiaque declaravit, cum inter implexas Theologorum sive laxiores sive rigidiores sententias tutam straverit viam, per quam Christifidelium animarum moderatores inoffenso pede incedere possent. Simulque Immaculatae Deiparae Conceptionis et Summi Pontificis ex Cathedra docentis infallibilitatis doctrinas accurate illustravit ac strenue asseruit, quae postea aevo hoc nostro dogmaticae declaratae sunt. Scripturarum denique aenigmata reseravit tum in asceticis lucubrationibus, caelesti quadam suavitate refertis, tum in saluberrimo quodam Commentario, quo Psalmos et Cantica in Divino Officio a Clericis recitanda ad eorum pietatem fovendam et mentem erudiendam explanavit. Summam Alphonsi sapientiam iam demiratus fuerat Pius Septimus sa. me., eumque commendaverat quia voce et scriptis in media saeculi nocte errantibus viam justitiae ostendit, per quam possent de potestate tenebrarum transire in Dei lumen et regnum. Neque minori laude inusitatam vim, copiam, varietatemque doctrinae in libris ab ipso conscriptis prosequutus est alter Summus Pontifex Gregorius XVI. sa. me. in

Litteris decretalibus, quibus Alphonso majores Caelitum honores tribuebantur.

Verum temporibus hisce nostris adeo sapientiam ejus enarrant gentes, et laudem ejus enuntiat Ecclesia, ut plurimi Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, fere omnes totius Orbis Sacrorum Antistites, Supremi Religiosorum Ordinum Moderatores, insignium Academiarum Theologi, illustria Canonicorum Collegia, et docti ex omni coetu Viri supplices libellos Sanctissimo Domino Nostro Pio IX. Pontifici Maximo porrexerint, quibus communia exposuere vota, ut Sanctus Alphonsus Maria de Ligorio Doctoris Ecclesiae titulo honoribusque cohonestaretur. Sanctitas Sua, preces benigne excipiens, gravissimum hujusmodi negocium de more Sacrorum Rituum Congregationi expendendum commisit. Itaque in Ordinariis Comitiis ad Vaticanas Aedes infrascripta die collectis Emi. et Rmi. Patres Cardinales sacris tuendis Ritibus praepositi, audita relatione Emi. et Rmi. Cardinalis Constantini Patrizi Episcopi Ostiensis et Veliternensis, Sacri Collegii Decani, eidem S. Congregationi Praefecti, Causaeque Ponentis, consideratis Animadversionibus R. P. D. Petri Minetti, Sanctae Fidei Promotoris, Patroni Causae responsis, nec non Theologorum pro veritate sententiis; omnibus denique severissime hinc inde libratis, unanimi consensu rescribendum censuerunt: Consulendum Sanctissimo pro concessione seu declaratione et extensione ad universam Ecclesiam tituli Doctoris in honorem S. Alphonsi Mariae de Ligorio, cum Officio et Missa jam concessis, addito Credo, Antiphona ad Magnificat in utrisque Vesperis: 0 Doctor, ac Lectionibus I. Nocturni: Sapientiam, et VIII. Responsorio: In medio Ecclesiae. Die 11. Martii 1871.

Postmodum facta horum omnium et singulorum eidem Sanctissimo Domino Nostro Pio Papae IX. per infrascriptum ipsius S. Congregationis Secretarium fideli relatione, Sanctitas Sua S. Congregationis Rescriptum adprobavit et confirmavit; ac desuper Generale Decretum Urbis et Orbis expediri mandavit, die 23. iisdem mense et anno.

C. Ep. Ostien. et Velitern. Card. Patrizi S. R. C. Praef.
D. Bartolini S. R. C. Secretarius.

II. Nachtrag zum Verzeichniss der unter den Concilsvätern zu Rom vertheilten Schriften über die Unfehlbarkeitsfrage.

(Vgl. Archiv Bd. 24. pag. LXVI ff. Bd. 25. pag. CLV ff.)

1. Voti del clero italiano per la definizione dommatica dell' infallibilità pontificia con offerte de' sacerdoti als Padre Pio IX. In ommaggio ed ajuto al concilio ecumenico Vaticano raccolte nel maggio e giugno del 1870. Volume I. Torino 1870. Pubblicazione de giornale l'Unità cattolica. (XVI. e 623 pagg. 8. maj.)

2. (P. Ramière.) Episcoporum concientia in tuto posita quoad gravissimam de pontificiae infallibilitatis definitione quaestionem. 15. pp. (ohne besonderes Titelblatt.)

3. Les contradictions de Msgr Maret par le P. Henri Ramière S. J. Paris. Victor Palmé. 1869. 164 pp. 8.

4. L'infallibilità pontificia e la lettera di Mons. Felice Dupanloup Vescovo d'Orleans sulla importunità d'una dommation difinizione. Esame critico del prevosto curato della cathedrale di Noto Nicolò Messina, Dottore in ambo le leggi prof. di diritto canonico nel seminario vescovale, vicario capitolare. Palermo. Tipographia di C. Tamburello 1870. (IV. e 141 pp. 8.)

5. L'inopportunité de la question d'opportunité, lettre à Msgr. l'évêque d'Orléans par le baron de Letino Carbonelli. Naples. Inprimerie de Stanislas de Lella. 1870. 72 pp. 8.

6. De regno Dei divinaque summi pontificis potestate in Hebraea et Christiana gente. Conquisitio historica et dogmatica R. P. Jesualdi De Luca a Bronte ordinis capucinorum illustr. e emi dni episc. Marani theol. et juris canon. consultor. in concilio Vatic. Romae. Ex typographia Salviucci 1870. 150 pp. 8.

7. De primatu Rom. pontificis ejusque infallibili magisterio juxta ultima Galliarum concilia provincialia, scripsit Carol. Aemilius Freppel, epcs. Andegavensis (Angers). Taurini apud Petr. F. H. Marietti 47 pp. 8.

8. Veritable état de la question agitée entre le pape S. Etienne et s. Cyprien, touchant le bapteme des hérétiques, lécons faites à la Sorbonne en 1863. par M. l'abbé Freppel (actuellement évêque d'Angers.) Extrait des oeuvres de Msgr. Freppel. Tom. VII.

9. S. Cyprien et l'église d'Afrique III. siècle. Taurini apud Petrum H. F. Marietti 1870. 63 pp. 8.

10. St. Irénée et la primauté du pape, leçon faite a la Sorbonne en 1860. par Mr. l'abbé Freppel, actuellement évêque d'An

« PoprzedniaDalej »