Obrazy na stronie
PDF
ePub

QUINTI

HORATII FLACCI

ARS POETICA.

Ном

AD PISONES.

UMANO capiti cervicem pictor equinam Jungere si velit, et varias inducere plumas, Undique collatis membris, ut turpiter atrum Desinat in piscem mulier formosa supernè, Spectatum admissi risum teneatis, amici? Credite, Pisones, isti tabulæ fore librum Persimilem, cujus, velut ægri somnia, vanæ Fingentur species; ut nec pes, nec caput uni Reddatur formæ. Pictoribus atque poëtis Quidlibet audendi semper fuit æqua potestas. Scimus, et hanc veniam petimusque damusque vicis

sim:

Sed non ut placidis coëant immitia; non ut
Serpentes avibus geminentur, tigribus agni.
Inceptis gravibus plerumque et magna professis
Purpureus, latè qui splendeat, unus et alter

Assuitur pannus; quum lucus et ara Dianæ,
Et properantis aquæ per amœnos ambitus agros,
Aut flumen Rhenum, aut pluvius describitur arcus:
Sed nunc non erat his locus. Et fortasse cupressum
Scis simulare: quid hoc, si fractis enatat exspes
Navibus ære dato qui pingitur? Amphora cœpit
Institui; currente rotâ cur urceus exit?

Denique sit, quod vis, simplex dumtaxat et unum.
Maxima pars vatum, pater, et juvenes patre digni,
Decipimur specie recti: brevis esse laboro,
Obscurus fio: sectantem levia nervi

Deficiunt animique: professus grandia turget:
Serpit humi tutus nimiùm timidusque procellæ.
Qui variare cupit rem prodigialiter unam
Delphinum silvis appingit, fluctibus aprum.
In vitium ducit culpæ fuga, si caret arte.
Aemilium circa ludum faber imus et ungues
Exprimet et molles imitabitur ære capillos;
Infelix operis summâ, quia ponere totum
Nesciet: hunc ego me, si quid componere curem,
Non magis esse velim, quàm pravo vivere naso,
Spectandum nigris oculis, nigroque capillo.
Sumite materiam vestris, qui scribitis, æquam
Viribus; et versate diù quid ferre recusent,
Quid valeant humeri: cui lecta potenter erit res,
Nec facundia deseret hunc, nec lucidus ordo.
Ordinis hæc virtus erit et venus, aut ego fallor,
Ut jam nunc dicat, jam nunc debentia dici
Pleraque differat, et præsens in tempus omittat.
In verbis etiam tenuis cautusque serendis,
Hoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor.
Dixeris egregiè, notum si callida verbum
Reddiderit junctura novum. Si fortè necesse est
Indiciis monstrare recentibus abdita rerum,
Fingere cinctutis non exaudita Cethegis
Continget; dabiturque licentia sumpta pudenter:

Et nova fictaque nuper habebunt verba fidem, si
Græco fonte cadant, parcè detorta. Quid autem
Cæcilio Plautoque dabit Romanus ademptum
Virgilio Varioque? ego cur, acquirere pauca
Si possum, invideor, quum lingua Catonis et Ennî
Sermonem patrium ditaverit, et nova rerum
Nomina protulerit? Licuit semperque licebit
Signatum præsente notâ producere nomen.
Ut silvæ foliis pronos mutantur in annos,
Prima cadunt; ita verborum vetus interit ætas,
Et juvenum ritu florent modò nata, vigentque.
Debemur morti nos nostraque; sive receptus
Terrâ Neptunus classes aquilonibus arcet,
Regis opus; sterilisque diù palus, aptaque remis,
Vicinas urbes alit et grave sentit aratrum;
Seu cursum mutavit iniquum frugibus amnis,
Doctus iter melius. Mortalia facta peribunt;
Nedum sermonum stet honos, et gratia vivax.
Multa renascentur quæ jam cecidere, cadentque
Quæ nunc sunt in honore, vocabula, si volet usus,
Quem penes arbitrium est et jus et norma loquendi.
Res gestæ regumque ducumque, et tristia bella,
Quo scribi possent numero monstravit Homerus.
Versibus impariter junctis querimonia primùm,
Post etiam inclusa est voti sententia compos.
Quis tamen exiguos elegos emiserit auctor
Grammatici certant, et adhuc sub judice lis est.
Archilochum proprio rabies armavit iambo:
Hunc socci cepere pedem grandesque cothurni,
Alternis aptum sermonibus, et populares
Vincentem strepitus, et natum rebus agendis.
Musa dedit fidibus Divos puerosque Deorum,
Et pugilem victorem, et equum certamine primum,
Et juvenum curas, et libera vina referre.

Descriptas servare vices operumque colores
nequeo ignoroque poëta salutor?

Cnr ego

[ocr errors]

Cur nescire, pudens pravè, quàm discere mało?
Versibus exponi tragicis res comica non vult:
Indignatur item privatis, ac propè socco
Dignis, carminibus narrari cœna Thyestæ.
Singula quæque locum teneant sortita decenter.
Interdum tamen et vocem Comoedia tollit;
Iratusque Chremes tumido delitigat ore.

[ocr errors]

Et tragicus plerumque dolet sermone pedestri:
Telephus et Peleus quum pauper et exsul, uterque
Projicit ampullas et sesquipedalia verba,
Si curat cor spectantis tetigisse querelâ.
Non satis est pulchra esse poëmata; dulcia sunto
Et quocumque volent animum auditoris agunto.
Ut ridentibus arrident, ita flentibus adflent
Humani vultus: si vis me flere, dolendum est
Primùm ipsi tibi; tunc tua me infortunia lædent,
Telephe, vel Peleu: malè si mandata loqueris,
Aut dormitabo, aut ridebo. Tristia mœstum
Vultum verba decent ; iratum, plena minarum;
Ludentem, lasciva; severum, seria dictu.

Format enim natura priùs nos intus ad omnem
Fortunarum habitum; juvat, aut impellit ad iram,
Aut ad humum moerore gravi deducit, et angit;
Post effert animi motus interprete linguâ.
Si dicentis erunt fortunis absona dicta,
Romani tollent equites peditesque cachinnum.
Intererit multum Davusne loquatur, an heros;
Maturusne senex, an adhuc florente juventâ
Fervidus; an matrona potens, an sedula nutrix;
Mercatorne vagus, cultorne virentis agelli;
Colchus, an Assyrius; Thebis nutritus, an Argis.
Aut famam sequere, aut sibi convenientia finge,
'Scriptor. Honoratum si fortè reponis Achillem,
Impiger, iracundus, inexorabilis, acer,

Jura neget sibi nata, nihil non arroget armis :
Sit Medea ferox invictaque, flebilis Ino,

Perfidus Ixion, Io vaga, tristis Orestes.
Si quid inexpertum scene committis, et audes
Personam formare novam, servetur ad imum
Qualis ab incepto processerit, et sibi constet.
Difficile est propriè communia dicere: tuque
Rectiùs Iliacum carmen deducis in actus,
Quàm si proferres ignota indictaque primus.
Publica materies privati juris erit, si

Nec circa vilem patulumque moraberis orbem;
Nec verbum verbo curabis reddere, fidus
Interpres; nec desilies imitator in arctum,
Unde pedem proferre pudor vetet, aut operis lex.
Nec sic incipies, ut scriptor cyclicus olim :

"

Fortunam Priami cantabo et nobile bellum ». Quid dignum tanto feret hic promissor hiatu? Parturiunt montes, nascetur ridiculus mus. Quantò rectiùs hic qui nil molitur ineptè! «Dic mihi, Musa, virum, capta post tempora Troja, Qui mores hominum multorum vidit et urbes ». Non fumum ex fulgore, sed ex fumo dare lucem Cogitat, ut speciosa dehinc miracula promat, Antiphaten Scyllamque et cum Cyclope Charybdin; Nec reditum Diomedis ab interitu Meleagri, Nec gemino bellum Trojanum orditur ab ovo. Semper ad eventum festinat; et in medias res, Non secus ac notas, auditorem rapit; et, quæ Desperat tractata nitescere posse, relinquit; Atque ita mentitur, sic veris falsa remiscet, Primo ne medium, medio ne discrepet imum. Tu, quid ego et populus mecum desideret, audi. Si plausoris eges aulæa manentis, et usque Sessuri, donec cantor, Vos plaudite, dicat; Aetatis cujusque notandi sunt tibi mores, Mobilibusque decor naturis dandus et annis. Reddere qui voces jam scit puer, et pede certo Signat humum, gestit paribus colludere, et iram

« PoprzedniaDalej »